Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[graphic]

T. LIVII PATAVINI H IS TO R I AR UM

L I B R I.

EPITOME LIBRI XXXIX. M. Aemilius consul, Liguribus subactis, viam a Placentia usque Ariminum perductam Flaminiae iunxit. Initia luxuriae, introducta ab exercitu Asiatico, referuntur. Ligures, quicunque citra Apenninum erant, subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Graecum, et quidem nocturnum, scelerum omnium seminarium, quum ad ingentis turbae coniurationem perdenisset, a consule investigatum, et multorum poena sublatum est. A censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quinctius Flamininus, T. Quinctii frater, eo quod, quum Galliam provinciam consul obtinuerat, rogatus in convivio a Philippo Poeno, quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat: sive , ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat, rogatus a meretrice Placentina, cuius amore deperibat. Exstat in eum M. Catonis oratio. Scipio Literni decessit. Et, tanquam iungente fortuna circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal, a Prusia Bithyniae rege, ad quem, victo Antiocho, confugerat, quum dederetur Romanis, qui ad exposcendum illum T. QuinT. Liv. Tom. V.

A

ctium Flamininum miserant, veneno sibi mortem con. scivit. Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis interemptus veneno, quum ab iis bello captus esset. Coloniae Potentia, et Pisaurum, et Mutina, et Parma deductae sunt. Praeterea res adversus Celtiberos prospere gestas, et initia causasque belli Macedonici continet ; cuius origo inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat, regnum suum imminui a Romanis, et quod cogeretur, à Thracibus aliisque locis praesidia deducere.

T. LIVII PATA VINI

LIBER XXXI X.

Dum haec (si modo hoc anno acta sunt) Romae aguntur, consules ambo in Liguribus gerebant belJum. Is hostis velut natus ad continendam inter magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat: nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat. Nam Asia, et amoenitate urbium, et copia terrestrium maritimarumque rerum, et mol. litia hostium regiisque opibus, ditiores, quam fortiores, exercitus faciebat. Praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac negligenter habiti sunt. Itaque asperius paullo iter in Thracia, et exercitatior hostis magna clade eos castigavit. In Liguribus omnia erant, quae militem excitarent: loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat, et ex praeoccupatis deiicere hosteni: itinera ardua, angusta, infesta insidiis: hostis levis, et velox, et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret: oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosa

que: inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet. Itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat: nihil, praeter arma et viros omnèm spem in armis habentes, erat. Nec deerat unquam cum iis vel materia belli, vel causa; quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. Nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.

JI. C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit, et arma ademit. Ea quia non sincera fide tradebant, quum castigarentur, relictis vicis, in montem Auginum confugerunt. Confestim secutus est consul. Ceteri effusi rursus,

et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. Ita trans Apenninum abierunt. Qui castris se tenuerant, circumsessi expugnati sunt. Inde trans Apenninum ductae legiones. Ibi montis, quem ceperant, altitudine paullisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. Tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. Translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum; qui in agrum Pisanum Bo. noniensemque ita incursaverant, ut coli non posset. His quoque perdomitis, consul pacem dedit fivitimis. Et, quia, a bello quieta ut esset provincia, effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium. M. Aemilius alter consul agros Liguruin vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Balistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopulatusque est. Deinde eos, qui in montibus erant, adortus, primo levibus proeliis fatigavit; postremo coactus in aciein descendere iusto proelio devicit: in quo et aedem Dianne vovit. Subactis cis Apenninum omnibus, tum transmontanos adortus (in his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C.

ma.

Flaminius) omnes Aemilius subegit, armaque ademit, et de montibus in campos multitudinem deduxit. Pacatis Liguribus, in agrum Gallicum exercitum duxit: viamque ab Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit Proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem lunoni Re. ginae vovit. Haec in Liguribus co anno gesta.

Ill. In Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace gpeciem belli quaerens, ademerat ar

Id Cenomani conquesti Romae apud senatum, reiectiquc ad consulem Aemilium, cui, ut cognosceret statueretque, senatus permiserat, magno certamine cum praetore habito, tenuerunt causam. Arma reddere Cenomanis, decedere provincia praetor iussus. Legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. His querentibus, magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse, et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et, quem C. Claudio, M. Livio censoribus, postve eos censores, ipsum parentemve eius apud se censum esse, probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent. Hac conquisitione duodecim millia Latinorum domos redierunt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.

IV. Priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex Aetolia rediit: isque, ad aedem Apollinis in senatu quum de rebus in Aetolia Cephalleniaque ab se gestis disseruisset, petiit a Patribus, ut aequum censerent, ob rempublicanı bene ac feliciter gestam, et diis immortalibus honorem haberi iu. bere, et sibi triumphum decernere. M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Aemilii consulis adventum decerneretur, intercessurum se ostendit: eum contradicere velle, proficiscentemque in pro. vinciam ita sibi mandasse, ut ea disceptatio integra

« IndietroContinua »