Immagini della pagina
PDF
ePub

dixeras: ita-que fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut collocati fuerant, retinere magnum fuit? Cùm in convivio comiter et jucundè fuisses, tum illuc îsti, ut dixeras. Quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti, qua5 lis rex Attalus in P. Africanum fuit; cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asiâ; quæ Africanus, inspectante exercitu, accepit. Quod cùm præsens Deiotarus, regio et animo et more, fecisset; tu in cubiculum discessisti.

10

Obsecro, Cæsar, repete temporis illius memoriam: pone illum ante oculos diem: vultus hominum te intuentium atque admirantium recordare. Num quæ trepidatio? num qui tumultus? num quid, nisi moderatè, nisi quietè, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplinâ? Quid igitur 15 causæ excogitari potest, cur te lautum voluerit, cœnatum noluerit, occidere?

In posterum (inquit) diem distulit; ut cùm, in castellum Luceium ventum esset, ibi cogitata perficeret. Non video causam loci mutandi: sed tamen acta res criminosè est. 20 Cùm, inquit, vomere te post cœnam velle dixisses, in balneum te ducere cœperunt; ibi enim erant insidiæ. At te eadem tua fortuna servavit : in cubiculum te ire malle dixisti. Dii te perduint, fugitive! ita non modò nequam et improbus, sed fatuus et amens es. Quid? ille signa ænea in insidiis 25 posuerat, quæ e balneo in cubiculum transferri non possent?

Habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. Horum, inquit, eram conscius. Quid tum? ita demens ille erat, ut eum, quem conscium tanti sceleris habebat, a se dimitteret? Romam etiam mitteret, ubi et inimicissimum sci30 ret esse nepotem suum, et C. Cæsarem, cui fecisset insidias ? præsertim cùm is unus esset, qui posset [de absente se indicare.] Et fratres meos, inquit, quòd erant conscii, in vincula conjecit. Cùm igitur eos vinciret, quos secum habebat; te solutum Romam mittebat, qui eadem scires, quæ 35 illos scire dicis?

VIII. Reliqua pars accusationis duplex fuit: una, regem semper in speculis fuisse, cùm a te animo esset alieno; altera, exercitum eum contra te magnum comparâsse. De exercitu dicam breviter, ut cætera. Nunquam eas copias rex 40 Deiotarus habuit, quibus inferre bellum populo Romano posset; sed quibus fines suos ab excursionibus hostium et latrociniis tueretur, et imperatoribus nostris auxilia mitteret. Atque antea quidem majores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.

[ocr errors]

and

Nose, as a

a tares, emphatic : Crimi

as a ground of accusation (?)

16. Alex, exit, as Suct, egressus navis .

1.e. ex nave. Caes. 59.

"Nicaean then

were many ancient towns the One refered to hen must

so named. The one

be in Bithynin near the sea of Marmore, Now Called Ionik.

At misit ad Cæcilium, nescio quem: sed eos, quos misit, quòd ire noluerunt, in vincula conjecit. Non quæro, quàm verisimile sit, aut non habuisse regem, quos mitteret; aut eos, quos misisset, non paruisse; aut, qui dicto audientes in tantâ re non fuissent, eos vinctos potiùs quàm necatos 5 fuisse. Sed tamen cùm ad Cæcilium mittebat, utrùm causam illam victam esse nesciebat, an Cæcilium istum magnum hominem putabat? quem profectò is, qui optimè nostros homines novit, vel quia nôsset, vel quia non nôsset, contemneret. Addidit etiam illud, equites non optimos 10 misisse veteres, credo, Cæsar; nihil ad tuum equitatum: sed misit ex iis, quos habuit, electos. Ait nescio quem ex eo numero servum judicatum. Non arbitror: non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer.

