Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 535. praemissae retulerunt, classem Punicam stare in ostio A. C. 217. fluminis, castraque in ripa posita. Itaque, ut improvidos incautosque universo simul offuso terrore opprimeret, sub-5 latis ancoris ad hostem vadit. Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. Inde primo, conspectis hostium navibus, datum signum Hasdrubali est; tumultusque prius in terra et castris, quam ad mare et ad naves, est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito, aut aperientibus classem promontoriis: quum repente eques, alius super alium ab Hasdrubale missus, vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere iubet: classem Romanam iam haud procul portu esse. Haec equites dimissi passim imperabant. Mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat: varioque omnia tumultu strepunt, ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra, quam in pugnam euntium modo. Vixdum omnes conscenderant, quum alii, resolutis oris, in ancoras evehuntur: alii, ne 6 quid teneat, ancoralia incidunt: raptimque omnia praepropere agendo, militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles Classis Pu- prohibetur. Et iam Romanus non appropinquabat modo, nica in fu- sed direxerat etiam in pugnam naves. Itaque non ab hoste et proelio magis Poeni, quam suomet ipsi tumultu turbati, tentata verius pugna, quam inita, in fugam averterunt classem. Et quum adversi amnis os lato agmine ac tam multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt: atque alii vadis, alii sicco litore excepti, partim armati, partim inermes, ad instructam per litus aciem suorum perfugere. Duae tamen primo concursu 20. captae erant Punicae naves, quattuor suppressae. Romani, quanquam terra hostium erat, armatamque aciem toto praetentam in litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem, naves omnes, quae non aut perfregerant proras litore illisas, aut carinas fixerant vadis, re- 7 ligatas puppibus in altum extraxere: ad quinque et viginti naves ex quadraginta cepere.

gam versa.

Neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una

5 Offuso terrore] Offuso emendavit Walchius. Vulgo effuso legitur.

6 Resolutis oris] Orae retinacula erant quibus puppis littori alligabatur, anchorae autem de prora missae sunt. Hinc naves plerumque duplici vinculo tenebantur, ita ut puppis in littus versa sit, prora altum spectaret,

unde resolutis oris, necdum levatis anchoris, naves in anchoras evectae sint, et hostium impetus puppibus exciperent.

7 Religatas puppibus] cf. Thucyd. i. 50. Pol. iii. 96. Quadraginta pro triginta emendavit Sigonius.

ta.

8 levi pugna toto eius orae mari potiti erant. Itaque ad Ho- U. C. 535. noscam classe provecti, exscensione ab navibus in terram A. C. 217. facta, quum urbem vi cepissent, captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt: atque, omnem agrum circa depopulati, postremo tecta quoque coniuncta muro portisque 9 incenderunt. Inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis: ubi vis magna sparti ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. Quod satis in usum fuit, sublato, eeterum omne incensum est. Nec continentis modo pro- Ebusus iniectas oras praetervecta, sed in Ebusum insulam transmissum. sula direp Ubi urbe, quae caput insulae est, biduum nequicquam summo labore oppugnata, ubi in spem irritam frustra teri tempus animadversum est, ad populationem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore, quam ex continenti, praeda parta, quum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis, reditumque in citeriora provinciae; quo omnium populorum, qui cis Iberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt. Sed qui vere ditionis imperiique Romani facti sunt, obsidibus datis, populi, amplius fuerunt centum viginti. Igitur terrestribus I quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

Quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem; sed, praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt 2 ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus, in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. Adversus 3 eos tribunus militum cum expeditis auxiliis, a Scipione

8 Ad Honoscam] Quam urbem, non aliis memoratam, in Tarracon. Hispania inter Carthaginem novam et Iberum sitam fuisse putant. RUP. Ceterum Etovissam coniecit I. Gronov. et Onusam reposuit Bekker.

