Immagini della pagina
PDF
ePub

cīvēs cum civibus de virtute certabant; in suppliciis deōrum magnifici, domi parci, in amicos fidēlēs erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pāx ēvēnerat, aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rērum ego māxuma documenta haec habeō: quod in 5 bellō saepius vindicatum est in eos, qui contrā imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsī locō cedere ausī erant; in pace vērō, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant, et, acceptă iniũ- 10 riā, īgnōscere quam persequi mālēbant.

10. Sed ubi labōre atque iūstitiā rēs pūblica crēvit, rēgēs māgni bellō domiti, natiōnēs ferae et populī ingentēs vi subāctī, Carthagō, aemula imperi Rōmānī, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire 15 fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labōrēs, pericula, dubiās atque asperās rēs facile toleraverant, iīs ōtium, divitiae, optanda alias, oneri miseriaeque fuere. Igitur prīmō imperi, deinde pecuniae cupido crevit; ea quasi māteriēs omnium malorum fuere. Namque avaritia 20 fidem, probitatem, ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habēre ēdocuit. Ambitiō multōs mortālīs falsōs fierī subēgit, aliud clausum in pectore, aliud in linguā prōmptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex 25 commodō aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere, interdum vindicārī; post, ubi contagiō quasi pestilentia invasit, cīvitās immūtāta, imperium ex iustissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum.

11. Sed prīmō magis ambitio quam avaritia animōs hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem

30

erat. Nam gloriam, honorem, imperium boņus et ignāvos aeque sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia bonae artēs dēsunt, dolis atque fallaciis contendit. Avăritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concu5 pīvit; ea quasi venēnīs malīs imbūta corpus animumque virīlem effeminat, semper infīnīta, īnsatiābilis est, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis receptā rē publică, bonis initiis malōs ēventus. habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agrōs 10 cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habēre, foeda crūdēliaque in civis facinora facere. Huc accēdēbat quod L. Sulla exercitum, quem in Asiā ductāverat, quō sibi fīdum faceret, contrā mōrem māiōrum lūxuriōsē nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptăria 15 facile in ōtiō ferōcīs mīlitum animōs mollīverant. Ibi primum insuēvit exercitus populi Romānī amāre, pōtāre, sīgna, tabulās pīctās, vāsa caelāta mīrārī, ea prīvātim et publicē rapere, dēlūbra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur ii mīlitēs, postquam victoriam adeptī 20 sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animōs fatīgant; nē illī corruptīs mōribus victoriae temperārent.

rēs

12. Postquam divitiae honōri esse coepere, et eas glōria, imperium, potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, 25 paupertās probrō habērī, innocentia prō malivolentiā dūcī coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avăritia cum superbiā invāsēre: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliēna cupere; pudōrem pudicitiam, dīvīna atque hūmāna prōmiscua, nihil pēnsī neque mode30 rātī habēre. Operae pretium est, cum domōs atque villās cognoveris in urbium modum exaedificātās, visere templa deōrum, quae nostrī māiōrēs, religiosissumī mortālēs,

fēcēre. Vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domōs suās glōria decorābant, neque victīs quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contrā, īgnāvissumī hominēs, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumī virī victōrēs reliquerant: proinde quasi iniūriam 5 facere id demum esset imperiō ūtī.

13. Nam quid ea memorem, quae, nisi iīs, quī vīdēre, nēminī crēdibilia sunt, ā prīvātīs compluribus subvorsōs montīs, maria cōnstrāta esse? Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe, quas honeste habere 10 licebat, abūti per turpitudinem properabant. Sed lubidō stuprī, gāneae, ceterique cultus non minor incesserat: mulieres pudicitiam in prōpatulō habere; vescendi causă terrā marīque omnia exquirere; dormire prius quam somni cupidō esset; non famem aut sitim, neque frīgus 15 neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiārēs opēs dēfecerant, ad facinora incendebant; animus imbūtus malis artibus haud facile lubidinibus carēbat: eo profūsius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

