Immagini della pagina
PDF
ePub

que siletur.

[ocr errors]

bello plurumum ingenium posse. Quod si regum
atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in
bello valeret, aequabilius atque constantius sese res

humanae haberent, neque aliud alio ferri, neque 5 mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium

facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est.
Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et
aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna

simul cum moribus immutatur. Ita imperium sem10 per ad optumum quemque a minus bono transfertur.

ü Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia 'parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam sicuti pere

grinantes transiere: quibus profecto contra natu15 ram corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utra

Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio

intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam 20 quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. Vin

3. Pulchrum est bene facere rei publicae ; etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello

clarum fieri licet: et qui fecere et qui facta aliorum 25 scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, ta

metsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem
et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur
res gestas scribere; primum quod facta dictis exae-

quanda sunt; dehinc quia plerique, quae delicta 30 reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant;

ubi de magna virtute atque gloria bonorum memo-
res, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo
animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.

Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio mciem 35 ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa ad

vorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentiâ, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Qure tametsi animus aspernabatur, insolens malarunt artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas am

bitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, famâ atque invidia vexabat.

4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque pe- 5 riculis requievit, et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studio- 10 que me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memori& digna videbantur, perscribere ; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, 15 quàm verissumè potero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis -moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

20 5. L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam

exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, 25 sui supra quam cuiquam credibile est.

Animus audax, subdolus, varius, cujus rei lubet simulator ac dissimulator; alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta 30 semper cupiebat. Hunc post dominationem Luci Sullae ludibo maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia 35 rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia,

Cc

me

[ocr errors]

while vexabant. Res ipsa hortæri videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum domi militiaeque, quo

modo rem publicam habuerint quantamque relique5 rint, et ut paulatim immutata ex pulcherruma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere. To ne.

6. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui Aenea duce pro

fugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Abori10 gines, genus hominum agreste, sine legibus, sine

imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenēre, dispart genere, dissimili lingua, alius alio morê viventes, incredibile me

moratu est quàm facile coaluerint. Sed postquam 15 res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis pro

spera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentiâ orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci

ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi a pe20 riculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti

festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant,

sociis atque amicis auxilia portabant, magisque 25 dandis quam accipiundis beneficiis amicitias para

bant. Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientià validum erat, rei publicae con

sultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres 30 appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod

initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, immutato more annua imperia binosque

imperatores sibi fecere: eo modo minume posse pu35 tabant per licentiam insolescere animum humanum.

7. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus formidolosa est. Sed

[ocr errors]

incesse ene civi and ineesee

DE CONJURATIONE CATILINAE.

97

civitas incredibile memoratu est, adeptâ libertate, quantum brevi creverit; tanta cupido gloriae incesserat. Jam primum juventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam 5 in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis nidolosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxu

mum certamen inter ipsos erat: sic se quisque hos- 10 Brünetem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale le facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam

famam magnamque nobilitatem putabant. Laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem qui- 15 bus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parvå manù fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.it

8. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; 20 ea res cunctas ex fubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquantoʻminores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, 25 per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque 30

. maxume negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

9. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; 35 concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Jurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certa

3

[ocr errors]

hi

21 certainte Cerdensranitt

maica bant. In suppliciis deorum magnifici, domi parci,

, , in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audaciazitie in bello, ubi pax evenerat, aequitate seque remque

publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma 5 ,

dicatum est in eos, qui contra imperium in hostem

pugnaverant, quique tardius revocati proelio excessql serant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco

cedere ausi erant; in pace, vero, quod beneficiis 10 magis quam metu imperium agitabant, et acceptâ injuriâ ignoscere quam persequi malebant.

10. Sed ubi labore atque justitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes , ferae et

populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi 15 Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque

patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis otium divitiaeque, optan

dae aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo 20 pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi

materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvortit; pro "his superbiam, crudelitatem, deos negligere,

omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos 25 mortales falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore,

aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere.

Haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; 30 post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas

immutata, imperium ex justissumo atque optumo crudele intolerandumque factum. vae

11. Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius 35 virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium

bonus et ignavus aeque sibi exoptant; sed ille vera
vià nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis .atque
fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet,
quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis

« IndietroContinua »