Primus agit doctam per Gallica regna phalangem,
Regna sibi lustrata diu, qui ferre priorem,
Ut quondam, indocilis, crinali et tempora lauro
Calva coronatus, Gallos domuisse, triumphum
Credidit insignem Cæsar, populoque potenti
Virtutem ingenitam expertus bis quinque per annos,
Nil sibi vincendum, præter te, Roma, putavit.'
Nunc procul a strepitu lituum, et civilibus armis'
Intemeratus adhuc, tibi vectigalia solvit;
Romanusque cliens sistit te judice libros,
Prodit ubi historicus calamo descripta venusto3
Bella, triumphali quæ dux confecerat ense:
Jure quidem metuit, ne te crudelia lædant
Vulnera, queis olim laceravit viscera gentis
Unde genus ducit populus tibi natus amando :
Classicus ense tamen, calamo quoque Classicus, urbis
Reginæ Genio impulsus, submittere Gallos
Debuit inprimis, ut, Brenni gente subacta,
Ultus avos posset vocis pensare superbæ
Opprobrium, et gladii fatalia pondera victis; 4
Ut nullum in terris Romæ servire puderet.
Nec vos poeniteat, Galli, indignantia tali
Colla dedisse jugo; nam terras, æquora ponti,
Atque ipsum qui cuncta suo regit ordine solem,5
Ille sibi omnipotens domitor parere coegit.
Si sua dona tibi placeant, tunc omnia Cæsar
Acta, nihilque sibi tandem reputabit agendum.