Immagini della pagina
PDF
ePub

NATURALIS HISTORIÆ

LIBER XXXIII.

I. METALLA

ETALLA nunc, ipsæque opes, et rerum pretia di- 1 centur, tellurem intus exquirente cura multiplici modo: quippe alibi divitiis foditur, quærente vita aurum, argentum, electrum', æs: alibi deliciis gemmas et parietum' digitorumque pigmenta; alibi temeritati ferrum, auro etiam gratius inter bella cædesque. Persequimur omnes ejus fibras, vivimusque super excavatam, mirantes dehiscere aliquando, aut intremiscere illam : ceu vero non hoc etiam indignatione sacræ parentis exprimi' possit. Imus in viscera ejus, et in sede Manium opes quærimus, tamquam parum benigna fertilique, quaqua" secatur. Et inter hæc minimum remediorum gratia scrutamur: quoto enim cuique fodiendi causa medicina est? Quanquam et hæc summa

I. 1. Argentum, electrum, æs. Argenti genera, usus et experimenta, Noster indicabit infr. cap. 31 sqq. Quod autem electrum statim mox appellat, non est e succinorum generibus, quæ fusissime demonstrabuntur lib. XXXVII, cap. 11; sed metallum naturale, immo et ante factum, si auro quinta argenti portio addatur; conf. inf. c. 23. Eris metalla peculiariter dicentur lib. XXXIV, cap. 1-5. ED.

2. Et parietum, etc. Parietum quidem, aurum : nam, ut dicetur libri hujus cap. 18: « jam et ipsi tamquam vasa inaurantur. » Digi

[merged small][ocr errors][merged small]

quæ non

sui parte tribuit, ut minime parca, facilisque in omnibus quæcumque prosunt. Illa nos premunt, illa nos ad inferos agunt, quæ occultavit atque demersit, illa nascuntur repente. Mens' ad inane evolans reputet quæ deinde futura sit finis sæculis omnibus exhauriendi eam: quousque penetratura avaritia. Quam innocens, quam beata, immo vero et delicata esset vita, si nihil aliunde, quam supra terras, concupisceret; breviterque ", nisi quod secum est!

5. Quanquam et hæc summa sui parte tribuit, ut minime parca. Locus insanabiliter corruptus, egregie, ut puto, curatus est, restitutusque in pristinum statum : in eodem nostro exemplari, non minime parca legitur, sed fugre si archa: scribo, frugi sitarcha. » PINT. Ut minime parca. Ex vestigiis veteris scripturæ, Gronovius conjiciebat legi commodius posse, a ut suggerens large eadem sententia. HARD.

[ocr errors]

in

6. Illa nos premunt, etc. Pari elegantia in eodem argumento Seneca versatus, epist. xciv, p. 419: Aurum quidem et argentum, quit, et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit. Nos in lucem, propter quæ pugnaremus, extulimus... nec erubescimus summa apud nos habere, quæ fuerant ima terrarum. » HARD.

7. Quæ occultuvit. Horatii scitum illud huc pertinet: Aurum irrepertum, et sic melius situm Quum terra celat, etc.. Od. lib. III, 3, vers. 49. HARD.

8. Ut repente mens ad inane evolans. Superfluit prima vox ex vet. cod. PINT. Illa quæ non naseuntur repente. Quæ tam lente

natura gignit, ut illa ægre, non
sponte parere videatur. HARD.
Illa quæ non nascuntur repente. Mens
ad inane evolans reputet quæ deinde
futura sit finis... exhauriendi eam:
quousque penetratura avaritia. Sic lo-
cum hunc refinximus ductu codicis
Reg. 2, et ejus quem Pintianus ha-
buit, totidem plane syllabis apici-
busque litterarum integra fide re
præsentatis interpunctione ita
servata, ut sua orationi sententia,
neque, ut prius, impedita consta-
ret. Sic enim typi interpolati ha-
bent: Illa quæ non nascuntur : ut
repente mens... quousque penetret
avaritia. » HARD.

9. Mens. Mens in cælum se paulisper efferens secum reputet, quis sit finis futurus umquam exhauriendi tellurem et quousque penetratura sit avaritia. HARD. Mens ad inane. Inane pro cælo,. aere, familiare præsertim poetis, ac Plinio. Per inania, magnum inane, Maro: Lucretius, • profundum inane, sæpe dixere. H.

D

a

10. Breviterque, nisi quod secum est. Reg. 2 et Colb. 3, «haberetque non nisi quod secum est, forte elegantius. H.Sic quoque Broterius scribendum censuit. En.

:

I

II. Eruitur aurum, et chrysocolla juxta, ut pretiosior 1 videatur', non natura. Parum erat unam vitæ invenisse pestem2, nisi in pretio esset auri etiam sanies3. Quærebat argentum avaritia boni consuluit interim invenisse minium, rubentisque terræ excogitavit usum. Heu prodigiosa ingenia! quot modis auximus pretia rerum? Accessit ars picturæ ad aurum et argentum, quæ cælando cariora fecimus. Didicit homo naturam provocare. Auxere et artem vitiorum irritamenta. In poculis libidines cælare juvit, ac a per obscenitates bibere. Abjecta deinde sunt hæc, et sordere cœpere et auri argentique nimium fuit. Murrhina et crystallina ex eadem terra effodimus, quibus pretium

[ocr errors]

II. 1. Ut pretiosior videatur, non, etc. In Reg. 2, ut pretiosior videatur nomen natura.» Colb. 3, videatur, non natura. » Sane sincerius: ut sit sententia, pretiosiorem videri chrysocollam vicinitate auri, quam natura sua, quum nihil aliud sit quam auri sanies. Libri hactenus editi, « ut pretiosior videatur nomen ex auro custodiens. At illa, « ex auro custodiens, nulli MSS. habent. H. Eruitur aurum, etc. Quod nos hodieque Aurum nativum appellamus, ab omni ævo notum; neque est quod in eo diutius immoremur. ED. 2. Vitæ invenisse pestem. Aurum. Mox auri saniem chrysocollam vocat, ut est. HARD. De chrysocolla fusius Noster agit infra, cap. 26. ED.

