Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERİ,

ΤΩ͂Ι ΦΙΛΟΜΟΥCOTΑΤΩΙ ΚΑΙ ΦΙΛΟΓΕΝΕΣΤΑΤΩΙ ΚΥΡΙΩΙ

ΓΕΩΡΓΙΩΙ ΑΒΕΡΩΦ,

ΤΩΙ ΚΑΙ ΑΠΟ ΤΩΝ ΑΛΛΩΝ ΜΕΝ ΑΡΕΤΩΝ ΔΙΑΠΡΕΠΕΙ, ΑΠΟ ΔΕ ΤΩΝ εἰς ΤΗΝ ΓΕΝΕΘΛΙΟΝ ΠΟΛΙΝ MÉTCOBOΝ, ΜΑΛΙΣΤΑ Δ' εἰς ΤΗΝ ΚΟΙΝΗΝ ΠΑΤΡΙΔΑ ΕΛΛΑΔΑ ΠΟΛΛΩΝ ΚΑΙ ΜΕΓΑΛΩΝ ΚΑΙ ΑΝΕΠΙΛΗΣΤΩΝ ΕΥΕΡΓΕΣΙΩΝ

[merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

Ἔπειτα τοῦ κρίνειν ὄντος ὠφελίμου τὸ γεννᾶν ἐμπόδιόν ἐστι.
Τυφλοῦται γὰρ τὸ φιλοῦν περὶ τὸ φιλούμενον· φιλεῖται δὲ τῶν
ἰδίων οὐδὲν οὕτως ὡς δόξα καὶ λόγος ὑπὸ τοῦ τεκόντος. Ἡ γὰρ
λεγομένη τέκνων δικαιοτάτη διανομὴ πρὸς λόγους ἐστὶν ἀδικω-
τάτη· δεῖ γὰρ ἐκεῖ μὲν λαβεῖν τὸ ἴδιον, ἐνταῦθα δὲ, κἂν ἀλλό-
τριον ᾖ, τὸ βέλτιστον.
(Plut. Mor. p. 1000 a).

Cum anno ante in ephemeride, quae appellatur Bulletin de correspondance Hellénique, emendationes aliquas et explanationes in Plutarchi vitas parallelas publici iuris facerem, in Moralibus, ut vocantur, scriptis operam perdere nolui, quia in Aegypto commorans praeter editionem stereotypam, quae apud Tauchnitium anno 1829 prodiit, aliam ad manum non habebam. Postquam autem in Germaniam veni, otium nactus animum induxi, ut Wyttenbachii et Duebneri et Sintenisii aliorumque criticorum copiis instructus iterum Plutarchi scripta perlegerem, atque maxime in Moralium libris me continens scriptoris verba ad emendatiorem formam redigerem. Prospera ni fallor fortuna usus quoniam non pauca in his libris aut emendavi aut rectius quam antea factum erat interpretatus sum, haec una cum plerisque eorum, quae antea in vitis parallelis aut emendandis aut explicandis praestiti, sub unum conspectum proponam, ut lectores benevoli et iudices idonei meas in Plutarchi scripta symbolas facilius iudicare possint.

Wyttenbachii editio, quamvis antiquior, plus tamen commendationis quam Duebneriana habet; ex illa enim cognitas et codicum lectiones habes et criticorum illius temporis inventa. De Duebneriana tamen, quamvis recentiore et correctiore, idem dici non potest, quippe in qua quid Duebnero debeatur quidve codicibus haud facile sit ad discernendum, maxime si Wyttenbachiana careas. His autem duabus in

« IndietroContinua »