Immagini della pagina
PDF
ePub

ENOX LIBRARY

NEW YORK

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI.

EPITOME LIBRI XXI.

IN Italiam belli Punici secundi ortus narratur, et Hannibalis Poenorum ducis contra foedus per Iberum amnem transitus, a quo Saguntum, sociorum populi Romani civitas, obsessa octavo mense capta est. De quibus iniuriis missi legati ad Carthaginienses, qui quererentur. Quum satisfacere nollent, bellum iis indictum est. Hannibal, superato Pyrenaeo saltu, per Gallias, fusis Volscis, qui obsistere conati erant, ad Alpes venit; et laborioso per eas transitu, quum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis repulisset, descendit in Italiam, et ad Ticinum amnem Romanos equestri proelio fudit: in quo vulneratum P. Cornelium Scipionem protexit filius, qui Africani postea nomen accepit. Iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso, Hannibal Apenninum quoque, per magnam militum vexationem propter vim tempestatum, transCn. Cornelius Scipio in Hispania contra Poenos prospere pugnavit, duce hostium Magone capto.

it.

VOL. II.

B

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXI.

Ν

IN parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio

summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, Belli Pu- bellum maxime omnium memorabile, quae unquam gesta nici secundi sint, me scripturum; quod, Hannibale duce, Carthagimagnitudo. nienses cum populo Romano gessere. Nam neque validi

I

2

3

ores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit: et haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Punico conserebant bello: et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. Odiis etiam prope maioribus certarunt, quam' viribus: Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma; Poenis, quod superbe avareque crederent 4 Hannibal imperitatum victis esse. Fama etiam est, Hannibalem odium iurat annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamil- 5 in Roma- cari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo 6 bello, exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris iureiurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis 7

nos.

1 Plerique .... rerum scriptores] In quorum numero Thucydidem haud dubie noster intelligit. MURETUS.

2 Propius periculum] Ita legendum monent Gronov. et Muret. quorum hic plura exempla citat, supr. iv. 17. infr. xxv. 11. cf. Sil. Ital. i. 13.

3 Qui vicerunt] Ut melius intelligatur haec sententia, lege ea quae de Cannensi clade disserit noster, infr. xxii. 54. Propiores periculo fuere post Cannensem cladem Romani, quam erant Poeni post pugnam in Africa, cui Hannibal succubuit. Ideo cessere Carthaginienses, non quia maius periculum erat, sed quia ipsi minores animos gessere. CREV.

4 Superbe avareque] Haec spectant

praecipue ad Sardiniam, ut mox dicetur, a Romanis interceptam. CREV. cf. Polyb. iii. 2.

5 Annorum ferme novem] De quo Muretus Var. Lect. xv. 14. "Illud recto ac vere notavit Glareanus, manifesto Livium sibi pugnare, cum Hannibalem vixdum puberem Hasdrubalis literis accersitum scribit, cum ex ipsis Livii verbis necessario colligatur, Hannibalem eo tempore annos non minus viginti tres natum fuisse."

6 Africo bello] Quod Hamilcare duce Carthaginienses cum mercenariis militibus in Africa gesserunt. Hoc bellum Polybius describit ad finem libri i. CREV.

7 Angebant] cf. Polybius iii. 11.

[ocr errors]

manum

succedit.

8 spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam Hamilcar 9 nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam bellum Rointer motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam meditatur. insuper imposito, interceptam. His anxius curis ita se 2. 1 Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum: et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae illaturos fuisse, quae ? Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peroppor- Moritur. 3 tuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal Hasdrubal inter patrem et filium octo ferme annos imperium generei obtinuit; flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus: gener inde ob altam indolem provecto annis ascitus, 4 et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, hand sane voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilio, 5 quam vi, gerens, hospitiis regulorum magis, conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit. Barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti Occisus. ab eo domini, obtruncavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante laetitia dolores, ridentis etiam speciem praebuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus, 6 imperioque iungendis suo fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus,

Ipse Hannibal hoc suum implacabile in Romanos odium Antiocho exponit, infr. xxxv. 19.