IX. Alieno autem a te animo fuit. Quomodo? Spera- 15 vit, (credo) difficiles tibi Alexandriæ fore exitus, propter regionis naturam et fluminis. At eo ipso tempore pecuniam dedit; exercitum aluit: ei, quem Asiæ præfeceras, nullâ in re defuit: tibi victori, non solùm ad hospitium, sed ad periculum etiam, atque ad aciem, præstò fuit. Secutum est bel- 20 lum Africanum. Graves de te rumores sparsi; qui etiam furiosum illum Cæcilium excitaverunt. Quo tum erga te rex animo fuit? qui auctionatus sit, seseque exspoliare maluerit, quàm tibi pecuniam non subministare. At eo, inquit, tempore ipso Nicæam Ephesumque mittebat, qui rumores 25 Africanos exciperent, et celeriter ad se referrent. Itaque cùm esset ei nunciatum, Domitium naufragio periisse, te in castello circumsideri; de Domitio dixit versum Græcum eâdem sententiâ, quâ etiam nos habemus Latinum :

"Pereant amici, dum unâ inimici intercidant."

30

quod ille, si esset tibi inimicissimus, nunquam tamen dixisset. Ipse enim mansuetus: versus immanis. Qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? Tibi porro inimicus cur esset, a quo cùm vel interfici, belli lege, potuisset, regem et se, et filium suum, constitutos esse memi- 35 nisset?

Quid deinde? furcifer quò progreditur? Ait, hac lætitiâ Deiotarum elatum, vino se obruisse, in convivioque nudum saltavisse. Quæ crux huic fugitivo potest satis supplicii afferre? Deiotarum saltantem quisquam, aut ebrium, vidit 40 unquam? Omnes sunt in illo rege regiæ virtutes (quod te, Cæsar, ignorare non arbitror), sed præcipuè singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges non

solere. Frugi hominem dici, non multum habet laudis in rege; fortem, justum, severum, gravem, magnanimum, largum, beneficum, liberalem; hæ sunt regiæ laudes: illa privata est. Ut volet, quisque accipiat: ego tamen frugalita5 tem, id est, modestiam et temperantiam, virtutem esse maximam judico. Hæc in illo est ab ineunte ætate, tum a cunctâ Asià, tum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asiâ negotiati sunt, perspecta et cognita.

10

Multis ille quidem gradibus officiorum erga rempublicam nostram ad hoc regium nomen adscendit: sed tamen quidquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesque jungebat; ut non solùm tetrarcha nobilis, sed optimus paterfamilias, et diligen15 tissimus agricola et pecuarius, haberetur. Qui igitur, adolescens, nondum tantâ gloriâ præditus, nihil unquam nisi severissimè et gravissimè fecerit; is, eâ existimatione, eâque ætate, saltavit?

X. Imitari potiùs, Castor, avi tui mores disciplinamque 20 debebas, quàm optimo et clarissimo viro fugitivi ore maledicere. Quòd si saltatorem avum habuisses, neque eum virum, unde pudoris pudicitiæque exempla peterentur; tamen hoc maledictum minimè in illam ætatem conveniret. Quibus ille studiis ab ineunte ætate se imbuerat, non saltandi, 25 sed bene ut armis, optimè ut equis uteretur; ea tamen illum cuncta jam, ætate exactâ, defecerant. Itaque, Deiotarum cùm plures in equum sustulissent, quòd hærere in eo senex posset, admirari solebamus. Hic verò adolescens, qui meus in Ciliciâ miles, in Græciâ commilito, fuit, cùm in illo nostro 30 exercitu equitaret cum suis delectis equitibus, quos unâ cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat! quàm se jactare! quàm ostentare! quàm nemini in illâ causâ studio et cupiditate concedere! Cùm verò, exercitu amisso, ego, qui pacis auctor semper fui, post Pharsalicum 35 autem prælium suasor fuissem armorum non deponendorum, sed abjiciendorum; hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quòd et ipse ardebat studio ipsius belli, et patri satisfaciendum esse arbitrabatur. Felix ista domus, quæ non impunitatem solùm adepta sit, sed etiam accusandi li40 centiam calamitosus Deiotarus, qui et ab eo qui in iisdem castris fuerit, non modò apud te, sed etiam a suis, accusetur. Vos vestrâ secundâ fortunâ, Castor, non potestis, sine propinquorum calamitate, esse contenti?

« IndietroContinua »