Immagini della pagina
PDF
ePub

tionibus, quae ante hanc nostram prodierunt, enarranda erant, suis Indiculis, huic itidem tomo ulti. mo additis, differuerim. Mislis igitur, quae gnava aliorum diligentia dudum occupata sunt, ac praeteritis, quae ipse in alium locum conjicienda censui, omnis haec praefatio duabus praesertim partibus absolvetur. Earum prima potislimum versabi- . tur in hominum doctorum, quos Livius commentatores nactus est, Emendationibus, Scholiis, ac Notis, in hac editione aut ex prius publicatis recusis, aut nunc demum in lucem publicam productis, quibusque auxiliis instructi eas conscripserint; altera in meis in principem rerum a Romanis gestarum Historicum Notis et Observationibus.

Quod igitur primo loco ad Viros Doctos adtinet, quorum Annotationes in Livium olim evulgatas editio a me procurata renovavit, eorum, ordine temporum quibus vixerunt, vetustisfimus eft LAURENTIUS VALLA, unus illorum Heroum, qui seculo quintodecimo felicissime floruerunt, et ad horridam proximorum temporum barbariem Herculeo ausu depellendam, cumque Latini sermonis nitorem et ele,

. gantiam, quam in optimis ejus linguae scriptoribus omnis aetas mirata est, iterum inducendam utililli. mam operam contulerunt, ut latius docuerunt Floridus Sabinus Apolog. in ling. Lat. Calumn. pag. 13. 109. lib. 11. Subseciv. Lect. cap. xx. et plures alii. Quum autem praeclari et aeterna laude digni illius Viri vita, licet scitu haud indigná, parum tamen cognita, vel perperam memoriae tradita sit, nemia nem Lectorum vitio mihi versurum spero, quod eam ex ipsius potissimum scriptis aliisque monumentis, quibus tuto fides haberi polit, breviter et summa tantum rerum capita perftringens describere, simul. que docere constituerim, qua occasione ad illa, quae ejus nomine Livio illustrando exstant, et huic editio.

II

ni suis locis inserta sunt, conscribenda permotus fuerit.

Vallam Romae natum elle, inter omnes constat; idque ipse de se perhibet lib. iv. Antid. in Poggium pag. 329. Adversus Vallam etiam scribens Bartholomaeus Facius eum Romanum vocavit. Vide Vall. lib. 1. Recrimin. in Facium p. 460. Virum sanguinis Romani appellat Coccius Sabell. Ennead. 10. lib. 5. pag. 719. Utrum vero Patricius Romanus fuerit, non aeque certum eße videtur. Titulum Patricii ipsi tribuit Joh. Trithemius de Script. Eccles. cap. DCCL. Cujus auctoritatem pallim sequuntur Vossius lib. 11. de Hift. Lat. cap. YII. Hanckius de Scriptor. Rom. rer. lib. 11. part. 1. cap. XI. pag. 115. Henr. Warton in Append. ad Guilielm. Cave de Script. Eccles. pag. 99. Du Pin Biblioth. Script. Eccl. tom. XII. pag. 94. L'Enfant. Hift. Bell. Hulit. et Concil. Basil. tom. II. pag. 204. Insuper Patricii titulum nominibus ejus addunt nonnulli, quos edidit, libri; ac nominatim Praefatio libri 1. Elegantiarum, omnes libri quatuor Antidoti in Poggium, Declamatio de falso credita et ementita Constantini Donatione, et principium librorum de Rebus a Ferdinando Arragoniae rege gestis. His Octavianus Gentilius lib. iv. de Patriciis cap. v. pag. 517. etiam adnumerat libellum de

. Reciprocatione Sui et Suus: in cujus tamen editionibus, quas consului, eum omitti deprehendo. Verum haec omni dubitationi ex animo meo eximendae nondum sufficiunt. Trithemius enim, antiquissimus eorum, quos Vallam Patricium Romanum vocalle inveni, alienigena , et hinc minoris auctoritatis est , qui in hac re facile errare potuit. Reliqui vero, quos modo recensui, non tantum similiter extranei, sed etiam recentiores fuerunt, qui praeeuntem Trithemium bona fide secuti sunt. Ad haec scriptoribus illis opponi poflunt alii, et quidem Itali, ac ferme aequales, qui Patriciatum ejus non me

[ocr errors]

morarunt; cujus nullam etiam mentionem fecit ipsum Vallae Epitaphium, quod mater superstes, vel alius ejus nomine, filio defuncto posuit , et infcrius integrum dabo: quum tamen, Patricii honorem in aliorum inscriptionibus sepulchralibus non omitti, doceant exempla a Gentilio loc. laud. relata. Tituli denique librorum , in quibus Valla Patricius Romanus dicitur, non ab ipso profecti, sed postea ab his, qui ejus opera in lucem ediderunt, interpolati vel additi effe poflunt. Certe illorum plesique iis verbis concepti sunt, ut ipsi commode tribui nequeant.