9 Ad Longunticam] Urbem non aliunde notam. Ubi vis magna sparti, quod spartum Graecis dicitur frutex, inpr. genista, at Romanis iuncus Hispanicus, cuius maxima erat copia in campis Carthagini novae vicinis; unde ea quoque Spartaria et Exaprayerns dicta. RUP. De multiplice huius herbae usu cf. Plin. H. N. xix. 2. xxiv. 9. Inter alia funes e sparto parabantur, quos Plinius praecipue in aquis marique invictos ap

VOL. II.

pellat. cf. infr. xxvi. 47.

I Saltum Castulonensem] Ad ripas Boetis fluminis prope Castulonem Oretanorum urbem maximam. De quo Asinius Pollio in Cic. Epist. ad Div. x. 31. Saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est.

2 Antea] Antequam Ilergetum gens sub ius ditionemque Romanorum redigeretur a Cn. Scipione, quod memoratum est supr. xxi. 61. CREV.

3 Auxiliis] Copiis auxiliaribus, quae non Romanae nec Latinae essent, sed ex aliis gentibus quae se adiunxerant Romanis. CREV.

G

21.

U. C. 535. missi, levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere A. C. 217. omnes; occisis quibusdam captisque, magna pars armis exuta.

Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem

cis Iberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilercaonensium, castra Romana ad Novam Classem 4 Celtiberi erant, quum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, arma ad- qui principes regionis suae legatos miserant, obsidesque deversus Poe-derant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti, arma capiunt,

nos capi

unt.

22.

classe ad

vehitur in

Hispa niam.

Obsides

rum Sa

gunti.

provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt: tria oppida vi expugnant. Inde, cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes, quindecim millia hostium occiderunt, quattuor millia cum multis militaribus signis capiunt.

Hoc statu rerum in Hispania, P. Scipio in provinciam 5 P. Scipio venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum viginti longis navibus, et octo millibus militum, magnoque commeatu advecto. Ea classis ingens agmine onerariarum procul visa, cum magna laetitia civium sociorumque, portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite exposito, pro-6 fectus Scipio fratri se coniungit: ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum. Occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello, haud cunctanter Iberum transgrediuntur; nec ullo viso hoste, Saguntum pergunt ire, Hispano- quod ibi obsides totius Hispaniae custodiae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur. Eo vinculo Hispaniam vir unus, sollerti magis quam fideli consilio, exsolvit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Poenis: tum (qualia plerumque sunt barbarorum ingenia) cum fortuna mutaverat fidem. Ceterum, transfugam, sine magnae rei proditione venientem ad hostes, nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus, id agebat, ut quam maximum emolumentum novis sociis esset. Circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis eius poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adiecit: eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. Sed quum, iniussu Bostaris praefecti, satis sciret, nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum

Eos Abelux tradit

Romanis.

4 Ad Novam Classem] Urbem quandam hic intelligendam esse patet, sed de nomine eius ambigitur. Urbem Classicam, de qua Plinius H. N. iii. 4. mentionem facit, Strothius hic innui suspicatur. Ceterum de iis, quae in hoc capite narrantur, silet Polybius iii. 96.

5 P. Scipio] Qui primus cum Hannibale pugnaverat, et cui post consulatum imperium prorogatum erat. STROTH.

6 Portum Tarraconis ex alto te nuit] De hac loquendi formula cf. supr. i. 1. infr. xxxvii. 11.

arte aggreditur. Castra extra urbem in ipso litore habebat U. C. 535. 7 Bostar, ut aditum ea parte intercluderet Romanis. Ibi eum A. C. 217. in secretum abductum, velut ignorantem, monet, quo statu sit res. 'Metum continuisse ad eam diem Hispanorum 'animos, quia procul Romani abessent: nunc cis Iberum 'castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas ' volentibus res. Itaque, quos metus non teneat, beneficio 'et gratia devinciendos esse.' Miranti Bostari percunctantique, quodnam id subitum tantae rei donum possit esse? 'Obsides,' inquit, 'in civitates remitte. Id et privatim 'parentibus, quorum maximum nomen in civitatibus est 'suis, et publice populis gratum erit. Vult sibi quisque credi, et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. 'Ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuvem 'meum, et rei suapte natura gratae, quantam insuper gratiam 8' possim, adiiciam.' Homini, non ad cetera Punica ingenia callido, ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis, et ab iis ad Scipionem perductus, quid afferret, expromit. Fide accepta dataque, ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos, Saguntum redit; diem insequentem absumpsit cum Bostare, mandatis ad rem agendam accipiendis. Dimissus, quum se nocte iturum, ut custodias hostium falleret, constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas sua fraude insidias ducit. In castra Romana perducti: In castra cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare Romana perductos constitutum erat, acta per eundem ordinem, quo si Cartha- suis reddit giniensium nomine sic ageretur. Maior aliquanto Roma- Scipio. norum gratia fuit in re pari, quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. Illos enim, graves superbosque in rebus secundis expertos, fortuna et timor mitigasse videri poterat. Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat: et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse. Itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare: armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.

