Immagini della pagina
PDF
ePub

66

lib. XXXIII. p. 38. C. 22. vulgo legitur,,Sidicinorum is ayer", Alschefsk.,,Hernicorum i. a.“ posuit, sed nescio an propius ad cdd. lectionem segninorum accedat ,, Anagninorum is ager", cf. 9, 43. p. 572. v. 7. Nieb. II. p. 97; III p. 198. C. 23. aut hostis vocasset aut hosles vocassent scribendum erat, nisi forte hostis pro nominat. pluralis num. habendum putas. C. 24. „ocius transmisiť“ e C. E. F. revocavi, cf. Jahn. 1. 1. p. 253. ib. A. „acrentinam" habet, Sigonius Terinam emendavit, sed ac tantum non omnes cdd. habent, ut aut Sipontum in Bruttiis etiam urbem fuisse, aut hoc nomen corruptum, aut alterius urbis, quod Alschefskio non improbabile videtur, intercidisse statuendum sit. C. 25. ,, territabat patiebantur" Gronovio displicent, qui patiebantur deleri iubet, et Bekkerum atque Scheibium adsentientes habet. C. 26. „via Nolam ferente“ revocandum putavi, cf. Jahn. 1. 1. p. 257. C. 27. cum in A. sit,,mitteantur“ scripsi,,mitterentur", neque tamen E. F. scripturam,,mittuntur“ negligendam putaverim. C. 28. quod in A. C. legitur,,formaquem misericordiam" repetita litera m ortum videtur; Alsch. formaque in mis. edidit. ib. recte fortasse G.,,poterant" exhibet. ib.,,et florem restitui, cf. Jahn. 1. 1. p. 267. ib.,,indignatione", quod in C. all. legitur, ex miseratione originem habere ratus ex A. „indignitate" revocavi. C. 32.,,adversus singula quae" incerta sunt, cum in C. singula desit, in F. adv. singula quibus esse videatur; suspicabar:,,adversus singula quaeque“, cf. Jahn. 1. 1. p. 274, idemque Jenickius invenit. ib.,,in contione" servavi, sed dubito an aliquid omissum sit, cf. Heusinger, ad h. 1. C. 34.,,perpetuane esset" non omnino certa sunt, si ne particula finalis esset, perpetua ut esset scribendum erat, et Alsch. p. ne non esset coniecit. ib.,,nihil eius“ ex A. E. G. Drak. secutus recepi; quod in C. E. legitur,,nihil eius iure aut alteram lectionem indicare aut errore scriptum videtur; quare,,iure" cum Bekkero inclusi. olim conieceram ,,cius iuri dempturum". paulo post Kreyssig.,,dictatore vim et ius" legendum censet. ib. Alsch.,,licentia sola sua se" scripsit, non satis certa cdd. E. F. G. vestigia secutus. C. 35. „,eius populo Romano" revocavi, ut est in C. all., in A. pop. re. eodem modo est erratum quo 8, 11. p. 324. v. 2, et haud raro hoc cap. populus Romanus commemoratur. C. 36. „,imperatori“ restitui, cf. Jahin. l. 1. p. 281. C. 37.,,de condicionibus agebatur“ nimis ambigue dictum videtur, quare nescio an aut negabatur aut ambigebatur corruptum sit, cf. 9, 19. p. 498. v. 3. 10, 10 extr. ib.,,quorum ope" et ipse scripsi, cf. Lectt. Livv. I. p. 16, nescio tamen, an librarius Lovel. II, qui,,quoniam eorum" dedit, verum viderit. C. 38. ‚dimetare iussiť“ ex A. scripsi, cf. 9, 14. p. 467, 5; Drak. ad 24, 15, 5. ib. „vallum peteretur" recte Gronovio videtur displicuisse, qui aut,,vallum peterent" aut,,vallus peteretur" Livium scripsisse suspicatus est. ib.,,in suo quisquis“ e cdd. cum Alsch. scripsi, cf. Tab. Heracl. 1. Sen. Epist. 3, 6, 7. Jahn. 1. 1. p. 267.