8 Siciliam... concessam] Pace ad Aegates insulas facta, de cuius conditionibus cf. Pol. i. 62, 63.

9 Sardiniam] Bellum alieno suo tempore, seu veris, seu fictis de causis a Romanis illatum, Carthaginienses suscipere nolentes, non modo cessere Sardinia, sed etiam, postulantibus Romanis, ad priorem summam, quam pepigerant foedere ad Aegates insulas icto, adiecerunt argenti talenta mille ducenta.

1 Per quinque annos] Bellum Africum Polybius i. 88. tribus annis tantummodo cum quattuor mensibus gestum esse scribit. CREV.

2 Mors Hamilcaris] Hamilcar in praelio quodam adversus Vetrones ferocissimos Hispaniae populos, fortissime dimicans occubuit. CREV. cf. Pol. ii. 1. Corn. Nep. in Vit. Hamile.

3 Pueritia Hannibalis] Qui tamen octodecim annos iam tum habebat.

4 Factionis Barcinae] Eius quae cum Hamilcare Barca contra partes Hannonis stabat. Barca autem, ut Niebuhrio iii. p. 718. videtur, non gentile cognomen erat, sed fulgur Poena lingua significabat, et Hamilcari ea ratione inditum est, qua apud Romanos Scipiadae illi duo fulmina belli vocitabantur.

5 Hospitiis regulorum] cf. Pol. ii. 36. Fabius quidem ap. Pol. iii. 8, haud scio an animo minime aequo, ut qui Romanus de Poeno scriberet, de crudelitate Hamilcaris et avaritia loquitur.

6 Foedus renovaverat] cf. Pol. iii. 13. In eo cavebatur, ne quicquam in ea regione quae trans Iberum esset, Romani, aut in ea quae cis Iberum esset, Poeni sibi iuris arrogarent; neve alteruter populus eum amnem belli causa transiret.

3.

Hannibal.

Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur. In Hasdrubalis locum haud dubia res Ei succedit fuit, quin praerogativam militarem, qua extemplo iuvenis 7 Hannibal in praetorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal 8 literis ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiae Hannibal, atque in paternas succederet opes. Hanno, alterius factionis princeps, Et aequum postulare videtur,' inquit, ' Hasdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum.' Quum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes convertisset, Florem aetatis,' inquit, Hasdrubal, quem ipse patri ⚫ Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti 'censet: nos tamen minime decet, iuventutem nostram pro 'militari rudimento assuefacere libidini praetorum. An hoc 'timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica 'et regni paterni speciem videat; et, cuius regis genero 'hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum 'mature serviamus? Ego, istum iuvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistratibus docendum vivere aequo iure cum ceteris, censeo: ne quandoque parvus hic ignis incen'dium ingens exsuscitet.' Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni assentiebantur: sed, ut plerumque fit, maior pars Hannibalis meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo dotes et in- statim adventu omnem exercitum in se convertit. Hamilgenium. carem iuvenem redditum sibi veteres milites credere ; eundem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris, lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. 9 Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile decerneres, utrum imperatori, an exercitui, carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat: nullo

4.

·

7 Praerogativam militarem] Suffragium ante a militibus latum. cf. supr. iii. 51.

8 Vixdum puberem] Non facile intelligitur quomodo Livius vixdum puberem appellare possit iuvenem eum, qui, ut ex ipsius narratione colligitur, annum tunc 22. aetatis excesserat. Hannibal novem ferme annorum erat, quum Hamilear in Hispaniam traiecit: novem annis in Hispania rem gessit Hamilcar: octo

ferme annis imperium obtinuit Hasdrubal, ex quibus si triennium detraxeris, quo sub eo imperatore meruit Hannibal, efficitur Hannibalem, tunc quum ab Hasdrubale arcessitus est, annum 23. egisse. CREV.

9 Minimum momentum] h. e. Minimam vim haberet patris gratia. Ita Iustinus xiii. 6. Olympias, inquit, mater Alexandri, non mediocre momentum partium. GRONOV.

« IndietroContinua »