Haec in Hispania quoque secunda aestate Punici belli gesta, quum in Italia paullum intervalli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabii fecisset: quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum militiae

...

7Ut aditum ea parte . Romanis] Aditum ex portu Crev. et Bekker.

servant.

8 Ad cetera Punica ingenia callido] Homini non tam callido quam solent esse Punica ingenia. CREV.

23.

Fabii

U. C. 535. magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum A. C. 217. ratione, non fortuna, gereret; ita contempta erat inter cives, cunctatio armatos pariter togatosque; utique postquam, absente eo, Romae in- temeritate magistri equitum, laeto verius dixerim, quam visa. prospero eventu, pugnatum fuerat. Accesserant duae res Hannibalis ad augendam invidiam dictatoris: una fraude ac dolo dolus ad Hannibalis, quod, quum a perfugis ei monstratus ager dicaugendam invidiam tatoris esset, omnibus circa solo aequatis, ab uno eo ferrum dictatoris. ignemque et vim omnem hostium abstineri iussit, ut occulti 8 alicuius pacti ea merces videri posset: altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo senatus auctoritas est; ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso, in permutandis captivis: quod, sicut primo Punico bello factum erat, convenerat inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plus reciperet, quam daret, Fabius pe- argenti pondo bina et selibras in militem praestaret. Du-9 cunia sua centos quadraginta septem quum plures Romanus, quam

captivos redimit.

Poenus, recepisset, argentumque pro iis debitum, saepe iactata in senatu re, quoniam non consuluisset Patres, tardius erogaretur: inviolatum ab hoste agrum, misso Romam Quinto filio, vendidit, fidemque publicam impendio privato exsolvit.

Hannibal pro Geronii moenibus, cuius urbis, captae atque incensae ab se, in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat. Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat: cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris praesidio, et circumspectans, necunde impetus in frumentatores fieret. Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat. Praeerat Minucius magister equitum, proEo absente fecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. Ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam improspere in planum deferuntur: agitabanturque pro ingenio ducis

24.

Minucius

rem non

gerit.

consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos,
aut in castra, relicta cum levi praesidio, fieret. Nec Han-
nibalem fefellit, cum duce mutatam esse belli rationem, et
ferocius, quam consultius, rem hostes gesturos. Ipse autem,
(quod minime quis crederet) quum hostis propius esset, 2

8 Abstineri iussit] cf. Similis dolus ap. Thucyd. ii. 13.

9 Argenti pondo bina et selibras] De hac summa Hannibal, captivis abundans, aliquid remisit post victoriam ad Cannas, si A. Gellio vii. 18. fides habenda sit, qui tradit, eum argenti pondo et selibram pactum esse. cf. infr. 58. RUP.

1 Fidemque publicam] Quod reipublicae nomine debebatur hostibus, privata sua pecunia exsolvit. CREV.

2 Quod minime quis crederet] Cur autem quisquam aegre credat eum ducem qui, hoste procul dissito, duas militum partes frumentatum mittebat, postquam propius accessit hostis, iam solummodo tertiam partem militum misisse. Omnino haec parenthesis parum digna Livio videtur, et aut corrupta, aut etiam penitus tollenda. Neque enim simile quicquam reperitur apud Polybium, quem hic sequitur Livius. Ceterum de toto hoc ne

« IndietroContinua »