Immagini della pagina
PDF
ePub

lium conmitti posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt, gladiis res geritur. veterani pris- 3 tinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur. interea Catilina cum 4 5 expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam 5 contra ac ratus erat magna vi tendere, cohortem praetoriam Io in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interficit. deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. 6 Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum 7 videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in con15 fertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

61. Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. nam fere 2 quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa 3 anima corpore tegebat. pauci autem, quos medios cohors ao praetoria disiecerat, paulo divorsius sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis 4 inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens. postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga 5 25 quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostium- 6 que vitae iuxta pepercerant. neque tamen exercitus populi 7 Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. multi autem, qui e castris visundi aut 8 30 spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos suos cognoscerent. ita varie per omnem exercitum laetitia maeror luctus atque gaudia agitabantur.

C. SALLUSTI CRISPI

DE BELLO IUGURTHINO

LIBER.

C. SALLUSTI CRISPI.

DE BELLO IUGURTHINO

LIBER.

1

1. FALSO queritur de natura sua genus humanum, quod inbe2 cilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.` nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut 3 tempus deesse. sed dux atque imperator vitae mortalium 5. animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque 4 eripere cuiquam potest. sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa 10 lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam 5 quisque culpam auctores ad negotia transferunt. quodsi▸ hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, 15 neque regerentur magis quam regerent casus et eo. magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. 2. nam uti genus hominum conpositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia alia 2 animi naturam secuntur. igitur praeclara facies, magnae ao divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiuscemodi brevi dilabuntur, at ingeni egregia facinora sicuti anima inmortalia 3 sunt. postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic

[ocr errors]

finis est omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus inconruptus aeternus rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. quo magis pravitas eorum admi- 4 randa est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam 5 aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

nam 2

3. Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura 10 rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem [is] fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportunum est, cum praesertim 15 omnes rerum mutationes caedem fugam aliaque hostilia portendant. frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi 3 odium quaerere, extremae dementiae est. nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

20

4. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum. cuius de 2 virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando. extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re's 15 publica' aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. qui si repu-4 taverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera 30 hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. nam saepe ego audivi Q. Maxumum 5

« IndietroContinua »