Immagini della pagina
PDF
ePub

prever

bello plurumum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri, neque 5 mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium sem10 per ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam sicuti peregrinantes transiere: quibus profecto contra natu15 ram corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam 20 quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. V

etíam

3. Pulchrum est bene facere rei publicae ; bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet: et qui fecere et qui facta aliorum 25 scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere; primum quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc quia plerique, quae delicta 30 reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio 35 ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentiâ, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quse tametsi animus aspernabatur, insolens malaruni artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas am

bitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, famâ atque invidia vexabat.

4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque pe- 5 riculis requievit, et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studio- 10 que me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, 15 quàm verissumè potero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis. -moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

20

5. L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, 25 Supra quam cuiquam credibile est. Animus audax,

subdolus, varius, cujus rei lubet simulator ac dissi-
mulator; alieni appetens, sui profusus, ardens in
cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum..
Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta 30
semper cupiebat. Hunc post dominationem Luci
Sullae ludibo maxuma invaserat rei publicae capi-
undae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi
regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agita-
batur magis magisque in dies animus ferox inopia 35
rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque
eis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incita-
bant praeterea corrupti civitatis mores, quos pes-
suma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia,

[ocr errors]

me

while vexabant. Res ipsa Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque relique5 rint, et ut paulatim immutata ex pulcherruma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Abori10 gines, genus hominum agreste, sine legibus, sine. imperio, liberum atque solutum, Hi postquam in una moenia convenere, dispart generê, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quàm facile coaluerint. Sed postquam 15 res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentiâ orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi a pe20 riculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque 25 dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres 30 appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse pu35 tabant per licentiam insolescere animum humanum.

7. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus formidolosa est. Sed

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

civitas incredibile memoratú est, adepta libertate, quantum brevi creverit; tanta cupido gloriae incesserat. Jam primum juventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam 5 in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: sic se quisque hos- 10 tem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. Laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem qui- 15 bus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parvà manu fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret..

[ocr errors]

8. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; 20 ea res cunctas ex fubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, 25 per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque 30 maxume negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

[ocr errors]

9. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; 35 concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos, non legibus magis quam natura valebat. Jurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certa7 Sal.

[ocr errors]

bant.

212271 CUTLE

[ocr errors][subsumed]

In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audaciate in bello, ubi pax evenerat, aequitate seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma 5 documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui imperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati proelio excesAqserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis 10 magis quam metu imperium agitabant, et accepta injuria ignoscere quam persequi malebant.

10. Sed ubi labore atque justitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi 15 Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis otium divitiaeque, optandae aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo 20 pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos negligere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos 25 mortales falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; 30 post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas immutata, imperium ex justissumo atque optumo crudele intolerandumque factum. va

11. Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius 35 virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis

« IndietroContinua »