20

14. In tantā tamque corruptā cīvitāte Catilīna, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum sẽ tamquam stīpātōrum catervās habēbat. Nam quicumque impudicus, gāneō, aleō, bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflāverat, quō 25 flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique

9, 24-10, 17. Quis tōtā Italia venēficus, quis gladiātor, quis latrō, quis sīcārius, quis parricida, quis testamentōrum subiector, quis circumscriptor, quis gāneō, quis nepōs, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui sẽ cum Catilīnā nōa familiarissimē 5 vixisse fateatur? Quae caedēs per hōsce annōs sine illō facta

parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentēs, ad hoc quōs manus atque lingua periūriō aut sanguine civilī alēbat, postrēmō omnēs, quōs flāgitium, egestas, conscius animus exagitabat, iī Catilinae 5 proxumi familiārēsque erant. Quod si quis etiam ā culpă vacuus in amīcitiam eius inciderat, cotīdiānō ūsū atque illecebris facile păr similisque ceteris efficiēbātur. Sed maxumē adulescentium familiaritātēs appetebat: eōrum animī molles etiam et fluxi dolis haud difficul10 ter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrābat, aliis scorta praebere, aliis canēs atque equōs mercārī, postrēmō neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illōs obnoxiōs fidōsque sibi faceret. Sciō fuisse nonnullōs qui ita existumārent, iuventutem, quae 15 domum Catilinae frequentābat, parum honestē pudīcitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

15. Iam primum adulēscēns Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, 20 alia huiusce modi contrā iūs fãsque. Postrēmō captus amōre Aurēliae Orestillae, cuius praeter fōrmam nihil

est? quod nefarium stuprum non per illum? Iam vērō quae tanta umquam in ūllō homine iuventutis illecebra fuit, quanta in illō? qui aliōs ipse amābat turpissimē, aliōrum amōrī flāgitiōsissimē serviēbat, aliīs fructum libīdinum, aliīs mortem paren5 tum non modo impellendō, vērum etiam adiuvandō pollicēbātur. Nunc vērō quam subitō nōn sōlum ex urbe, vērum etiam ex agris ingentem numerum perditōrum hominum collegerat! Nēmō nōn modo Rōmae, sed nē ūllō quidem in angulō tōtius Italiae oppressus aere aliēnō fuit, quem nōn ad hoc incredibile

10 sceleris foedus asciverit. II. IV.

10, 20-11, 3. Quid vērō? nuper, cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuēfecissēs, nōnne etiam aliō incredibili

umquam bonus laudavit, quod ea nubere illī dubitabat timēns prīvīgnum adultum aetate, pro certo creditur, necātō filio, vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in prīmīs vidētur causa fuisse. facinus mātūrandi. Namque animus impūrus, dīs homi- 5. nibusque infestus, neque vigiliīs neque quiētibus sēdārī poterat; ita conscientia mentem excītam vāstābat. Igitur colōs ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus prorsus in facie voltuque vêcordia inerat.

16. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illēxe- 10 rat, multis modīs mala facinora ēdocebat. Ex illis testis signātōresque falsos commodare; fidem, fortūnās, perīcula, vīlia habēre, post, ubi eōrum fāmam atque pudōrem attrīverat, mãiōra alia imperabat; si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis 15 sīcuti sontīs circumvenire, iugulāre; scilicet nē per ōtium torpēscerent manus aut animus, grātuītō potius malus atque crūdēlis erat. Iis amīcīs sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terrās ingēns erat, et quod plerique Sullānī mīlitēs, largius suō 20 ūsī, rapīnārum et victoriae veteris memorēs civile bellum exoptābant, opprimundae reī pūblicae consilium cēpit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extrēmis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spēs, senātus nihil sānē intentus; tutae tranquillaeque 25 rēs omnēs, sed ea prōrsus oportūna Catilinae.

17. Igitur circiter Kalendas Iūniās, L. Caesare et C. Figulō cōnsulibus, prīmō singulōs appellāre, hortārī

scelere hōc scelus cumulāsti? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hāc cīvitāte tanti facinoris immānitās aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. - I. vI.

« IndietroContinua »