اوو

[ocr errors]
[ocr errors]

Lib. IX, 1. placari nequeant etsi durior est structura, ferri tamen potest; Drak. coni.,,placari qui nequeant“. C. 2. „,in Apuliam" in A. scriptum est, quod aut ex,,Luceriam" ortum est, aut ,,in Apulia iam" latet. quae paulo post sequuntur,,iam et is rumor“ in C. ita leguntur, sed dubia sunt, quod in A. est: iam is et rumor; et nescio an „iste rumor“, quod in ed. Camp. receptum est probandum, aut et fidem" pro,,sed fidem" scribendum sit. ib. demisso agmine "restituendum putavi, quod remisso vix ita dici potuit, ut et demisso et remisso significaret. C. 4. „illis ut“ in plerisque cdd. est, et leve anacoluthon potest subesse. C. 5. lapsos dedi, et cdd. magis firmatum, et quod ita consulum culpa gravius vituperatur, et ne repetatur, quod paulo ante in vv. deducti essent inest. ib.,,ad parentes" pro ac par. dubito an recte Gron. reponendum putaverit, cf. Wunder. ad Cic. pro Planc. §. 98. ib. cdd. tantum non omnes habent,, conferre sibi nequiquam animos datos“ plura Gelenius incertum an e cod. suo adiecit, neque constare potest, quae a Livio h. 1. sint profecta. C. 6. nescio an,,aspicere sibi visi sunt" L. scripserit. ib. „cogebat“ e C. servavi, etsi A. all. „,cogebant" exhibent, quod aliud huius structurae exemplum desideratur. C. 7. ,,ex alto animi cientis", vett. edd. lectionem Gronovio probatam, cum Bekkero recepi, quod aptior videtur ad id quod sequitur ingenia, neque tamen diffiteor cdd. lect.,,ex alto animo“ locum habere posse. ib.,,senatus consulto“ restitui, quod ipso senatus consulto aliquid pro magistratu agere coacti sunt consules. C. 9.,,sponsiones" ex ed. Mog. dedi, quod,,sponsores", ut est in cdd., vix sancti dici posse videntur. ib.,,in quod obligari“ recte fortasse Kreyss. et Bekker. ex E. F. dederunt. C. 11. nescio an ferri possit quod in A. legitur,,a Gallis redimi sistis". C. 12. omnia quequae in A. B. leguntur, neque tamen,,omnia, quaequae“ scribere ausus sum, ne vel singula quaeque Samnitibus in animo fuisse videantur. C. 13. non immerito,,inter Romam et Arpos" suspecta sunt; fortasse scriptum fuit,,inter oram et Arpos“. ib. „et obsessis" in C. all. legitur, sed quod in A. et non exstat, delendum putavi. ib. „vagus per agros" non male Duker. coniecit. ,,respectus - praepedissent" cum pluralis ille num recte diceretur, dubitari posset, vulg. revocavi. C. 16. tutissimum videbatur ex A. recipere,,itaque subinde exsequuntur“, quod in C. all. legitur exsequentur eo factum videtur, quod sequitur: quaerendo. ib. si„,crederent" verum est, et non vulg. crederet" praestat, consul et consilium videtur significari. ib. „,clam nocte" in cdd. est, sed nocte e versu praecedente huc translatum ratus seclusi. C. 17. volutavi dubito num recte placuerit Bakio ad Cic. de legg. p. 357. C. 18. Alsch.,,saecula prope plura" suspicatus est, cf. 7, 32 med. C. 19. equidem cum Baumgarten-Crusio et Alsch. scripsi, quamquam ,,equitem", optt. cdd. lectio, videtur defendi posse, cf. Jahn. 1. 1. p. 261. C.20. „Capuam" ex optt. cdd. dedi, cf. Niebuhr, III, 338, Th. Mommsen