Praefatio Elegantiarum hac inscriptione ornatur: Laurentii Vallae, Patricii Romani , et de lingua Latina bene meriti, in ser Elegantiarum libros elegans et docta admodum praefatio. In initio singulorum librorum Antidoti in Poggium non tantum Patricius Romanus, sed etiam pari modo de lingua Latina bene meritus fuisse dicitur. In capi. te praefationis in libros de Voluptate ac de vero Bono Vir Clarissimus appellatur. (* v. Cl. Baudis in Điflert. qua exhibet praeparationem ad Analysin mo- . nogrammatum Impp. et Regum Germ. . 18. p. 23.) Jam vero laudationes hae, de lingua Latina bene meritus, elegans et docta admodum praefatio, Vir Clarissimus, sine gloriosa ac putida sui jactatione ab ipsius Vallae manu elle nequeunt, easque propterea auctores habere alios credibile eft; quibus similiter Patricii Romani titulus adscribi potest; immo eo magis debet, quod in aliorum Vallae librorum inscriptionibus omittatur. Patriciorum autem nomine intelligi, quorum majores in consilium vel senatum civitatis , in quem solis ferme Nobilibus aditus patebat, allecti fuerunt, docuit Gentilius de Patric. lib. iv. cap. v.

Hoc sensu, Patricius Romanus lingua Francorum per Gentilhomme Romain, vel Noble Romain reddendum esse, docuit Clarill. de la Monnoye in Notis ad Baillet. Jugem, des Savans

1

LECTOR E

tom. 11. part. I. pag. 348. ubi carpit Bailletum, qui Senateur Ronain interpretatus fuerat, in eo secutus Flacc. Illyricum in Catal. Test. verit. pag. 1893. quum tamen Vallam Senatoris Romani dignitate ornatum fuille, verisimile non sit. Utrum vero majores Vallae in senatum Romanum adoptati fuerint, et hinc ipse vere Patricius Romanus dici poflit, illis diligentius indagandum relinquo, quibus fastos Romanos consulendi facultas data eft. Mihi cauflas aliquas adtulisle sufficit, ob quas id dubium videri queat.

Quo praenomine pater Vallae appellatus fuerit, nondum inveni. Ipsum tamen utriusque juris anti

. stitem et consistorii Apostolici advocatum fuisse, fie lius testatur lib. 11. Antid. in Poggium p. 287. et lib. IV. Recriminat. in Barthol. Facium p. 629. Mater, quae filio supervixit, eique mortuo monumentum ftruxit, in Epitaphio memoriae ejus posito Catharina dicitur; cujus frater Melchior, vel Melcior Scriba

vel Melkion Scribanus, Martino V. Pontifici Romano a secretis fuit. Vide Vall. lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 352. lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 621. et lib. 1. de Volupt. pag. 898. qui dicta pag. 621. teftatur, illum in moribus quidem patre suo dignum, in literis autem eum fuisse, qui magis officio suo satisfecit, quam ut condendis operibus vires ei suppeterent. In Epift. vero ad Candid. Decembrem

pag. 638. refert, virum quum in ceteris lau. dandum fuisse, tum vero in hoc, quod, quum aliquot annis juri civili studuisset, ad artem oratoriam postea totum se converterit, Secretariumque Martini quinti peste in via correptum nuper esse mortuum; qui mori minime debuit , juvenis adhuc, et viridis, et ornamentum ac deliciae curiae Romanae. Innuere insuper videtur, insignia ejus esse manum dextram cum lacerto scribentem , atque inde Scribanam pro. geniem nuncupari. Matris soror Nicolao Tartarino

rius ,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

nupsit. Vide Vallam lib. 1. de Volupt. pag. 898. Mater Catharina, marito moriente, quinque et viginti annos nata , sic in viduitate caste integreque perseveravit, praesertim ca venustate , quae multos ad ejus petendum matrimonium sollicitaret, ut omnium virtutum, quae in feminas cadunt, exstiterit specimen, teste Valla lib. iv. Antid. in Pogg. pag.

3.17 Ex matrimonio hoc procreati memorantur duo

filii et filia. Frater Vallae major, quem praeceptore usum elle quodam Porcellio Valla ibid. testatur, postea vitam monafticam profeflus est, et cuidam monasterio Salerni praefuit. Vide Vallam lib. 1. Antid. in Pogg. pag. 273. Soror nupsit Ambrosio Dardano, qui, etsi praedives , tamen timidior fuit paupertatis, et rebus suis pepercit, et ex propinquis lucrum, quam damnum, facere maluit. Habitavit autem Romae simul cum matre in ea domo , quae olim patris fuille videtur, certe cujus suam Valla partem sorori cesserat. Valla lib. iv. Antid. in Poga: p. 335. Sed ma

. trimonium hoc fterile, aut sane sororem liberis orbam fuisse, testatur Vall. ibid. pag. 362. Ceterum Catharina praegnans aliquando, quum se ignoraret ventrem ferre, er oraculo facta est certior , se gravidam esse, et parituram filium , jussa que, ut id nomen puero, quod postea impositum est, impone. ret. Videatur Valla ibid. pag. 347. qui tamen addere neglexit, utrum mater eo tempore se, an fratrem , utero ferret,

Quis Vallae annus natalis exftiterit, non convenit. Nativitatem ejus in annum mccccxvir. confert Hanckius in Scriptor. rer. Roman. lib. ir. part. 1. cap. xl. S. 1. sed forte errore vel typographorum, vel calami. Ipsum enim in animo habuifle annum Mccccxv. inde conjiciendi ansa datur, quod ibidem 9. 8. referat, Vallam anno mccccxviii. puerum trium annorum fuisse. Eumdem annum MCCCCxv. nativi. tati Yallae adsignant Henr. Warton in Append. ad

[ocr errors]
« IndietroContinua »