Immagini della pagina
PDF
ePub

praesidio quod satis esse arbitrābātur portum tenere iussit.

Caesar crosses the channel and anchors near the shore.

His constitūtīs rēbus nactus idōneam ad nāvigan- 23 dum tempestātem 111 ferē vigiliā solvit, equitësque in ulteriōrem portum prōgredi et nāvēs cōnscendere et 5 sẽ sequi iussit. A quibus cum paulō tardius esset administrātum, ipse hōrā diei circiter IIII cum prīmis nāvibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositās hostium cōpiās armātās cōnspēxit. Cūius loci haec erat nātūra atque ita montibus angustē 10 mare continēbātur uti ex locis superioribus in lītus tēlum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitrātus, dum reliquae nāvēs eō convenirent, ad hōram nōnam in ancoris exspectavit. Interim lēgātīs tribūnīsque militum convocatis et quae 15 ex Volusēnō cognovisset et quae fieri vellet ostendit, monuitque, ut reī mīlitāris ratiō, māximē ut maritimae rēs postulārent,ut quae celerem atque instabilem mōtum habērent,) ad nutum et ad tempus omnēs rēs ab eis administrārentur. His dimissis et ventum et 20 aestum ūno tempore nactus secundum, datō signō et sublatis ancorīs, circiter mīlia passuum vII ab eo locō progressus, apertō āc plānō lītore nāvēs constituit.

The Britains resist a landing.

At barbari, consiliō Rōmānōrum cōgnitō, praemissō 24 equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliis 25 ūtī cōnsuērunt, reliquis cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus egredi prohibebant. Erat ob hās causās summa difficultas quod nāvēs propter magnitudinem nisi in altō constitui non poterant; militibus autem, īgnōtis

25

locīs, impeditīs manibus, māgnō et gravi onere armōrum pressis, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum; cum illi aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressi 5 omnibus membris expeditīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs insuēfactōs incitārent. Quibus rēbus nostrī perterriti atque hūius omninō generis pugnae imperīti non eadem alacritāte ac studio, quò in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant, ūtēbantur.

Caesar manœuvres. Gallantry of a centurion
of the Tenth.

Quod ubi Caesar animadvertit, nāvēs longās, quārum et species erat barbarīs inūsitātior et motus ad úsum expeditior, paulum removēri ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī, atque inde tundis, sagittis, tormentis hostes prōpelli 15 āc submoyērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et navium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbari çōnstitērunt āc paulum etiam pedem rettulerunt. Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, māximē propter altitudinem maris, 20 qui x legiōnis aquilam ferēbat, obtestātus deōs, ut ea rēs legiōni feliciter eveniret: "Desilīte," inquit, "commīlitōnēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum rei publicae atque imperātōrī officium praestiterō." Hōc cum voce magnā dixisset, sẽ ex 25 nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortātī inter sē, nē tantum dedecus admitteretur, universi ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex proximis [prīmīs] nāvibus cum cōnspēxissent, subsecuti hostibus adpropinquāvērunt.

The Romans land, but for want of cavalry cannot pursue

the Britons.

Pūgnātum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, 26 quod neque ōrdinēs servāre neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant, atque alius aliā ex nāvī quibuscumque signis occurrerat sē adgregābat, māgnopere perturbabantur; hostēs vērō nōtīs omnibus vadīs, ubi ex litore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspēxerant, incitātīs equis impeditōs adoriēbantur, plūrēs paucos circumsistēbant, alii ab latere apertō in ūniversōs tēla cōiciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item 10 speculātōria navigia militibus complērī iussit, et quōs labōrantēs cōnspēxerat his subsidia submittebat. Nos-. trī, simul in āridō cōnstitērunt, suis omnibus cōnsecūtīs, in hostēs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod 15 equites cursum tenere atque insulam capere nōn potuerant. Hōc unum ad pristinam fortunam Caesarī defuit.

Envoys from the Britons sue for peace.

Hostēs proeliō superātī, simul atque sẽ ex fugā re- 27 cēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsērunt; 20 obsidēs datūrōs quaeque imperāsset factūrōs sēsē pollicitī sunt. Ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmonstrāveram à Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta deferret, com- 25 prehenderant atque in vincula coniecerant; tum proeliō factō remīsērunt, et in petendā pāce ēius rei culpam in multitudinem contulerunt, et propter imprudentiam ut ignosceretur, petīvērunt.

Caesar questus, quod, cum ultro in continentem lēgātīs missīs pācem ab sẽ petissent, bellum sine causă intulissent, ignoscere imprudentiae dixit obsidesque imperavit; quōrum illī partem statim dederunt, partem 5 ex longinquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūros dixerunt. Interea suōs remigrare in agrōs iussērunt, principësque undique convenire et sẽ cīvitātēsque suās Caesari commendāre coepērunt.

Caesar's cavalry transports are driven back to Gaul by a storm.

28 His rebus pace cōnfīrmātā, post diem quartum 10 quam est in Britanniam ventum, nāvēs XVIII, dē quibus suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiore portu lēni ventō solvērunt. Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subitō coörta est, ut nulla eārum cursum 15 tenere posset; sed aliae eōdem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius sõlis occāsum, māgnō suō cum perīculō deicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversā nocte in altum prō20 vectae continentem petiērunt.

29

His fleet on the coast of Britain is nearly wrecked.

Eadem nocte accidit ut esset lūna plēna, qui dies maritimōs aestūs māximōs in Oceano efficere consuēvit, nostrisque id erat incognitum. Ita ūnō tempore et longās nāvēs, [quibus Caesar exercitum transpor25 tandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complēbat, et onerarias, quae ad ancoras erant dēligātae, tempestās adflictābat, neque ulla nostrīs facultas aut administrandi aut auxiliandī dabātur. Compluribus nāvibus frāctīs, reliquae cum essent—fūni

bus, ancorīs reliquisque armāmentīs āmissīs—ad nāvigandum inutilēs, māgna, id quod necesse erat accidere, tōtius exercitus perturbātiō facta est. Neque enim nāvēs erant aliae, quibus reportārī possent, et omnia deërant, quae ad reficiendās nāvēs erant ūsuī, et, 5 quod omnibus cōnstābat hiemārī in Galliā oportēre, frumentum in his locis in hiemem prōvīsum non erat.

The Britons plan to renew hostilities.

Quibus rebus cōgnitīs principēs Britanniae, qui post 30 proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocūti, cum et equites et nāvēs et frumentum Rōmānīs deësse 10 intellegerent, et paucitātem militum ex castrōrum exiguitāte cōgnoscerent, quae hōc erant etiam angustiōra, quod sine impedimentis Caesar legiōnēs trānsportāverat,-optimum factū esse dūxērunt, rebelliōne factā, frūmentō commeātūque nostrōs prohibēre et rem 15 in hiemem producere; quod his superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā belli inferendi causā in Britanniam transitūrum confidebant. Itaque rursus coniuratione factă paulātim ex castrīs discēdere et suōs clam ex agris deducere coeperunt.

Caesar suspects their purpose.

20

At Caesar, etsi nōndum eōrum cōnsilia cōgnōverat, 31 tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eo quod obsidēs dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicăbātur. Itaque ad omnēs cāsūs subsidia comparābat. Nam et frumentum ex agris cotīdiē in castra cōnferē- 25 of bat et quae gravissime adflictae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquas reficiendās ūtēbātur, et quae ad eas res erant usui, ex continenti comparări iubebat. Itaque cum summō studiō ā mīlitibus ad

« IndietroContinua »