Immagini della pagina
PDF
ePub

manu

Romanus 9

et parare iubet. Vallo et Macedones et Græci usi sunt, sed 5 usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt; nam et maiores et magis ramosas 6 arbores cædebant, quam quas ferre cum armis miles posset, et quum castra his ante obiectis sæpsissent, facilis molitio eorum valli erat. Nam et quia rari stipites magnarum arborum 7 eminebant multique et validi rami præbebant, quod recte aut caperetur, duo summum tres iuvenes connixi 8 arborem unam evellebant, qua evulsa portæ instar extemplo patebat, nec in promptu erat, quod obmolirentur. leves et bifurcos plerosque et trium aut, quum plurimum, quattuor ramorum vallos cædit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles; et ita densos offigunt 10 implicantque ramos, ut neque, quis cuiusque palma stipes, neque, quæ cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit; et [adeo] 11 acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt, ut neque prehendi, quod trahatur, neque trahi, quum inter se innexi rami vinculum in vicem 12 præbeant, possit; et si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit, et alium reponere perfacile est.

Quinctius postero die, vallum secum ferente milite, 2 ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter, sex ferme millia a Pheris quum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliæ hostis esset quidve pararet, 3 misit. Circa Larisam erat rex. Certior iam factus, Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor millia fere a Pheris posuit castra. Inde postero die quum expediti 4 utrinque ad occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod capiendum erat, quum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra 5 remissos, qui, quid sibi, quoniam præter spem hostis occurrisset, faciendum esset, consulerent, quieti opperientes. Et illo 6 quidem die nullo inito certamine in castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre prœlium fuit, in

6

7

quo non minimum Ætolorum opera regii fugati atque in 7 castra compulsi sunt. Magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et quibusdam 8 locis interclusa. Itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut ex prædicto ambo Scotussam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus, ut prægressus 9 corrumperet hosti frumenta. Per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, nullo conspecta inter se loco agmina 10 ierunt. Romani ad Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum posuit castra.

11

Ne postero quidem die, quum Philippus ad Melambium. quod vocant Scotussæi agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliæ terræ posuisset castra, aut hi aut illi, ubi hostis esset, satis 12 compertum habuerunt. Tertio die primo nimbus effusus, dein caligo noctis simillima Romanos metu insidiarum tenuit. Philippus maturandi itineris causa post imbrem, nubibus in 2 terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occæcaverat diem, ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum 3 velut errore nocturno turbaretur. Supergressi tumulos, qui Cynoscephalæ vocantur, relicta ibi statione firma peditum 4 equitumque, posuerunt castra. Romanus eisdem ad Thetideum castris quum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit, monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, 5 præcaverent. Ubi ventum ad insessos tumulos est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato 6 visu consedit, non diutius certamine abstinuere. Principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. In qua quum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent, premi sese, 7 quingenti equites et duo millia peditum, maxime Ætolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam

restituerunt, versaque fortuna, Macedones laborantes opem 8 regis per nuntios implorabant. Rex, ut qui nihil minus illo die propter offusam caliginem quam prælium exspectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa, aliquamdiu inops consilii trepidavit; deinde, postquam nuntii 9 instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi, loco se magis quam armis tutantes, commit- 10 tendam rerum summam in discrimen utcunque ratus, ne partis indefensæ iactura fieret, Athenagoram, ducem mercede mili- 11 tantium, cum omnibus præter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum ac Thessalorum mittit. Eorum adventu depulsi 12 ab iugo Romani non ante restiterunt, quam in planiorem vallem perventum est. Ne effusa detruderentur fuga, plurimum 13 in Etolis equitibus præsidii fuit. Is longe tum optimus eques in Græcia erat; pedite inter finitimos vincebantur.