D

3. Auri etiam sanies. Nam chrysocolla fit e limoso succo per auri venam fluente, et illic densato in pumicis duritiem. DAL. Heu prodigiosa ingenia! Brot. ex Reg. 3 et edit. princ. O prodiga, etc. et paulo post, et aurum argentuni

4

que cælando carius fuerit. » Ed.

4. In poculis libidines. Juvenalis, Satyr. II, vers. 95 : « Vitreo bibit ille Priapo. Elegans in primis in eam sententiam est OEnomai epigramma, lib. IV Anthologiæ, 18, de Cupidine sculpto in caucalio : Εν κυάθῳ τὸν ἔρωτα; τίνος χάριν; ἀρκετὸν εἴνῳ Αἴθεσθαι κραδίην· μὴ πυρὶ πῦρ ἔπαγε. « In cyatho cur sculptus Amor? vino ardeat ut cor. Est satis ignem igni quis furor adjicere est?» Lampridius in Elagabalo, pag. 107: «Vasa deinde centenaria argentea sculpta, et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. HARD.

5. Murrhina et crystallina ex cadem terra effodimus. Produnt hæc verba perspicue murrhina vasa e pretioso olim facta lapide, quum effodi ex æquo cum crystallinis monet. Sic crystallina simul ac murrhina jungit Mart. Ep. LXXXII, lib. III; Julius Capitol. in M. Antonino, pag. 29, aliique. Myrrhina et onychina, Ælius Lamprid. in Elagabalo, pag. 112. Unde intelli,

I

faceret ipsa fragilitas. Hoc argumentum opum, hæc vera luxuriæ gloria existimata est, habere quod posset statim totum perire. Nec hoc fuit satis: turba gemmarum potamus, et smaragdis teximus calices: ac temulentiæ causa tenere Indiam juvat: et aurum jam accessio est.

III. (1.) Utinamque posset e vita in totum abdicari, sacrum fame', ut celeberrimi auctores dixere, proscissum conviciis ab optimis quibusque, et ad perniciem vitæ repertum : quantum feliciore ævo, quum res ipsæ' permutabantur inter se, sicut et Trojanis temporibus factitatum Homero3 credi convenit. Ita enim, ut opinor, commercia victus gratia invecta. Alios coriis boum, alios ferro capti

gas e fossili materia murrhina fuisse, non fictilia ea quæ porcellanea nostra ætas vocat, ut visum Cardano, Scaligeroque in Cardan. Exercit. 92, pag. 327; non e concharum genere aliquo, ut Belionio : non ex indurata myrrha, coloribusque picta, ut Mercator, quem laudat auctor Annalium Ecclesiasticorum, ad annum Christi 34, num. 98; non ipsum esse onychem, ut Agricolæ, de Natur. fossil. lib. VI, pag. 296. Sed de his opportunius, lib. XXXVII, cap. 8. HARD.

"

6. Turba gemmarum. Poculis quæ sint onusta gemmis. Huc illud Juvenalis spectat, Satyr.V, vers. 42: Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert A digitis. » H. 7. Et smaragdis teximus calices. Χρυσένδετα vasa intelligit, aureis scalpturis, crustis, imaginibus, anulis ornata. DAL.

8. Accessio est. Id est, quod ju. ris consultus ait, leg. 19, S penult. nonnunquam aurum gemmis ac margaritis cedere. Cujacius, Observ. lib. X, cap. 18. DAL.

Et aurum jam accessio est. Præcipua jam, inquit, irritamenta luxuriæ sunt gemmæ accessoria tantum aurum argentumque, quæ nunc sordent. HARD.

III. 1. Aurum, sacra fames. Probabilior lectio,« auri sacra fames. >> ut alludat ad notum Virgilii carmen. PINT. Sacrum fame. Sie Reg. 2, eleganter : non, ut editi, ◄ aurum, sacra fames.» Nam vox ea aurum abest et a Chiffl. cod. et ex antecedente capite subintelligenda est. HARD. Sacrum fame. Brot. ex MSS. Reg. 3 et ed. principe, abdicari auri sacra fames; et mox, addita vocula, ex eodem exemplari, proscissum est conviciis, etc. ED.

[ocr errors]
[ocr errors]

2. Quum res ipsæ. Paulus, Dig. lib. XVIII, tit. de contrahenda emptione Origo emendi vendendique a permutationibus cœpit, etc." HARD.

:

3.Homero. Iliad. H, v. 472 : Évlev ἄρ ̓ οἰνίζοντο καρηκομόωντες Αχαιοί, ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ' αἴθωνι στο δήρω, Ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ' αὐτῇ

« IndietroContinua »