Immagini della pagina
PDF
ePub

ticum Latinum, qui fe Philologum vocavit, et qui Salluftium familiariffime coluit. Vix tamen videtur, more aliorum, caufas actitaffe, ut gratiam ac famam fibi actionibus forenfibus compararet. Nulla certe memoria eius rei, apud veteres; nec Cicero, qui tot aequalium fuorum; qui operam fuam venditarunt in foro, meminit, C. Crifpi Salluftii mentionem ullam ufquam fecit. Si quis filentii caufam fuiffe inimicitiam, quae inter eos fuit, fufpicetur, doceat, cur Cicero eius faltem obiter non meminerit, ut vituperaret. Ac fane genus eloquentiae Salluftianae minus aptum foro fuit; aptiffimum Hiftoriae, quae ab otiofis legitur. Quare Quintilianus, vitari oportere iudicat in caufis agendis illam Salluftianam (quamquam in ipfo virtutis locum obtinet) brevitatem, et abruptum fermonis genus, quod otiofum fortaffe lectorem minus fallit, audientem tranfvolat.

Declamator, 2 quem dixi, turpiffimam adolefcentiam Salluftio exprobrat, nefandarumque voluptatum amorem obiiciit; quae criminationes, ut falfae effe poffunt, non omnino incre dibiles ob fequuta flagitia videntur, Domum paternam, fi accufatori credimus, vivo patre, turpiffime venalem habuit, ac vendidit? morique coëgit ex moerore patrem, quo nondum mortuo, iam pro herede omnia gerebat. nec aetatis tirocinio lapfus, poftea fe correxit, fed abiit in fodalitium facrilegi nefcio cuius Nigidiani; bis accufatus eft apud iudices, bis abfolutus; verum ita ut non innocens effe, fed iudices peieraffe viderentur,

[blocks in formation]
[ocr errors]

CAII CRISPI

SALLUSTII

OPERA

NOVISSIME RECOGNITA
EMENDATA ET ILLUSTRATA

PRAEMITTUNTUR VITA A IO. CLERICO SCRIPTA
ET NOTITIA LITERARIA

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »