Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ree: Aug, 28, 1879.

PRAEFATIO.

Indices, ne longior interponeretur mora, nolui inserere huic volumini. Quod quum eos contineret libros quos invento codice Bambergensi pertractavissem (vid. praefat. vol. IV.), speraveram fore ut non multum mihi facesseret negotii, sed spes me fefellit. Sensi, quantum interesset, utrum singulos quosdam emendandos eligeres locos, an totus orationis contextus esset ad normam exigendus. Neque erat quod laboris taedium levaret, quoniam res illustriores occupatae erant aut a me ipso aut ab aliis, restabant aut abstrusae atque perdifficiles, aut leves atque minutae, neque tamen minus eae requirebant diligentiae atque operae, immo multo copiosior adnotanda erat scripturae discrepantia quam in ceteris Naturalis Historiae libris. tem stimulo, quem laeti studiorum fructus addere solent, destitutus conficiebar gravissimis maeroribus et luctibus, in quibus sunt qui non me solum moverint, nam quis non luget mortes clarissimorum virorum C. F. Naegelsbachii et F. Thierschii? quibuscum, amico altero, altero pracceptore usus, ego artissimis coniunctus eram necessitudinis vinculis. Quid mirum, si ad reliquum perficiendum minus alacer et promptus fuit animus quam ad inchoandum opus?

Eo au

Maximas vero difficultates mihi attulit ultimus liber, quem e vetustioribus codicibus solus continet codex Bambergensis, hac quidem ex parte et interpolationibus et lacunis ita foedatus, ut liceat ipso eum dicas inferiorem. Sed tamen tamquam obrussam eum adhibendum esse putabam, ut vel ex eius interpolationibus nonnullae mihi viderentur addendae esse uncis inclusae. Multo enim deteriores sunt quae praeterea adhuc cognitae sunt tres codicum familiae, qui quidem numerus efficitur, si respicimus ad operis finem, qui integer legitur in uno codice Bambergensi, e quo quae in ceteris exemplaribus desiderari demonstraveram in obzervationibus criticis (Monach.

[blocks in formation]

MDCCCXXX.) a me in lucem edita sunt in lectionum Plinianarum particula priore (Suevof. MDCCCXXXIV.).

Quae antea typis edita sunt exemplaria desinunt in verba quacumque ambitur mari (§. 203, pag. 179. lin. 34.). Quem operis finem licet ego in uno codice Parisino 6804., qui est sec. XV. scriptus, me videre meminerim, neque quisquam, quod sciam, huius rei praeterea habuerit rationem, dubium non est quin tribuendus sit peculiari cuidam codicum familiae, cuius simillima sane esse videtur altera cuius ultima verba sunt: priusquam ad oculos perveniat desinens nitor (§. 199. pag. 179. lin. 5.); nam praeter codicem Mediceum sec. XIII. et Petropolitanum, quem immeritis laudibus extulit Stephanus Falconetus, ei adscribendi sunt e Silligianis codex Vindobonensis II. sec. XV. (C) et Monacensis sec. XV. (P), quibuscum plerumque congruunt exemplaria typis edita ante Harduinum, qui codicem Parisinum 6797. (d) amplexus incidit in tertiam familiam, cuius exemplaria desinunt in verba primum pondere (S. 199. pag. 179. lin. 1.), et in hoc libro depravavit multo plura quam emendavit, quippe qui non animadverteret illum codicem Toletani alias simillimum, ab initio non magis quam hunc continuisse librum XXXVII., suppletum postea e codice recentiori qualis est Parisinus 6801. seculo XV. scriptus (h) et duo alii Parisini unusque Vaticanus.

Quae quum ita sint, si forte iusto plura in hoc libro reliqui, spero mihi datum iri veniam.

Scribebam Suevofurti nonis Iuliis MDCCCLX.

« IndietroContinua »