Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

MONITU M.

BREVITER monendus es, amice lector, nos in hac T. Livii Historiarum editione contextum ad recensionis Drakenborchianæ fidem, quam potuimus, accuratissime descripsisse: in annotationibus autem, quæ ex majore Crevierii opere integræ exhibentur, digerendis, hoc sedulo curavisse, ut Note Posteriores ad emendationem contextus pertinentes, quas singulorum voluminum calci subjecit Vir Clarissimus, nunc ceterarum notarum serie intertextæ legantur : tum porro, ex minore editione, quæ ad usum scholarum accommodata prodiit Parisiis 1746. 6 Vol. 12mo. multa deprompsisse, tironibus maxime profutura. Hæc vero additamenta, quo melius a ceteris distinguantur, asterisco ubique signavimus. Fragmentum libri XCI. Cl. Brunsii diligentia in lucem erutum, ex Taciti ed. Broteriana 12mo. 1776. accessit.

Quod superest, ita libros distribuimus, ut singulæ decades singulis voluminibus comprehendantur: quam ob causam, ne prior tomus nimia mole laborare videretur, præfationes, dissertationes etc. ad ultimum relegare coacti sumus.

VOL. I.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ADVENTUS Æneæ in Italiam, et ejus res gestæ referuntur. Ascanii regnum Alba, et deinceps Silviorum. Numitoris filia, a Marte compressa, 1 nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Jovi Feretrio lata. In curias populus divisus. Fidenates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum Dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Post hæc trigeminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffetii supplicium. Alba diruta, Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumtus. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. Latinis victis et ad civitatem adscitis montem Aventinum adsignavit. Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam condidit. *Regnavit annos viginti quatuor. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit; et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis,

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

subegit, circum designavit, petitus equitum centurias amSussu Atti Navii auguris, conPuo cogitaret, effici posset: quod isset, jussisse, eum novacula cotem ab Atto factum. Sabinos præterea cumdedit, cloacas fecit. Occisus est asset annos triginta octo. Successit ptiva nobili Corniculana; cui puero, mut arsisse traditum est. 5 Veientes it. Censum primus egit. Lustrum i censa octoginta millia esse dicuntur. tripsit. Pomarium protulit. Colles , Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. Templum Nane cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a "L.. Turquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum gnasset annos quadraginta quatuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque Patrum, neque populi jussu, regnum invasit: quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit; et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere: quorum are moveri non potuerunt. Filii Sex. Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Roma, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est. idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, inpotenter se gido, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; un ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretia pudicitiam (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

5 Is Veientes] Vulgo abest pronomen is. Sed illud in veteribus libris reperiri Sigonius affirmat.

6 L. Tarquinio Prisci filio] Vid. not. ad cap. 46. hujus libri. 7 Quum regnasset annos triginta quatuor] Lege quadraginta quatuor,

quomodo habetur infra, cap. 48. Et hic quoque Dujatii et Hearnii editiones a reliquis recedunt, et eum quem volumus numerum præferunt. Hearnius quidem niti se profitetur unius MS. codicis auctoritate.

« IndietroContinua »