Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

19

ad sē addūcī iubet. At Sugambri ex eo tempore, quō pōns institui coeptus est, fugă comparātā hortantibus eis quōs ex Tencteris atque Usipetibus apud sẽ habēbant, finibus suis excesserant suaque omnia exportāve5 rant seque in solitudinem ac silvās abdiderant.

After eighteen days, he returns to Gaul without any fighting. Caesar paucōs diēs in eōrum fīnibus morātus, omnibus vīcīs aedificiisque incensīs frumentisque succīsis, sē in fines Ubiōrum recepit atque his auxilium suum pollicitus, sī ā Suēbīs premerentur, haec ab eīs cōgnō10 vit: Suēbōs, posteaquam per explōrātōrēs pontem fierī comperissent, mōre suō concilio habitō nuntiōs in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrārent, liberōs, uxōrēs suaque omnia in silvīs depōnerent, atque omnes qui arma ferre possent unum in locum con15 venirent. Hunc esse dēlectum medium ferē regiōnum earum, quas Suēbi obtinerent; hic Rōmānōrum adventum exspectāre atque ibidem dēcertāre constituisse.

Quod ubi Caesar comperit, omnibus eīs rēbus cōnfectis, quarum rerum causa traducere exercitum con20 stituerat, ut Germānīs metum iniceret, ut Sugambrōs ulcisceretur, ut Ubiōs obsidiōne liberāret, diēbus omninō XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitātem prōfectum arbitrātus, sē in Galliam recepit pontemque rescidit.

He resolves to invade Britain.

20 Exigua parte aestātis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriōnēs vergit, mātūrae sunt hiemēs, tamen in Britanniam proficisci contendit; quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostrīs inde subministrāta auxilia intellegebat; et, sī tem

pus [anni] ad bellum gerendum deficeret, tamen māgnō sibi ūsui fore arbitrābātur, si modo insulam adisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cōgnovisset; quae omnia ferè Gallīs erant incōgnita. Neque enim temere praeter mercātōrēs illō adit quis- 5 quam, neque his ipsīs quicquam praeter ōram maritimam atque eas regiōnēs quae sunt contrā Galliās nōtum est. Itaque vocātīs ad sē undique mercātōribus, neque quanta esset insulae māgnitūdō, neque quae aut quantae nātiōnēs incolerent, neque quem ūsum belli habērent 10 aut quibus institūtīs ūterentur, neque qui essent ad māiōrem nāvium multitudinem idōneī portūs, reperīre poterat.

Volusenus and Commius sent on reconnoitering expeditions.

Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, 21 • idōneum esse arbitrātus, C. Volusēnum cum nāvī longā 15 praemittit. Huic mandat ut explōrātīs omnibus rēbus ad sẽ quam primum revertatur. Ipse cum omnibus. cōpiīs in Morinōs proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. Huc nāvēs undique ex finitimis regionibus, et, quam superiōre aestate ad Ve- 20 neticum bellum fecerat classem, iubet convenire.

Interim consilio eius cognitō et per mercātōrēs perlātō ad Britannōs, à compluribus insulae cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt qui polliceantur obsidēs dare atque imperio populi Rōmānī obtemperare. Quibus 25 auditis liberaliter pollicitus hortatusque ut in eā sententia permanerent, eōs domum remittit, et cum eis ūnā Commium, quem ipse Atrebatibus superātīs rēgem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probābat et quem sibi fidelem esse arbitrābātur, cuiusque 30

22

auctōritās in his regionibus māgnī habēbātur, mittit. Huic imperat quas possit adcat civitātēs, hortēturque ut populi Romānī fidem sequantur sēque celeriter eō ventūrum nuntiet. Volusēnus perspectis regionibus, 5 quantum ei facultaus darī potuit, quī nāvī ēgredi āc sẽ barbaris committere non auderet, v die ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset renuntiat.

Submission of the Morini. Preparation of a fleet.

Dum in his locīs Caesar nāviùm parandārum causā moratur, ex magnā parte Morinōrum ad eum lēgātī 10 vēnērunt qui sẽ dē superiōris temporis cōnsiliō excūṣā- ̈ ̈ rent, quod hominēs barbari et nostrae cōnsuētūdinis imperiti bellum populō Rōmānō fecissent, seque ea, quae imperāsset, factūrōs pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis opportūnē accidisse arbitrātus, quod neque post 15 tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habēbat neque hās tantulārum rērum occupātiōnēs Britanniae antepōnendās iudicābat, māgnum eis numerum obsidum imperat. Quibus adductis eōs in fidem recipit.

20

Navibus circiter LXXX onerariis coāctīs [contrāctisque], quot satis esse ad duās transportandās legiōnēs existimabat, quod praetereā nāvium longārum habebat, quaestōrī, lēgātīs praefectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariae nāvēs, quae ex eo locō 25 ā mīlibus passuum VIII ventō tenebantur, quominus in eundem portum venīre possent; hās equitibus distribuit. Reliquum exercitum Titūriō Sabīnō et Aurunculeiō Cottae lēgātīs in Menapiōs atque in eōs pāgōs Morinōrum, ā quibus ad eum lēgātī nōn vēnerant, dū30 cendum dedit. Sulpicium Rūfum lēgātum cum eō

[graphic][merged small]
« IndietroContinua »