Immagini della pagina
PDF
ePub

ASHMOLEAN MUSEUM

LIBRARY

19 NOV 1964

OXFORD

(H)

GENIO

ACADEMIAE BASILEENSIS

DEDICAVIT

AUCTOR.

Quos libros C. Crispus Salustius de rebus Romanis conscripsit, illustrare animus est. Hanc rem ut susciperem, factum est et ipsius scriptoris gravitatate et elegantia, quem rerum Romanarum florentissimum auctorem ipse Tacitus dixit, et multorum, qui adhuc Crispi libris emendandis atque illustrandis operam dederunt, vel incuria, vel prava diligentia. Quicunque enim Græcis atque Latinis literis diligentius student, eos non solum puerorum iuvenumque animos his studiis formare, sed multum etiam studii operæque in eo ponere oportet; ut præclarissimorum ingeniorum monumentis antiquus nitor restituatur. Hoc magis etiam necessarium, quod etiamnum multorum auctorum libri, interpretum emendationibus, coniecturis, aliisque corruptelis sunt depravati. Id quod cum aliis, tum Salustio accidit. Libere professus sum, quod sentio; neque me præterit, quantas invidiæ tempestates mihi sim excitaturus, quod virorum, de literis optime meritorum, laudi obtrectare videar. Quantum vero prioribus Salustii editoribus tribuendum sit, eorum solum est iudicium, qui hanc rem accuratius examinarunt. Nam qui antiquissimi cuiusque critici шшriam tanta pietate atque religione prosequuntur, ut omnes eorum commentarios, tanquam summæ sapientiæ fontes, venditent, eorum levis est auctoritas. Quorum obtrectationes ni vincat opera, quam Salustio navavi, nullum vituperationis genus recuso. Ne igitur in pravis aliorum opinionibus refutandis tempus conteram, quid potissimum in hoc opere secutus sim, et quam propositi formam descripserim, accuratius persequar. Omnium

primum in hoc multum studii consumsi, ut ubique genuina auctoris verba, nimio emendandi studio deleta, restituerem. Quod enim in cæteris artibus literisque optare solemus, ut quid antiqui critici de iis statuerint, nobis compertum sit; id nescio, an Salustio plurimum damni attulerit. Cum enim fieri non posset, quin Grammatici, Salustianum dicendi genus, a vulgari loquendi consuetudine alienissimum, sæpius notarent, cum alia multa, tum brevitatis eum studiosissimum fuisse iudicarunt. Id quod arripuerunt recentiores interpretes, atque hoc unum, tanquam iudicii normam amplexi, urendo atque secando priscum Salustianæ orationis nitorem restituere sibi visi sunt. Multos quidem, et imprimis Gruterum, non fugit, sæpius aliud quicquam quam brevitatem auctorem videri esse secutum; (verba enim magis ad compendium conferre, quam Salustius fecit, haud ita magni est negotii); id vero aliorum maximeque Cortii audaciam non repressit, quin multa licentius auderent. Ille enim, omnium Salustii interpretum et ingenii acumine et eruditione facile princeps, qui unus huic auctori plus luminis attulit quam ceteri omnes, haud raro, furore quodam emendandi abreptus, contra optimorum codicum auctoritatem, bonæ et sinceræ vetustatis verba corrupta habuit, in dubitationem vocavit, delevit. Nihilominus tamen recentiores interpretes, si a paucis discesseris, omnia illius inventa, tanquam ex Apollinis ora missa, retinere et sæpissime optimorum Codicum auctoritatem deserere, quam Cortii coniecturas accuratius examinare maluerunt. Hoc enim fit, ut cum quis excellenti ingenio vora priverit, ceteri. alius alium tanquam prudentiorem secuti, in illius verba, ut summi magistri, iurare non dubitent. Quare vel aperte falsa constanter retinendo tantum auctoritatis iis adstruunt, ut qui antiqua et genuina restituerit, temerarius dicatur. Tantæ interpretum levitati atque inconsiderantiæ ut obviam irem, lectiones variantes, ex plurimis codicibus, aut ab aliis aut a me ipso collatis,

« IndietroContinua »