Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]

UNIVERSITY

OF

A2 1835

vil

PRÆFATI O.MAIN

ACCURATAM Thucydidis cognitionem agitantibus magna apparatus varietas suppeditat, qua tamen nuper demum rectius uti instituerunt. Larga est copia librorum manuscriptorum insigniter his proximis annis aucta; sunt scholia haudquaquam spernenda, et pæne innumera multitudo locorum, quibus ad stabilienda præcepta sua utuntur veteres magistri: adde Dionysii Halicarnassensis aliorumque explicationes, et conamina recentiorum, vel data opera illa conscripta, vel in transitu facta et per volumina ipsorum dispersa; quorum qui probabilia maxime protulerunt, eorum legens vestigia Thucydidem sum aggressus interpretari.

Atque ex scholiis quidem delectum habui, aptum explicando, emendandove scriptori visum; ac sane insunt haud pauca egregie interpretem juvantia, ut vere scripsisse mihi videatur H. Stephanus in Proparasceue :

His tibi Thucydidis permulta ænigmata possunt

Vinci armis, alio vix superanda modo.

Loca a veteribus vel explicata vel documento adhibita anxio prope dixerim studio conquisivi, quam utile eorum ope ad critica hujus scriptoris instrumenta incrementum accesserit, doctus experientia. Constat enim præter Thucydidem, suo quemque in genere præcipuum, quasi normam scribendi probatos nulla fere in pagina grammaticorum non testes citari.*

In orthographicis,† ubi ab aliorum editorum meum judicium sejunxi, rationem reddere non neglexi, præterquam quod non monito lectore èoaμévwv scripsi lib. iii. cap. 58., secutus monitorem Buttmannum Gr. Max. t. i. p. 545., tum Kpnorwviav lib. ii. cap. 99., ut

Ruhnken. Præf. ad Timæi Lexic. Platon.

+ De quibus egerunt Popp. Prol. t. i. c. xvii. xviii. coll. farrag. discrepantis scripturæ ; idem ed. Thucyd. P. ii. vol. i. p. 148. Bekker. in Præf. ed. Thucyd. minoris. Rationem scribendi nomina gentilia, urbium terrarumque et similia, cum cura inexsuperabili Poppo exposuit in Proleg. t. ii.

168130

constarem mihi, et perpensa codicum scriptorum geographorumque auctoritate, quam sua augent Valcken. ad Herodotum v, 3. et Poppo Prol. t. ii. p. 389. Ab eodem monitus Пúppas dedi lib. iii. c. 18.* Omnino in hac disciplina momenta scripturæ vel ex libris scriptis, vel ex scriptorum antiquorum ratione accedentia sedulus libravi, neve aliter alio loco scripta vocabula exhiberem, summa cum cura, quoad ejus fieri poterat, cavi. Quamquam vel sic, cum exemplar Dindorfianum, ex Bekkeriana editione illud expressum, meæ veluti fundamentum substruxissem, ἑromos et ὁμοῖος excudi passus sum, ἐρῆμος non item, de qua re convenit inter veteres, videturque hodie res transacta.f

De librorum manuscriptorum natura et classibus post Popponem disserere nihil attinet; de libris tantum Vaticano et Parisino h. posthac dicendum erit, quoniam fere tota ista oratio ad rationes libri septimi et octavi recte disceptandas pertinet. Nunc hoc unum addi velim mihi liceat, magis ex scriptura libris, quam scripturæ ex librorum vel præjudicata præstantia, vel loco, quem in artificiosa per genera generumque partes dispositione obtinent, pretium videri statuendum. Nam nullus plane extat aut tam bonus liber scriptus, quin persæpe absurda, aut tam contaminatus corruptelis, quin probata probandave subinde subministret.

Locorum multiplici judicio obnoxiorum interpretationem adjeci vernaculam Latinamve, tum Heilmanni, tum Bredovii, Schulzii, Garviique. Varietatem scripturæ non integram scilicet exhibui, sed in locis dubiis maxime insignem. Rursus in locis vexatis, sive ut verius dicam editores vexantibus, non potuit fieri quin aliorum sententias quam brevissime recensitas explorarem; quæ ut non pauca sunt, ita notarum modulus ultra solitum non raro accrevit. Res vel succincte explanare studui, vel ad libros partim ubique obvios partim non admodum raros ablegavi, nonnunquam dubitans utram viam insisterem, taceremne an ab aliis taceri conquererer. Omnino, quid, quantum et quo unumquidque loco commemorandum sit, in tam diversis diversorum postulationibus, difficile est ad definiendum. Equidem eorum potissimum rationibus consulere propositum habui, qui per vastam commentationum commentorumve, varietatisque scripturæ molem atque farraginem, quali acutissimus quisque scriptor maxime obruitur, ipsi nolentes penetrare, quasi per compendia viarum ad promptiorem neque tamen perfunctoriam intelligentiam pervenire cupiant.

* Vid. Prol. t. ii. p. 443.

+ Vide, ut his utar, Prophyr. w. πроowd. apud Villoison. Anecd. Gr. t. ii. p. 104. collatis Bekker. Anecd. t. ii. p. 678. et Scholiasta Aristoph. Plut. 453. Tum Duker. ad Thucyd. viii, 92. Popp. Proleg. t. i. p. 213. Bekker. Præf. edit. Thucyd, minoris. [In hac editione interpretationem Anglicam dedimus.]

« IndietroContinua »