Immagini della pagina
PDF
ePub

toris, et in pugna militis officia praestabat. Quum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire, et quid quoque loco faciendum esset, providere possent, jusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium etsi in ejusmodi casu 5 reprehendendum non est, tamen incommode accidit; nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque 10 eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.

XXXIV. At barbaris consilium non defuit; nam duces eorum totā acie pronuntiare jusserunt, ne quis ab loco discederet; illorum esse praedam atque illis reservari, quae- 15 cumque Romāni reliquissent; proinde omnia in victoria posita existimarent. Erant et virtute et numero pugnando pares nostri. Tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quoties quaeque cohors procurreret, ab ea parte magnus hostium 20 numerus cadebat. Qua re animadversā, Ambiōrix pronuntiari jubet, ut procul tela conjiciant, neu propius accedant, et quam in partem Romāni impetum fecerint, cedant (levitate armorum et quotidiana exercitatione nihil iis noceri posse), rursus se ad signa recipientes insequantur.

25

25

XXXV. Quo praecepto ab iis diligentissime observato, quum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi. Rursus, quum in eum locum, unde erant egressi, reverti 30 coeperant, et ab iis, qui cesserant, et ab iis, qui proximi steterant, circumveniebantur; sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tantā multitudine conjecta tela conferti vitare poterant. Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus accep- 35 tis, resistebant et magna parte diei consumptā, quum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil, quod ipsis esset indignum, committebant. Tum Tito Balventio, qui

superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula transjicitur. Quintus Lucanius, ejusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus 5 omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.

XXXVI. His rebus permotus Quintus Titurius, quum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum, 10 ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondit: Si velit secum colloqui, licere; sperare, a multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem interponere. Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, 15 pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur; sperare ab eo de sua ac militum salute impetrare posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat.

XXXVII. Sabīnus quos in praesentia tribunos militum 20 circum se habebat et primorum ordinum centuriones se sequi jubet, et quum propius Ambiorigem accessisset, jussus arma abjicere, imperatum facit suisque, ut idem faciant, imperat. Interim, dum de conditionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paula25 tim circumventus interficitur. Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt, impetuque in nostros facto ordines perturbant. Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum; reliqui se in castra recipiunt, unde. erant egressi: ex quibus Lucius 30 Petrosidius aquilifer, quum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum projecit, ipse pro castris. fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; noctu ad unum omnes, desperatā salute, se ipsi interficiunt. Pauci ex proelio elapsi incertis 35 itineribus per silvas ad Titum Labiēnum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.

XXXVIII. Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum

equitatu in Aduatŭcos, qui erant ejus regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit, peditatumque subsequi jubet. Re demonstrată, Aduatúcisque concitatis, postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro iis, 5 quas acceperint, injuriis, occasionem dimittant: interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negotii subito oppressam legionem, quae cum Cicerōne hiemet, interfici; se ad eam rem profitetur adjutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.

10

XXXIX. Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrōnes, Grudios, Levăcos, Pleumoxios, Geidūnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas manus possunt, cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant, nondum ad eum fama de Titurii morte perlatā. Huic quoque 15 accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur. His circumventis, magnā manu Eburōnes, Nervii, Aduatŭci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare incipiunt: nostri cele- 20 riter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.

XL. Mittuntur ad Caesărem confestim ab Cicerōne lit- 25 terae, magnis propositis praemiis si pertulissent. Obsessis omnibus viis missi intercipiuntur. Noctu ex materiā, quam munitionis causă comportaverant, turres admodum centum et viginti excitantur incredibili celeritate: quae deesse operi videbantur, perficiuntur. Hostes postero die multo 30 majoribus coactis copiis castra oppugnant, fossam complent. Eadem ratione, qua pridie, ab nostris resistitur; hoc idem deinceps reliquis fit diebus. Nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur: non aegris, non vulneratis facultas quietis datur: quaecumque ad proximi diei 35 oppugnationem opus sunt, noctu comparantur: multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus

5

attexuntur.

Ipse Cicero, quum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.

XLI. Tunc duces principesque Nerviōrum, qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerōne habebant, colloqui sese velle dicunt. Facta potestate, eadem, quae Ambiorix cum Titurio egerat, commemorant: Omnem esse in armis Galliam, Germānos Rhenum transisse, Caesă10 ris reliquorumque hiberna oppugnari. Addunt etiam de Sabīni morte. Ambiorigem ostentant fidei faciendae causā. Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidii sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romānum animo, ut nihil nisi 15 hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere, et quascumque in partes velint, sine metu proficisci. Cicero ad haec unum modo respondit: Non esse consuetudinem populi Romāni accipere ab hoste armato conditionem: si 20 ab armis discedere velint, se adjutore utantur legatosque ad Caesarem mittant: sperare pro ejus justitia, quae petierint, impetraturos.

XLII. Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum novem et fossa pedum quindecim hiberna cingunt. Haec et supe25 riorum annorum consuetudine a nostris cognoverant, et quosdam de exercitu nacti captivos, ab his docebantur; sed nulla ferramentorum copia, quae esset ad hunc usum idonea, gladiis cespites circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire cogebantur. Qua quidem ex re homi80 num multitudo cognosci potuit; nam minus horis tribus millium passuum quindecim in circuitu munitionem perfecerunt; reliquisque diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque, quas iidem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.

35

XLIII. Septimo oppugnationis die, maximo coorto vento, ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta jacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, jacere coeperunt. Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti

magnitudine in omnem castrorum locum distulerunt. Hostes maximo clamore, sicuti partā jam atque explorată victoria, turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt. At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut quum undique flamma torrerentur 5 maximaque telorum multitudine premerentur, suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intelligerent, non modo demigrandi causă de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris 10 longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus hostium numerus vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant. Paulum quidem intermissä flammā et quodam loco turri adacta et contingente 15 vallum, tertiae cohortis centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque omnes removerunt; nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare coeperunt, quorum progredi ausus est nemo. Tum ex omni parte lapidibus conjectis deturbati turrisque succensa est.

20

XLIV. Erant in ea legione fortissimi viri centuriones, qui jam primis ordinibus appropinquarent, Titus Pulfio et Lucius Vorēnus. Hi perpetuas inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de loco summis simultatibus contendebant. Ex his Pulfio, quum 25 acerrime ad munitiones pugnaretur, "Quid dubitas," inquit, "Vorēne? aut quem locum probandae virtutis tuae exspectas? Hic dies de nostris controversiis judicabit." Haec quum dixisset, procedit extra munitiones, quaeque pars hostium confertissima est visa, in eam irrumpit. Ne 30 Vorēnus quidem tum sese vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur. Mediocri spatio relicto, Pulfio pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem transjicit; quo percusso et exanimato, hunc scutis protegunt, in hostem tela universi conjiciunt 35 neque dant regrediendi facultatem. Transfigitur scutum Pulfiōni et verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur

« IndietroContinua »