Immagini della pagina
PDF
ePub

PROLEGOMENA

Priusquam Henr. Guil. Heerwageni 'commentatio critica de T. Liuii XXVI, 41, 18—44, l' (Norimbergae 1869) prodiret, inter nostrae aetatis uiros doctos constabat crisin librorum Liuji a uicesimo primo ad tricesimum pendere ab uno codice Puteano siue Paris. 5730, uitiorum autem, quibus is codex deformatus est, emendationes lacunarumque maxime supplementa in recentioribus codicibus ueteribusque editionibus obuia soli librariorum, interpretum, editorum ingenio deberi. Id enim cum iam Gronouius 1) dubitanter, aperte Alschefskius 2) professi essent et Weissenbornius 3) adsensu comprobasset, Maduigius in priore Emendationum Liuianarum editione pp. 199 sqq. ita demonstrasse uidebatur, ut ne Hertzius quidem, qui in ed. Liu, uol. II p. VI ‘hic illic lacunas ab optimo libro relictas ex genuino aliquo fonte Puteaneo pleniore in deteriore codicum classe expletas esse suspicatus erat, sententiam suam postea sustinere conaretur. Atqui non omnes, quorum hodie notitiam habemus, codices ex Puteano ductos esse Heerwagenus commentatione illa critica certissimis argumentis euicit. Nam cum nonnullis locis, ubi Puteanus mendis occupatus est, in codice Spirensi alibi uestigia uerae lectionis certiora quam in Puteano seruari, alibi ea ipsa quae uera essent legi nec ab interpolatorum aut professorum praelegentium ingeniis posse profecta esse ostendisset, suo iure conclusit codicem illum ex antiquiore et diuerso a Puteano codice manasse aut correctum fuisse. Cuius rei omnem exemit dubitationem, cum

[ocr errors]

1) ad 29, 18, 9 constat omnia prope, quae nunc habentur, scripta exemplaria, serius citius, ex ipso (i. e. Puteano) aut apographis eius profecta esse.

2) Nou. annal. philol. XXXX (1844) p. 313 'Es kann nämlich auf das Bestimmteste bewiesen werden, dass alle Handschriften, die wir bis ietzt von der dritten Decade kennen gelernt haben, auf den unter der Nr. 5730. in der königl. Bibliothek zu Paris aufbewahrten Puteanus zurückgehen. 3) identidem, uelut praef. ed. Teubn. uol. II p. XI, uol. III p. III.

a

[ocr errors]

particulam illam libri uicesimi sexti a cap. 41, 18 ad cap. 43, 8, in Puteano deperditam in Spirensi aliisque libris seruatam, et rebus et sermone accuratissime examinatis, non ab homine Italo saeculo quinto decimo compositam esse, id quod Alschefskius ceterique deinceps editores statuerant, sed uere Liuianum esse demonstraret. Haec uiri egregii sententia paulo post a Carolo Halmio et Guilelmo Studemundo praeclare confirmata est. Halmius enim in 'Sitzungsberichte der bayer. Akademie der Wissensch. 1869 II pp. 580-584 singularis cuiusdam folii, quod in bibliotheca Monacensi inuenerat, saeculo undecimo exarati et Liuii uerba ab 28, 39, 16 ad 28, 41, 12 continentis scripturas edidit, quod cum — praeter nonnullas emendatiores quam in Puteano traduntur lectiones et lacunas complures Puteani eisdem atque editio princeps uerbis expletas praeferat et omnes, quas Rhenanus ex Spirensi sumpsit, scripturas contineat, non solum huic codici summa fides et auctoritas adlata est, sed etiam editionem illam apparebat ex libris descriptam esse, in quibus ex fonte antiquo et a Puteano diuerso lacunarum supplementa et aliae a Puteano discrepantiae propagata erant. Eius rei graue accessit documentum, cum Studemundus in Analectis Liuianis pp.6–31 codicis palimpsesti Taurinensis uetustissimi consentit enim fere eius scriptura cum ductibus Gaiani libri Veronensis ante Iustiniani aetatem exarati a Carolo Baudi a Vesme indagati fragmenta ederet eiusque a Puteano discrepantiis idem declarari ostenderet, quod Heerwagenus demonstrauerat et Halmius approbauerat, exstitisse olim praeter Puteanum alium quendam nec minoris notae nec multo recentioris, ut uideretur, aetatis codicem, ex quo nonnulli eorum librorum, qui praeter P tertiam decadem seruarunt, ducti esse uiderentur. Hunc in modum re ab omni parte confirmata, maximum fructus inde percipiendi adminiculum suppeditauit Theodorus Mommsenus in Analectis Liuianis eo, quod compluribus locis, quibus Spirensis et Taurinensis scriptura prodita est, 82 praeter Puteanum codicum Liuianorum memoriam cum illis libris comparauit et summa cum sagacitate atque, quantum collationum per breuia spatia et ex parte parum diligenter confectarum auxilio fieri potuit, rectissime eos libros selegit, qui Spirensi proxime cognati essent.