[ocr errors]

66

C. 14. pro

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Osk. Stud. p. 111. C. 22. „id bellum tantum ducere“ Gron, suasit, Drak. all. receperunt, dubitantes num tanti ducere eodem modo dicatur quo tanti esse. C. 23. etsi homines' deinde,,incendent“ fortasse rectius vulgo legitur. C. 24.,,defendite ite" e cdd. dedi, sed dubito an ite e voc. praecedente repetitum sit. ib.,,incidens" scribendum putavi, quod aptius est ad illa: quanto cum tumultu, et servus summo pavore perculsum se simulabat. C. 26.,,mors houd dubie" Alsch. secutus dedi; ad vv. sive timor seu conscientiae vis e v. subtraxit aliud praedicatum est intelligendum. ib.,,quoniam quidem" e cdd. cum Alsch. scripsi, sed haec referenda puto ad superiora postulabantur ergo nobiles homines, neque vero ad universam nobilitatem. C. 28. ubi recte Sigon. Interamnam" restituit, dubito an praestet vulg.,,deducerentur coloniae“ fortasse etiam „quaterna milia" scribendum erat. C. 31.,,transfugae“ ut legebatur ante Alsch. dedi, ne soli captivi quidam consulem perpulisse viderentur. C. 32. vv. „quam tutiora“ propterea quod in A. non leguntur non damnaverim, quibus vv. L. illa Etruscorum consilia vituperet. ib. in A. est,,acies Romanos", fortasse acies Romanorum" fuit scriptum. C. 33. „fatalis cum tribunis" neque a cdd. firmum, neque per se aptum est, suspicabar,,fatalis ad lites cum tribunis". C. 34.,,quod quaerebat" revocavi. legem, qua quaeritur, ablativo addi Drak. ad 42, 21, 8. probavit, num crimen eodem modo dicatur, dubito. C.36. „eam intrare“, ubi in cdd. est,ea intrare“ et quae praecedunt c. 35. in silvam Cim. intratum, et quae sequuntur: Ciminios saltus intraturum requirere videbantur. C.37.,,hostibus — spatio“ et ipse posui, quod cdd. scriptura nimis contortam structuram redderet. C. 38.,,ad optinendum“ in cdd. exstat, quod num ferri possit dubito et propter significationem huius verbi, et quod, si idem esset quod retinendum, non convenirent quae sequuntur: protinus tituri. fortasse,,opprimendum" corruptum est. C. 39. „interea res in Etruria gestae“ neque in melioribus cdd. sunt neque apta ad seqq.; itaque quod in A. 3. etrurie nam legitur,,interea iam“ posui, reliqua inclusi, cf. Philolog. III. p. 560. C. 40. „intulisset“ restitui, quod omnia, quae addita sunt, faciunt ad explicandum v. commovit. ib. ab superbia" e C. all. revocavi, cf. Jalın. 1. 1. p. 254. C. 43. ubi in cdd. est,,vetustate gentis gloria". fortasse scribendum est,,vetustae g. g. ib. pro bimestri" Mommsen coniecit: VI mestri i. e. semestri, sed recte Huschkius cdd. lectionem defendit. C. 44. memoriane" servavi, quod eodem modo quo 6, 37. memoria excessisse dictum videtur. C. 44.,,Bovianum ubi“ nescio an erratum sit pro,, Bovianum urbs“. C. 45. „, tuendaque“ dedi, quod si tuendasque legitur, moenibus non apte additur. C. 46.,,Cn. filius" cur restituendum putarem, exposui Jahn. 1. 1. p. 250.

[ocr errors]

66

-pe

Lib. X, 1. in A. legitur: fuit ad, fortasse pro fuit. ac scriptum. C. 2. vv. ab tergo nescio an corrupta sint, et post v. videri aliquid interciderit. C.6. „certatum tamen adeptos" scribere dubitavi, quod

[ocr errors]

66

tamen e v. seq. huc translatum videbatur. C. 7. „is conspiciatur“ ex optt. cdd. Alsch. dedit, sed dubito an,,is non conspiciatur" praestet. ib. non ausus sum e C. 1. solo,,qui sustinebunt“ probare. C. 8.,,nec aut tum" ferri posse videbantur et in aliam formam transisse oratio, cf. Hand Turs. I. p. 546. Madvig. ad Cic. de Fin. p. 806 sqq. ib. „en umquam" scripsi, cf. Jahn. 1. 1. p. 268. C. 9. Alsch. „diligentius sancienda" coniecit. ib.,,servo serio“, quod Alsch. reposuit, nolui mutare, sed dubito an in A. scriptura: servo sero, quae Hauptio placuit, eaedem literae bis positae sint, et solum serio verum. ib. C. secutus,,arduus", omisso v. altus, scripsi, quod ad illud explicandum adiectum videtur. C. 10.,,a flumine Ñare Narnia“ suspicari possis. C. 13. ,,increpari“ restitui, ne nimis ambigua esset sententia. C. 14.,,augebat" pro angebat, quod in A. est dedi, quia angor magis debilitat quam confirmat animum. ib. „maximeque territos", cdd. scripturam non recepi, quod quae tribuenda est v. que significatio, ut sit et quidem ab h. 1. aliena videtur. suspicabar:,,maximeque terruit eos". C. 15. „,illis" servavi ubi in cdd. ,,aliis" est, ad quod si monumentis vastitatis intelligitur, ut est intelligendum, non apta evadit sententia. paulo ante si,,extractus“ e cdd. recipitur, dubito an quae sequuntur: spretoque eo hoste etc. non accommodata sint. ib.,,incubuit ut" vulgo fortasse recte sequitur. C. 16. quod in A. exstat Romanos populum quem fortasse verum est, cf. Fabri ad 23, 7, 4; Jahn. Ann. vol. 48. p. 147. C. 18. ,, piget tamen incertum potest indicare, se hoc incertum esse noluisse monere, quod res ipsa doceat; Walchius coni. p. t. ut certum. an fuit: p. t. id certum. C. 19.,,ut omne rei" restitui, ne nimis artificiosa esset structura. ib.,,inter paucos paucis" Jenickius coniecit. ib. praetuli,,aequavit. duces" nam prior sententia, in qua omnis vis inest in vv. et ipse, pertinet ad v. precatus, in altera ducum commemoratio requiritur. nescio tamen an post v. ducis. interciderit,imperatores“. C. 22. „Fabius Quintus“ e Voss. Gronovio probatum recepi, quod quintum minus apte cum destinaretur coniungi videbatur. ib.,,praerogativae" ex optt. cdd. restitui, cf. Mommsen die Röm. Tribus. p. 65. Schneider Krit. Jahrbb. vol. 18. p. 601. Marquardt Ant. Rom. II, 3. p. 4. C. 23. „,et uni“ ex A. revocavi, cf. Jahn. 1. 1. p. 251; Alsch. e C.,,ut uni" probavit. ib.,,matrimoniis“ optt. cdd. secutus reposui; sed nescio an eodem modo corruptum sit, quo 6, 19. intestimonium pro intestinum scriptum est; et per totum locum matronae commemorantur. C. 24. a me impetrare non potui, ut,,in Etruriam provinciam", scriberem, cum error tam facilis esset, et,,conseruisset" formam a verbi stirpe abhorrentem reciperem. ib. aut plebi aut plebeis in plebis, cdd. lectione, latere putaverim. ib. et ante exemplo in A. intercidisse ratus vulg. restitui. ib. in cdd. est:,,comitia habuit", neque tamen probabile est consulem haec comitia, cf. Marquardt 1. 1. p. 168, et in sua causa et illo tempore habuisse, neque tum demum haberi coepta sunt, sed

[ocr errors]

iam ante inita, tum ad suffragia tribus vocatae; propterea,,comitio abiit" reduxi. C. 25. vulg.,,mobiliorem" legitur, quod ad reliqua magis accommodatum est. C. 26. ubi in A. C.,,mallit" exstat, ,,mallet potius quam malit" scribendum putavi. ib. incipit ex A. restitui, cf. Jahn. 1. 1. p. 250. paulo post Duker. recte quam Romano videtur suasisse. idem c. 28. pro,,carrisque", quorum usus in proelio nullus esse poterat, coniecit,,carpentisque", ad quod alludit in P. m. 1. carnisque. ib. e C. m. 2. „Quiritium“, cf. 6, 40. p. 126, 11, et,,inferorum" ex A. E. all. reduxi. ib.,,contracturum" non eam vim habere posse ratus, ut secum ad inferos detrahere significet, contacturum servavi, cf. Macrob. Sat. 3, 9. C. 30.,, peditum

e v.

quadraginta milia" reponendum putavi, quia in optt. cdd. aut XICCCXXX aut X. CCC XXX exstat, et qui vulgo legitur numerus iusto minor videri debet, cum ipse Livius, etsi Umbros et Etruscos pugnae non interfuisse tradidit, tamen viginti quinque milia caesa, octo capta retulit, cf. Niebuhr. III. p. 451. Jahn. 1. 1. p. 275. C. 31. ex A.,,his ita“ revocavi, deinde parte alia", partem aliam propter reliquos accusativos scriptum ratus. itemque C. 34.,,eadem regione". C. 35. „segniter e castris egreditur“ A. C. exhibent, reliqua, quae vulgo leguntur utrum a librariis addita sint an omissa difficile est statuere, certe aptissima sunt ad superiora, cf. 6, 7. C. 36. „centuriones“ ex A. revocavi, quod asyndeton ab h. 1. non alienum videbatur. ib.,,recipiendasque evocatis" Duker. suadet, et facile re praecedente repeti poterat. C. 37. „,in Etruriam" reposui, cf. Jahn. 1. 1. p. 258. ib.,,in Apulia“ praetuli, quod quae in Samnio et quae in Apulia facta sunt discernuntur. ib.,,fanum tantum, id est locus templo effatus, sacratus fuerat" restitui, quod effatus aptius est ad fanum explicandum quam sacratus, et facile in A. errari potuit vocabulo omisso, quod h. 1. factum esse ex C. Klock. intelligitur, et non suo loco reposito. C. 38. in edd. est,,sacratum erať“, quod cur ferri non posset exposui Jahn. 1. 1. p. 266; itaque reposui „sacratum esseť“, sed,,sacraretur" scriptum fuisse suspicor. Č. 39. ,,altera castra, quae“, vulgo quae, quod intellectum loci impedit, omittitur; quod si verum est, non potest nisi artificiose ad milites referri. C. 40. Gron, coni.,,Caios Caedicium" etc.; fortasse L. scripsit C. Caedicium et T. Trebonium". ib. Crevierius iure numerum cohortium intercidisse statuit, cf. c. 43. in. C. 41. recte fortasse recc. librarii,,apparatus" scripserunt. ib. Alsch. „,ac media acie" suspicatur latere in C. scriptura. ib.,,in interiora“ restitui. C. 43.,,regione castrorum" retinui, cf. 25, 25, 8; 3, 66 extr. ib. ,,prope" quod in A. non legitur, in aliis edd. alio loco positum est, pro suspecto seclusi. paulo ante quae in cdd. optt. scripta sunt,,flammae late fusae

indicio prohibuit" videntur significare latae flammae propter vv. finitima esse scriptum, quare,,lata flamma" reposui. C. 44. ,,qua fugam" fortasse rectius vulgo legitur. C. 45.,,saepe acie sacpe ugmine“ Drak. malebat, cf. Kreyssig. praef. ad Vell. Pat. p. XXXIV.

« IndietroContinua »