Immagini della pagina
PDF
ePub

S. P. D.

J. L. BURNOUF.

Non te longa præfatione morari consilium est, lector optime. Imo nihil essem præfatus, nisi te, quæ fuerit propositi mei ratio, admonitum voluissem. Quum vir mihi amicissimus et in suscepto opere indefatigabilis Classicæ hujus Collectionis editor a me petivit, ut in Sallustio meam qualemcumque operam sibi commodarem , id tantum postulabat, ut selectas aliorum adnotationes novis aliquibus et maxime necessariis supplerem , aliam quodammodo et locupletiorem Variorum editionem adornaturus. Et hac quidem mente ad illustrandum Catilinam accessi. Sed progredienti mox amplior patuit campus. Nec diu me fugit, ex tot interpretibus Sallustii, quamvis unusquisque propria laude non careat, nullum tamen esse qui promissum legentibus auxilium vere subministret ; collectas autem ex universis notas molem addituras operi, non lucem allaturas.

Ne singulos, quod longius sit, recenseam, eminet inter omnes, optima fide et sedula opera commendabilis, Cortius. Sed is totus in confirmanda vocis uniuscnjusque latinitate, et excutiendis codicum lectionibus , sæpe nullam, aliquando infelicem, in explanandis sententiis operam ponit. Ad hoc elegantiam negligit sæpius, grammaticam interdum. Nec medio

ܪ

cri tamen ille nobis adjumento fuit, præcipue accurata manuscriptorum recensione, et exemplorum copia ; hicque profiteri libet multum nos illi debere, quamvis nihil fere ex eo exscribendum duxerimus.

Sequitur hunc ingenti duorum' voluminum pondere gravis Havercampus; qui Wassium, non ignobilem illum quidem, sed longe inferiorem Cortio, collecta viginti aliorum supellectile oneravit. Ibi omnia fere invenias, præter id quod requires ; nihil enim minus pensi habuit tantæ molis conditor, quam ut scriptoris sensum legentibus aperiret. Et hinc tamen, inter innumeros veterum recentiorumque locos, qui res a Sallustio narratas nulla ex parte contingunt, pauca exempla ad rem pertinentia expressimus. Sed maxime nobis profuit textus ejus editionis, pulcherrimus sane et emendatissimus.

Non amplior fuit usus editionis, quæ dicitur Variorum : minor etiam illius quam ad usum Delphini paraverat Crispinus, vir majoris, opinor, doctrinae, quam quantum in illa sua opera ostendit. Recentissimus omnium Henr. Kunhardt, paucos ante annos, Catilinam et Jugurtham suis notis ornatos Lipsiæ edidit. Ex eo aliquot notulas, in primis Catilinæ paginis, mutuati sumus. Sed quia vir, judicio ceteroquin et ingenio egregius, ad usum maxime scholarum suæ commentationis modum contraxit, inclusa in arcto vestigia oportuit nos deserere.

Rem igitur proprio marte confecimus ; et, si pauculas circa initium notas dempseris, novum omnino tibi, lector, commentarium offerimus. Nam si quando nobis de rebus ipsis cum Cortio convenit, at earum

1

expositio, seu bona, seu mala, certe nostra est. Allatos quidem e latinis græcisve auctoribus locos quis ante nos jam attulisset, nonnunquam supersedimus monere. Quid enim istud ad lectorem ? hoc lector desiderat, ut sine errore indicetur, unde locus decerptus sit. Hoc diligenter cavimus. Dedimus operam, quoad saltem in nobis fuit, ut interpretatio nostra et res et verba comprehenderet. Igitur non modo singularum vocum et sententiarum vim, sed etiam ipsarum sententiarum inter se conjunctionem et rerum seriem ostendere studuimus. Item quod ad mores et historiam pertinet notavimus sedulo ; qua in laboris nostri parte certissimum doctissimumque ducem habuimus (le président De Brosses) de cujus laudibus, licet gallica lingua scripserit, omnis tamen Europæ critici consentiunt. Quid multa ? Alia aliis temporibus convenire, nec scriptum decimo nono sæculo commentarium similem esse iis oportere censuimus, qui decimo quinto scribebantur.

Huic præfationi subjecimus novam Sallustii vitam, cum publicis illius ævi negotiis magis conjunctam, quam quæ in ceteris editionibus leguntur. Et in hoc quoque dux scribentibus præivit De Brosses. Præfiximus Catilinæ et Jugurthæ argumenta capitum, ipsius, ut plurimum, Sallustii verbis compacta , quibus integra utriusque operis epitome continetur. Præterea chronologicas tabulas, seu fastos belli Catilinarii et Jugurthini addidimus, qui nulla in editione latina comparent. Ne quid ad noscendum Catilinam deesset, ejus vitam ante conjurationem, ex antiquis monumentis collectam , post Catilinarium bellum exhibuimus. Fragmenta pene omnia , quem ad eventum quodque referri verisimile sit, exposuimus; viam quidem aperiente eodem De Brosses, sed quæ tamen res, nondum latine tentata, nonnullius certe laboris fuit. Denique duas ad Cæsarem Epistolas non grammatice tantum, sed etiam historice illustravimus quod nemo adhuc interpretum fecerat. Quid vero tibi meam ego , erudite lector, operam venditem? habes ipse tu, unde judices. Silebo igitur de geographico et verborum Indicibus, qui omnino tibi novi proponuntur; et de Notitia litteraria, in qua nihil cognitione dignum omisit vir eruditissimus Ant. Alex. Barbier, Regiarum Bibliothecarum custos et administrator ; veniamque ad ipsum auctoris textum.

Duæ mihi occurrebant rationes : una Havercampi, qui primis et vulgatis editionibus et codicibus plurimis propius accedit , sed spuria quædam et Sallustio perperam obtrusa retinet; altera Cortii, qui, studio adventitia resecandi, genuina interdum et vere Sallustiana recidit. Medium servat iter Bipontinus, Cortio tamen propior, et quædam ipse audens non feliciter aliquando , vel non necessario : nam ego quidem sic constitui, explicanda, non immutanda Veterum scripta. Hæc omnia contuli, et ex quinque antiquissimis Bibliothecæ Regiæ membranis recensui; qua diligentia, attente legentes æstimabunt. Dicere satis fuerit nihil me, omnino nihil, de meo dedisse ; et quoties dubitationi locus fuit , rationem admissæ lectionis , vel in nota, vel in Variantium delectu ad calcem rejecto, exposuisse. Sic emendatum habes denuoque recensitum textum, nec ullis tamen occurrentibus

« IndietroContinua »