Lætior res quam pro successu pugnæ nuntiata, quum alii super alios recurrentes ex prœlio clamarent, fugere pavidos Romanos, invitum et cunctabundum et dicentem, temere fieri, 2 non locum sibi placere, non tempus, perpulit, ut educeret omnes copias in aciem. Idem et Romanus, magis necessitate 3 quam occasione pugnæ inductus, fecit. Dextrum cornu, elephantis ante signa instructis, in subsidiis reliquit; lævo cum omni levi armatura in hostem vadit, simul admonens, 4 cum iisdem Macedonibus pugnaturos, quos ad Epiri fauces montibus fluminibusque sæptos, victa naturali difficultate locorum, expulissent acieque expugnassent, cum iis, quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordæam aditum vicissent; fama stetisse, non viribus Macedoniæ regnum; eam quoque famam tandem evanuisse. Iam perventum ad suos in 6 ima valle stantes erat, qui adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus avertunt hostem. Philippus cum cætratis et cornu dextro peditum, robore 7 Macedonici exercitus, quam phalangem vocabant, prope cursu ad hostem vadit; Nicanori ex purpuratis uni, ut cum reliquis &

5

9

9 copiis confestim sequatur, imperat. Primo, ut in iugum evasit et, iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium, prælium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope 10 castra hostium vidit, ingenti gaudio est elatus; mox refugientibus suis et terrore verso, paulisper incertus, an in castra 11 reciperet copias, trepidavit; deinde ut appropinquabat hostis et, præterquam quod cædebantur aversi nec, nisi defenderentur, servari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, 12 coactus, nondum assecuta parte suorum, periculum summæ rerum facere, equites levemque armaturam, qui in prœlio 13 fuerant, dextero in cornu locat, cætratos et Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, 14 gladiis rem gerere iubet. Simul, ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul densari ordines iussit, ut vir viro, arma armis iungerentur. Quinctius iis, qui in prœlio fuerant, inter signa et ordines 2 acceptis, tuba dat signum. Raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnæ exortus; nam forte utraque acies simul conclamavere, nec solum qui pugnabant, sed subsidia etiam 3 quique tum maxime in prœlium veniebant. Dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, vincebat; sinistro, tum quum maxime appropinquante phalangis parte, quæ novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur; 4 media acies, quæ propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo 5 velut nihil ad se pertinentis pugnæ intenta. Phalanx, quæ venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam 6 pugnæ, vixdum in iugum evaserat. In hos incompositos Quinctius, quanquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis, impetum facit, ratus 7 partem profligatam cetera tracturam. Non dubia res fuit; extemplo terga vertere Macedones, terrore primo bestiarum 8 aversi. Et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum, ex tempore capto consilio, cum viginti signorum militibus, relicta ea parte suorum, quæ haud dubie vincebat,

brevi circuitu dextrum cornu hostium aversum invadit. Nullam 9 aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit, quod phalanx Macedonum, 10 gravis atque immobilis, nec circumagere se poterat, nec hoc, qui a fronte, paulo ante pedem referentes, tunc ultro territis instabant, patiebantur. Ad hoc loco etiam premebantur, quia 11 iugum, ex quo pugnaverant, dum per proclive pulsos insequuntur, tradiderant hosti ad terga sua circumducto. Paulisper in medio cæsi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam. Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur, quæ in læva parte suorum fortuna esset; deinde, postquam fugam effusam anim- 2 advertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tuin et ipse acie excessit. Quinctius quum institisset ceden- 3 tibus, repente, quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent, incertus, paulisper novitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum 4 tradentium sese, parcere victis in animo habebat; ceterum 5 ab ignaris militibus, omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet, impetus in eos est factus, et, primis cæsis, ceteri in fugam dissipati sunt. Rex effuso cursu Tempe petit. Ibi ad 6 Gonnos diem unum substitit ad excipiendos, si qui prœlio superessent. Romani victores in castra hostium spe prædæ irrumpunt; ea magna iam ex parte direpta ab Ætolis inveniunt. Casa eo die octo millia hostium, quinque capta; ex victoribus 7 septingenti ferme ceciderunt. Si Valerio qui credat, omnium 8 rerum immodice numerum augenti, quadraginta millia hostium eo die sunt cæsa; capta (ibi modestius mendacium est) quinque millia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta millia hostium cæsa 9 scribit, capta quattuor millia et trecentos. Nos non minimo 10 potissimum numero credidimus, sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem quum omnium Romanarum rerum, tum præcipue in Græcia gestarum.

10

Philippus, collectis ex fuga, qui variis casibus pugnæ 11

« IndietroContinua »