Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

CLEMENTI

POTENTISSIMI

POLONIAE REGIS,

E T

ELECTORIS SAXONICI FILIO QUINTO-GENITO.

P

Oftremum hunc Antiquitatum Italicarum Tomum Tibi fervatum volui, Sereniffime Princeps, qui poftremum quidem ordinis, fed non Dignitatis & amoris locum in Regia Familia tua tenes. Felices Parentes, quibus tam copiofam fobolem divina Providentia fuppeditavit, cui parem vix ullus Principum aevi nostri oftendat; longe tamen feliciores, quod adeo probam, adeo egregiam dederit. Neque enim Saxonia tantum novit, quam excellentem indolem, quantam fuavitatem morum, & ingenii perfpicaciam Celfitudo tua, aeque ac reliqui Regales Fratres tui, atque Sorores, praeferat; fed & apud Italos percrebuit fama tam rari praeclarique ornamenti in Palatiis Regum agnofcentibus cunctis, dono etiam tam invidendae prolis coronare Deum voluiffe Genitorum tuorum Reli gionem, maritalem concordiam, ceterafque Virtutes Catholicis Regibus praefertim confentaneas. Nullus autem dubito, quin poftquam adoleveris, amorem & ftudium Literarum ad magnifi cas animi generifque tui dotes fis additurus. Tunc Liber ifte, Tom. VI. quem

quem tuo Nomine infcriptum Tibi facravi, una cum praecedentibus aliis, ante oculos tuos, ut fpero, recurret, Teque ad Eruditionem barbaricorum Saeculorum facile perducet; neque enim tunc alii ab Italicis erant Germanicae gentis mores. Sed; quando nunc prae exili aetate tuâ hanc rerum feriem excipere mente non potes, hoc unum faltem ut intelligas, & memoriae mandes opto; fcilicet me humili obfequio erga Celfitudinem tuam Sereniffimam nemini concedere. Quod fupereft, Deum optimum maximum rogare non definam, ut cum aetatis incremento animi quoque tui Virtutes crefcant, quibus Te tanto Patre dignum probes, & eximius Rex Pater tuus te genuiffe enixius in dies laetetur.

CELSITUDINIS TUAE SERENISSIMAE

Mutinae V. Idus Novembris MDCCXLIII.

Humillimus, Addictifs. & Obfequentifs. famulus
Ludovicus Antonius Muratorius.

« IndietroContinua »