Immagini della pagina
PDF
ePub

primum fratrem Icili filiumque Numitorii, inpigros iuvenes, pergere inde recta ad portam et, quantum accelerari posset, Verginium accire e castris; in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset. iussi pergunt, 6 5 citatisque equis nuntium ad patrem perferunt. cum instaret 7 adsertor puellae, ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terens, dum praciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique multitudo, et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere. atque 8 10 ille lacrimabundus gratum est" inquit; "crastina die vestra opera utar, sponsorum nunc satis est." ita vindicatur Verginia 9 spondentibus propinquis. Appius paulisper moratus, ne eius rei causa sedisse videretur, postquam omissis rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in 15 castra scribit, ne Verginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant. inprobum consilium serum, ut debuit, fuit, 10 et iam commeatu sumpto profectus Verginius prima vigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam litterae redduntur.

20 XLVII. At in urbe prima luce cum civitas in foro ex- 1 pectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste, comitantibus aliquot matronis, cum ingenti advocatione in forum deducit. circumire ibi et prensare homines 2 coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita 25 petere: se pro liberis eorum ac coniugibus cotidie in acie stare, nec alium virum esse, cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari possent: quid prodesse, si incolumi urbe, quae capta ultima timeantur, liberis suis sint patienda? haec prope contionabundus circumibat homines. similia his ab 30 Icilio iactabuntur. comitatus muliebris plus tacito fletu quam 3 ulla vox movebat. adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore, quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut 35 ille postulatum perageret, aut Verginio respondendi daretur

[blocks in formation]

5 locus, Appius interfatur. quem decreto sermonem praetenderit forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint - quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem. primo stupor omnes admiratione 5 6 rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. dein, cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus „Icilio“ inquit, 7,Appi, non tibi filiam despondi, et ad nuptias, non ad stuprum 10 educavi. placet pecudum ferarumque ritu promisce in concubitus ruere? passurine haec isti sint, nescio; non spero esse passuros illos qui arma habent." cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.

15

1 XLVIII. Decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convitio Icili violentiaque Verginii, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis conpertum se habere, nocte tota coetus in urbe factos esse 2 ad movendam seditionem. itaque se haud inscium eius dimi- 20 cationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii 3 coerceret. proinde quiesse erit melius" inquit: lictor submove turbam, et da viam domino ad prendendum mancipium." cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte 25 4 dimovit, desertaque praeda iniuriae puella stabat. tum Verginius, ubi nihil usquam auxilii vidit, quaeso" inquit, „Appi, primum ignosce patrio dolori, si quid inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari, quid hoc rei sit, ut, si falso pater dictus sum, aequiore hinc 30 5 animo discedam." data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc novis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto,hoc te uno quo possum" ait „modo, 6 filia, in libertatem vindico": pectus deinde puellae transfigit,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

respectansque ad tribunal „te" inquit, "Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro." clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius conprendi Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequen5 tium tuente ad portam perrexit. Icilius Numitoriusque ex- 7 sangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. sequentes 8 clamitant matronae, eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse, cetera, quae in tali re 10 muliebris dolor, quo est maestior inbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit. virorum et maxime Icili vox 9 tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.

XLIX. Concitatur multitudo partim atrocitate sceleris 1 15 partim spe per occasionem repetendae libertatis. Appius nunc 2 vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet. iam 3 circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitu20 dinis erant L. Valerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium aiebant; si vim adferre conaretur, ibi quoque haud inpares fore. hinc atrox rixa oritur. Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit: 4 franguntur a multitudine fasces. in contionem Appius escendit, 25 secuntur Horatius Valeriusque: eos contio audit, decemviro obstrepitur. iam pro imperio Valerius discedere a privato 5 lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit. Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex 6 30 altera parte inrumpit. videt imperium vi victum. agitatus deinde consiliis, ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidaverat, senatum postremo vocari iussit.

[blocks in formation]

ea 7

[blocks in formation]

res, quod magnae parti patrum displicere acta decemvirorum videbantur, spe per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedavit. senatus nec plebem inritandam censuit et multo 8 magis providendum, ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.

5

4. Zweite Secessio der Plebs.

Sturz des Decemvirats.

(Liv. III, 50-55).

1 L. Itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris, ut omni ope ab 2 seditione milites contineant. ibi Verginius maiorem, quam re3 liquerat in urbe, motum excivit. nam praeterquam quod 10 agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit. et togae multifariam in castris visae maioris ali4 quanto quam erat speciem urbanae multitudinis fecerant. quae- 15 rentibus, quid rei esset, flens diu vocem non misit; tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silen5 tium fuit, ordine cuncta ut gesta erant exposuit. supinas deinde tendens manus conmilitones appellans orabat, ne, quod scelus Appi Claudi esset, sibi adtribuerent, neu se ut parrici- 20 6 dam liberum aversarentur. sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vivere licitum fuisset: cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam con7 tumelia, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum.

nec

se superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis 25 eius in auxilio conmilitonum habuisset. illis quoque enim filias sorores coniuges denique esse, nec cum filia sua libidinem Appi Claudi extinctam esse, sed quo inpunitior sit, eo effrena8 tiorem fore. aliena calamitate documentum datum illis cavendae

8. in monte Vecilio] In der Nähe des Algidus. Der Senat bemüht sich zunächst, einer Revolution im Lager vorzubeugen, was den Plebeiern als Unterstützung der Decemvirn erscheint. 12. conspectus est, Aufsehen erregte. 13. telum ist in der Rechtssprache vox propria für jedes Mordwerkzeug. 17. ex trepidatione, nach der ersten Aufregung. Zu turba gehört concurren

tium; das concurrere führt zur trepidatio, als diese aufhörte, bildet sich ein geordneter Kreis von Zuhörern und tritt alsbald Ruhe ein.

21. fuisse scheinbar für futuram fuisse, aber das Leben der Tochter war ihm wirklich theurer als sein eignes, wenn es ihr nur gestattet gewesen wäre. 29. documentum, eindringliche Mahnung, wie man müsse.

similis iniuriae. quod ad se adtineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse. non esse iam Appi libidini locum 9 in domo sua; ab alia violentia eius eodem se animo suum 5 corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiae; ceteri sibi ac liberis suis consulerent. haec Verginio vociferanti succlamabat 10 multitudo, nec illius dolori nec suae libertati se defuturos. et inmixti turbae militum togati atrocius eadem illa querendo docendoque, quanto visa quam audita indigniora debuerint vi10 deri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecuti eos denique, qui Appium prope interemptum in exilium 11 abisse dicerent, perpulerunt, ut ad arma conclamaretur, vellerentque signa et Romam proficiscerentur. decemviri simul his, 12 quae videbant, iisque, quae acta Romae audierant perturbati 15 alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. et leniter agentibus responsum non redditur; imperium si quis inhiberet, et viros et armatos se esse respondetur. eunt agmine 13 ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhor20 tantes. alia vox nulla violenta audita est. senatum Sp. Oppius habet. nihil placet aspere agi: quippe ab ipsis datum 14 locum seditionis esse. mittuntur tres legati consulares, Sp. 15 Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent, aut quid sibi vellent, qui armati 25 Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent. non defuit quod responderetur, deerat qui da- 16 ret responsum, nullo dum certo duce, nec satis audentibus singulis invidiae se offerre. id modo a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: iis se 30 daturos responsum.

LI. Dimissis legatis admonet milites Verginius, in re non 1 maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »