Immagini della pagina
PDF
ePub

vi

bilisque, et tironum usui praecipue inserviens, haud multo aere studiosis empturientibus constaret. Neque ad Sallustium edendum, absit verbo invidia, mihimet ipsi plane hospes accedere videbar. Duo enim anni ferme exacti sunt, cum, parentis sui curis destitutam, (nam e vivis excesserat vir doctissimus,) mea qualicunque opella editionem Wilsonianam adjuvi, atque id officii reddere conatus sum quod et praeceptor et amicus postulavit. Si utilitatis fructum hi praebeant igitur, quibus nunc perfunctus sum laboribus, magnopere gaudebo; votis fruiturus felicissimis si eruditorum quoque demereantur suffragia.

Praeceptoris nomen dulcissimam viri revocavit memoriam. Priusquam igitur rationes operis diligentius expono, perplacet illa addere, quae viri amicissimi, in editionis supra laudatae prooemio, manes expiaturus conscripsi.

Praeceptore meo venerabili fatis abrepto, Sallustiique ab illo ornati redemptoribus librariis novam editionem sub prelum missuris,

cura mihi demandata fuit opusculum parente suo orbatum in tutelam meam recipiendi. Non magis officio, quam jucunda beneficiorum memoria adductus sum, ut onus hoc laboris suscipiendum putarem. Nam quum mens mea vitae anteactae spatium, atque ineuntis aevi inscitiam respicere incipiat, hunc video mihi principem et ad ingrediendam et ad prosequendam optimorum studiorum optimam rationem extitisse. Illo facem praeferente, saecula praeterita veterisque ingenii thesauros, fausto pede, au-spiciisque secundis, accedere atque intueri semper facillimum; et felices illi quibus nec improba Siren desidia, nec contemptor animus nimiaque de se existimatio fructus uberrimos percipiendi occasionem abstulerint. Naturae tandem concessit vir omni mea laude praestantior, et mortalia linquens in aeterna migravit.-Sed memoria laudesque tuae, optime praeceptorum atque amicûm, nunquam in oblivione jacebunt! Dum pietati honos, dum jucunda humanitas, exercitata atque praeclara disciplina conformatioque doctrinae apud homines no

[ocr errors]

men venerandum sibi comparant, dum prae stantes illae pulcherrimaeque virtutes palma donantur, quae tenebras vitae offusas discutere, atque viam, qua in aeternam patriam ascenditur, clara luce sua faciliorem reddere valebunt, quis erit qui non tui cum charitate et benevolentia recordationem gratissimam usurpet? Altioris doctrinae fundamenta tu felicissime jecisti, fundamenta jacta auctoritate confirmans. Utinam μaxagira! plures tui similes aetas nostra dinumeraret. Utinam in hac terra, ubi inanis jactantiae undique "tympana reboant," levissimaeque multitudinis plausum nugatores nugacissimi accipiunt, exoriatur aliquis, qui veterem eandemque verissimam disciplinae normam popularibus ostendens, scurrarum risu immotus, de opinionum commentis triumphet.

Haec ego, dictique nec poenitet nec unquam poenitebit.-Manibus viri doctissimi, ut facultas tulit, expiatis, in concinnanda hac editione quid consilii ceperim, aut qua ratione id fuerim exsecutus, lectori dicendum. Textum Cor

tianum, cui primas deferre solent qui in his versantur literis, plerumque exhibui. In quibuscunque autem locis Cortiana vel legendi vel interpretandi ratio durissima visa est, linguaeque Latinae indoli prorsus aliena, probatiores ex aliis editionibus, Bipontina et Burnoufiana presertim, et lectiones et interpretationes revocavi. Cortius enim, magnus ille vir, quamvis de Sallustio, si quis alius, eximie meritus, nonnunquam attamen corrigendi cacoëthes in se irruere patitur, et oblitus sui, melioraque rejiciens, deteriora laudibus extollit. Nonnunquam, viri clarissimi ductu atque auspiciis, Sallustius ipse, sit venia verbo, parum Latine loquitur. Ubicunque igitur hoc morbo laborantem textum inveni, impenso annisus studio uti ad pristinas vires revocarem, in quibusdam locis vere mihi videor finem exoptatum attigisse, in aliis forsan minus prospera usus fortuna, quippe qui nulla criticorum ope ad sanitatem juventur.

Annotationes copiosissimas addidi, easque. ab ima pagina ad calcem voluminis relegandas

curavi, ne, si discipulorum oculis inter pralectionem subjicerentur, plus incommodi quam utilitatis afferrent. Historiam, Geographiam, Grammaticam, quicquid est quo studiosus carere non debeat, haud parca manu suppeditavi; minime enim ex illis me unum esse profiteor, quibus visum est in praelectionibus et in juvenibus erudiendis altum de his rebus tenere silentium. Istiusmodi quidem doetores, verbis sonoris, se mentem excolere aiunt, notasque exegeticas ad nullam rem utiles existimant. Judicent veritatis fautores castigatoresque turpissimae ignorantiae. Mos quoque apud alios nostratum obtinet, notulis solis, (quamvis immerentes sint parum refert,) laudem et honores abundanter impertiendi, dum scommatibus et contumeliis commentaria uberiora dilacerare nituntur. Sapientissimum sane acuminis critici documentum! Felicissima patria! cui non verendum sit, si hujuscemodi valuerint sententiae, ne doctrinae "pomis" nimium.

“exuberet annus,

Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat!

« IndietroContinua »