Immagini della pagina
PDF
ePub

domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano: vos mihi cognatorum, vos in adfinium locum ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni 'habere. Quae cum [praecepta parentis mei] agitarem, Jugurtha, homo omnium quos terra sustinet, sceleratissimus, contemto imperio vestro, Masinissae me nepotem, et jam ab stirpe socium et amicum 'populo Romano, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, Patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem, potius ob mea, quam ob majorum beneficia posse auxilium petere; ac maxume deberi bmihi a populo Romano, quibus non egerem ; 'secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed, quoniam parum tuta per se ipsa probitas, neque mihi din manu fuit, Jugurtha qualis foret; ad vos confugi, Patres conscripti, quibus, quod miserrumum, cogor prius oneri, quam usui esse. Ceteri reges, aut bello victi in amicitiam a vobis recepti, aut in iuis dubiis rebus societatem vestram adpetiverunt: familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit ; quo tempore magis fides ejus, quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, Patres conscripti, nolite pati frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil caussae haberem, praeter miserandam fortunam; quod paullo ante rex, genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes exspecto ; tamen erat majestátis

y Habere. It would appear more proper to read me habiturum, or simply babiturum, as in some other editions, in order to comport with fecissem.

z Et jam. In some editions utique. a Populo. In some editions populi. b Mihi. After this word we find benefièia in some editions. c Secundum ea. Accordingly. d In manu. In my power: 2 meton.

Verum ego

Romani populi, prohibere injuriam, 'neque cujusquam regnum per scelus cresceret. his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit; unde pater et avus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Ves tra beneficia erepta sunt, Patres conscripti: vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia evasere, uti, quem tu parem cum liberis, regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit? Nunquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes

omnis in armis erat. Postquam illa fpestis ejecta, laeti pacem agitabamus; quippe quîs hostis nullus, nisi forte quem jussissetis. Ecce autem ex improviso, Jugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese secferens, fratre meo, atque eodem propinquo suo, interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit: "post, ubi me îsdem dolis nequit capere, nihil minus, quam vim, aut bellum exspectantem, in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius, quam in meo regno essem.

Ego sic existumabam, Patres conscripti, ut praedicantem audiveram patrem meum: qui vestram amicitiam colerent, eos multum laborem suscipere; ceterum ex omnibus maxume tutos

Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis vobis kadessent: nos uti per otium tuti simus, in manu vestra est, Patres conscripti. Pater nos duos frates reliquit; tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus nobis conjunctum fore: alter eorum necatus, 'alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? quo potissumum infelix accedam? "Generis praesidia omnia extincta sunt: pater, uti necesse erat, "naturae concessit: fratri, quem minume decuit, propinquus, per scelus vi. tam eripuit: adfines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit: 'capti ab Jugurtha, pars in crucem oacti, pars bestiis objecti; pauci, quibus relicta anima, clausi in tenebris, cum moerore et luctu, morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quae aut amisi, aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex Pimproviso accidisset, vos implorarem, Patres conscripti; quibus, pro magnitudine imperii, jus et injurias omnis curae esse decet. Nunc vero exsul patria, domo, solus, et omnium honestarum rerum egens, 'quo accedam, aut quos adpellem ? nationesne, an reges, qui omnes familiae nostrae ob svestram amicitiam infesti sunt? an quoquam adire li. cet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima? 'aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo, Masinissa nos ita instituit, Patres conscripti, ne quem colere. mus, nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore: si huic imperio fortuna mutaretur, una nobis occidendum esse. Vir. tute ac dîs volentibus magni estis et opulenti: omnia "secunda et obedientia sunt: quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae, parum cognita, transvorsos agat: quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente, incognita caussa, statuatis : "fingere me verba, fugam simulare, cui licuerit in regno manere. "Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem haec simulantem videam; et aliquando aut apud vos, aut apud deos immortalis rerum humanarum cura oriatur: 'ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearumque miseriarum gravis poenas reddet. Jam jam, frater, animo meo carissume, quamquam immaturo, et unde minume decuit, vita erepta est; tamen laetandum magis, quam dolendum puto casum tuum ; Ynon enim regnum, bed fugam, exilium, egestatem, et omnis has, quas

esse.

e Neque-cresceret. Ut being understood; or rather neque is put for et ne. In other editions we read neque pati-crescere.

f Pestis. In some editions ex Africa is expressed after pestis. By pestis the Carthaginians are meant. A nietaphor.

& Ecferens. An archaisni for efferens.

h Post. For postea, a preposition taken adverbially, by enallage.

Amicitiam. In some editions diligenter follows amicitiam.

k Adessent. Rather adesset, to accord with prestitit, as in some other editions.

I Alterius. In some editions alter. m Generis, &c. All the supports of our family are cut off. n Naturæ concessit. A figurative expression for mortuus est,

o Capti, acti, &c. Agreeing not with pars, but with amici, to which pars refers.

p Improviso. After this word mali is expressed in some edi. tions.

9 Honestarum. Decent. s Quo. In some editions quos. s Vestram amicitiam. On account of my friendship for you. dut. In some editions an.

u Secunda et obeclientia. Prosperous and obedient.

v Fingere me verba. That I invent stories; that my complaints are fictitious.

w Quod utinam. But I wish.

x Ne ille-redilet. Ne is here used for ne; and this sentence may then be considered as a sort of prophetical denunciation, which was fulfilled by the final imprisonment, and miserable death of Jugurtha. Some editions have ut ille-reddat.

y Non enim. Tantum, or tantummodo being understood. Non, when followed by the adversative conjunction sed, is used in this manner, tantum being understood, in imitation of the Greeks, by who un opposed to arra is frequently so used, kovoy being understood.

me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus 'ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam; tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, aneu vi. vere bcontemtus viderer, si, defessus malis, injuriae concessissem. Nunc 'neque vivere lubet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, liberos atque parentes, per majestatem populi R. subvenite misero mihi ; ite obviam injuriae ; nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabes

cere."

XV. POSTQUAM rex finem loquendi fecit, legati Jugurthae largitione magis, quam caussa freti, paucis respondent: “ Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum: Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod injuriam facere nequivisset: Jugurtham ab senatu petere, ne alium putarent, ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent.” Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim eonsulitur : fautores legatorum, praeterea magna pars, gratia 'depravati, Adherbalis dicta contem

2 Ex. In some editions ex is preceded by pulsus, which, however, is not necessary to the sense.

a Neu. In some editions we find ne, which does not appear so elegant.

b Contemtus. An archaism for contemptus.

c Neque. Some editions read neque quonium, and the sentence is only completed at the close of Adherbal's speech.

d Liberos. This word is preceded by per in some editions, and this repetition seems to add a degree of elegance to the expression.

e Depravati. Referring to senatores, and not to pars; a mode of construction asual with Sallust. Other editions have depra

vata.

« IndietroContinua »