Restabat igitur ut libri a Mommseno selecti toti conferrentur et noui, si posset fieri, inuestigarentur, eorumque inter se cognatio definiretur; deinde praecipue quid ad emendanda Liuii uerba proficerent statuendum erat. Atque noui libri, quorum scripturae specimen in Mommseni Analectis non communicatum est, hi a me examinati sunt:

Vaticanus Basilicanus saec. XV
Vaticanus 3330 scr. a. 1455
Bononiensis 2233 saec. XV
Mutinensis 690 XI F 6 scr. a. 1471
Caesenas 13,2 scr. a. 1448
Taurinensis I. II 8 DCXXXV saec. XV
Veronensis CXXXVI saec. XV
Neapolitanus IV C 18 saec. XV
Parisinus 5690 saec. XV
Parisinus 5740 saec. XIV
Parisinus 5741 scr. a. 1405
Parisinus 8953 saec. XV
Parisinus 14360 saec. XV ( Victorious Creuerii)

Parisinus Arsenal. 1001 saec. XIV qui tamen omnes ad Liuii uerba rectius constituenda nullam utilitatem afferunt. Contra felicissime contigit, ut Harleianum 2684 in libris undetricesimo et tricesimo ex codice descriptum esse appareret, qui omnium, quotquot innotucrunt, proxime Spirensi cognatus nec aut interpolatus aut cum Puteani recognitione permixtus erat. Etenim Harleiani demum auxilio et librorum a Puteano discrepantium propinquitas certius definiri et de uniuersa recognitionis in eis traditae natura rectius atque aequius iudicium fieri poterat, quam si ceteris libris plus minus interpolatis standum fuisset.

Adhibui igitur hos libros
P Puteanus siue Paris. 5730
B = Bambergensis M. IV 9

inde a 30, 30,14
с Colbertinus siue Paris. 5731

}

T S G M H L

[ocr errors]

99

Taurinensis
Spirensis scriptura a Rhenano enotata

a Gelenio in Froben. 1535 recepta
Folium Monacense
Harleianus 2684
Laurentiani LXIII 21 manus secunda

manus prima
Harleianus 2493
Vaticanus Palatinus 876
consensus codicum aßydɛ

Lond. Burney 198

E
V
R

E

Lond. Harl. 2781
y = Venet. Marc. 364 (Drak. Recanatianus)
д Laurent. LXIII 17

Laurent. ol. Abb. Flor. 263
F Florentinus Laurent. LXXXIX inf. 1.

Praeter S, qui periit, et praeter T 1) et M, quorum scripturas Studemundus et Halmjus ediderunt (cf. p. IIII), libros illos quanta potui diligentia omnes ipse contuli, postquam eorum, qui ante me eos excusserant, testimonia in exemplari meo adnotaui, a quibus si meum testimonium differt, illos falsa retulisse scias. Scripturae autem uarietatem non solum primariorum librorum P et S sed etiam recentiorum HVRFL, quippe ex quibus adhuc rarae aut nullae lectiones excerptae erant, omnem in apparatu critico adscribendam duxi, ut, qualibus in libris recognitio a P diuersa tradita esset, plane perspiceretur. Praetermisi tamen notas sollemnes uelut pr., p.r., cos., nisi ob aliam causam librorum scriptura commemoranda erat; coco autem et & interdum ex P exscripsi, ubi ex praua earum notarum interpretatione in deterioribus libris Fż corruptelae ortae sunt. Praeterea ex P non communicaui, si quae spatia complurium litterarum capacia librarius ibi uacua reliquit, ubi in recentibus codicibus nouus uersus incipi solet, scilicet ubi oratio incidi et ad aliud argumentum conuerti uidebatur; numquam uero eis spatiis hiatus sermonis significantur. Ex eis, quae correctrices manus adscripserunt, praeterii, sicubi P2, ut uoces inter se distingueret, lineolas in superiore parte litterarum confinium inseruit; ipse autem, ubi Puteani lectio exscribenda erat, uerba in P continua scriptura exarata separaui, quotienscumque, quomodo librarius ea discerni uellet, non dubium erat. Ex B et C non enotaui, ubi scriptum est e pro ae et oe, ae pro e et oe, i pro y, ci pro ti, ti pro ci; h et i om. in cartaginienses et carthaginenses; affrica in C raro, in B inde a 30,43, 2 constanter pro africa scr., nichil in C rarissime, scicilia in B inde a 30,38,5; praeterea neglexi, sicubi uoces praue inter se discerptae et coniunctae sunt; denique omnes posteriorum manuum correctiones praeterii. — In HVaBydęF itemque in E ab 26, 41, 18 ad 26, 43, 8 et in LE inde ab 30, 41, 6

[ocr errors]

1) Ex T iterum inspecto Studemundus praeter alia minoris momenti etiam duas nouas scripturas elicuit easque ut apparatui critico insererem benigne permisit: 27,34,4 migrarent Ti migrarit T, 27, 34, 10 recusare T' recusasset Tạ; quod autem 27, 13, 1 peditum pro reditum in Anal. Liu. p. 16 expressum est, id typothetae errori tribuendum est.

« IndietroContinua »