Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

IN HAC EDITIONE INNUMERA PRIORIS ERRATA DILIGENTISSIME
ANIMADVERSA, CORRIGUNTUR.

LONDINI:

IMPENSIS F. C. ET J. RIVINGTON, W. OTRIDGE ET SON, WILKIE ET
ROBINSON, J. WALKER, SCATCHERD ET LETTERMAN, VER.
NOR HOOD ET SHARPE, C. LAW, LONGMAN, HURST,
REES ET ORME, J. ET J. RICHARDSON,

ET W. GINGER.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

LECTORE M.

Q

UIS fuerit Crispus Sallustius, antequàm tibi sisteretur, monendus esses, amice lector: Sed illud quia viri juxta docti et celebres egregiè præstiterunt, supervacaneum duximus eorum benè scripta recoquere: Adeòque ex illis, si lubet, auctoris nostri et vitam et mores cognoveris. Aliud est, quod à nobis jure, meritòque expectes; quemnam, scilicet, ex hâc nova Sallustii editione, fructum carpere possis. Institutum, totiusque operis designationem si spectes, nihil non sperare audeas: Nam, quod antè omnia monitum te volumus, non instinctu nostro, sed sapientissimi ducis Montauserii, serenissimi Delphini moderatoris jussu, consilioque, eximium, eo quo videbis ornatu, historicum tibi exhibemus, Ille, ut est omni humanarum literarum elegantià excultus, ubi instituendo principi præpositus est, quonam potissimùm modo singuli auctores facilè, feliciterque legerentur, cœpit cogitare: quæ lucem adderent legentium animis: quæ immpedimentum inferrent: eaque omnia animadvertit, quæ non modò serenissimi Delphini, sed publica etiam studia juvare possent. Duæ sunt in legendis auctoribus difficultates, quæ festinantibus et minùs exercitatis negotium facessant: Prior quidem, quàm facit ipse sermo et dictio; seu quæ ex linguâ et idiomate oritur: Alia verò, quæ rebus ipsis adscribitur; quas vel obitèr illi in cursu orationis, vel tanquàm abundè cognitas attigerunt; quâvis de causâ deniquè, non satis ad captum omnium, explicaverunt. Multam equidem, eamque maximè laudibilem operam in his solvendis difficultatibus collocaverunt hactenùs viri eruditissimi: At suo loco, nec satis commodè visa sunt posita quæ illi cæteroquin optimè

scripserunt. Eorum enim commentarios ubi inspicias, quæ ad nudam vocum et phrasis pertinent significationem, aut peculiarem sermonis declarationem, ea cum. ulteriori rerum enarratione commixta invenies: Ex quo oritur, ut, cùm aliquam ex his notis inspicere velis, non ea priùs occurrat, quàm in aliis, contra animi tui desiderium, tempus consumpseris. Ne quid ejusmodi eveniret, egregiè providit vir prudentissimus. Namque interpretationem, quæ ad vocum et sermonis facit explanationem, seorsùm a notis, quæ res ipsas evolvunt, proponendam decrevit: Nisi fortè, quandò qui ad notas majores nonnullæ circà dictionem difficultates essent retrahendæ. Designavit insuper, quò omnia primo statim intuitu occurrerent, ut notis arithmeticis loca, ubi interpretatione opus esset, indicarentur: alphabeti autem literis, quæ notas poscerent. Minuta verò hæc sunt, quæ primò delineantis animum occupaverunt. Aliud unâ et eâdem operâ ab ipso quæsitum est; ubertas, scilicet, et sermoniis copia. Non enim tantùm in interpretatione suo quoque et naturali loco restituendas voluit partes orationis singulas; nominativum ante verbum, deindè accusativum, &c. sed synonymam, obscurarum vice præsèrtìm aliarum etiam vocum substituenda statuit: Ut sic tum sensus clarissimus appareat, tum verborum vis et propria significatio disjudicetur, abundantiaque inducatur: Quanquàm ex poëtis hic fructus erit multò uberimus. Restabat aliud nihil, nisi tàm utili, tàmque laudabili consilio manum admovere. Rem verò ipsam, ut videtur, in se recepit gratus bonarum literarum genius: Nam a quo incæpto retrahere impensam maximam quivis credidisset, ei rei ne minimum quidem obtulit impedimentum. Nimirum in ea tempora incidimus, quibus regum munificentissimus, hominumque oculatissimus, imperium obtinet. Cùm ergo dux illustrissimus Montauserius ad honoris summum fastigium sublatus, lectusque inter proceres fide ac sapientiâ præcellentes, quos magno numero hodiè præsertim habet alma Gallia, regia Delphini institutioni incumberet, ea perficienda curavit, quæ antè cogitaverat: Studiosissimè apud omnes literatos, intra et extra regni fines, requirendos jussit, viros instituti sui administros; quos beneficentiâ, et omni favore clientes suos fecit. Quantùm de bonis literis, litera

tisque, toto deniquè Musarum choro meruerit, qui omnes, quotquot habemus Latinæ linguæ auctores, eo, quò præscripsit modò, castigandos et enarrandos procuravit, non ego, in hâc infantià, sed quibuscumque bonorum omnium non fuerit innata turpis adversatio, omnes prædicabunt. Jam nihil opus erit vernaculis istis, et quotannis ferè renovandis interpretationibus, quæ vix satìs unquam auctoris sensum et scopum assequuntur; semper ab ejus ratione, modoque recedunt. Quisquis in Latinæ linguæ cognoscendis principiis operam suam per sex nenses adhibere voluerit, is posteà solus magnam illam virtutis altricem, veterem Romam dico, poterit perlustrare; tutusque venerandorum ejus sepultorum manes in auxilium et consitium evocare. Utinam verò, quod reliquum est, tam multis commoditatibus culpà nostrà nihil detractum fuerit. Socordià non evenerit profectò : Quæ autem per imperitiam turbata fuerint, ea ut humanitate tuâ excusare velis, lector benevole, oramus. Quòd si illustrissimus Condomiensis episcopus ex assiduis, quibus, in erudiendo principe, detinetur curis, ad hæc levia animum demittere potuisset; aut nobilissimo Huetio in earundem curarum partem ascito, quâ benevolentià laborantibus nobis nonnunquàm subvenit, eadem totum opus ad examen suum revocare licuisset, aliquid certè promovendis studiis utilius excudere potuissemus. Quod nobis, qui priores in hanc arenam descendimus, quoniam fortuna melior invidit, si quid in hoc quasi præludio peccaverimus, aliorum, qui idem decurrunt stadium, diligentiâ sarcietur. Multa dicenda superessent, ut quibusdam hominibus, quos nominare nihil attinet, non tam satisfaceremus, quod nemo natus fecerit, quàm responderemus: At, quietem nostram qui nihil turbaverunt, illis multò meliùs erit quietam mentem bonà prece deprecari. Quomodocumque errata nostra patefecerint, nisi fortè etiam illis, apud Superos semper commorantibus, indignum videbitur ad tam vilia sese demittere, lubentissimo animo corrigemus. Tu modò, id quod res est, cogita, candide lector, nos maximo studio enisos esse, ut auctorem nostrum in perfacili cognitione poneremus. Hinc indè, indiscriminatìm, quæcunque ad hunc scopum ducere credidimus, securi desumpsimus: Nequè eò minimùm cujusquam scriptoris laudi gloriæve de

a s

« IndietroContinua »