Immagini della pagina
PDF
ePub

(W.) LIV, 8 multa adsoleat veritas præbere (W. M ed. multa adsolet... præbere. Frob. II multa adsoleat .. præbere) 9 (ut ministri Bekkerus. M ed. et min.) LV, 3 possis (Mg.) 4 (oblatum Tan. Faber. M ed. vocatum) iuberet (Gron.) 8 (superesset quam quod alter addidit Mg. Em. 480) LVI, 2 (Is spe W. M ed. spe. Frob. I qui spe) 9 cum diris exstinct. esse exsecr. (Gron. M ed. filii cum diris agitarent exstinctum esse exsecrationibus) 10 admoneri (Ed. Paris. 1573, fortasse felici casu. Em. 480 n.) | si haud * * * statim (A. Perizon. M ed. si haud statim) 11 nuntios per dispositos ita (Frob. II. Med. perdispositos ita) LVII, 2 bello contrahendas (Mg. Cum dilatione belli recte coniunguntur vires ei subtractæ, et hoc effecit Philippi mors eoque pertinent, quæ sequuntur de Bastarnis a Macedonum partibus seiunctis. Quod ad belli vires contrahendas pertineat, nihil commemoratur nec, utri parti ea commoditas evenerit, significatur.) 3 (Cotto; Cotto nobilis W. M ed. Cotto nobilis) | Bastarna, [ea res] Antigonus sæpius cum (Bastarnes Mg., sæpe invitus Frob. II. M ed. sæpe iunius cum. Fort. prope invitus) 5 sedes fundare (Frob. I. M ed. se fundare) 7 (æquales notavit Duk.) 9 (rem addidit Gron.) LVIII, 1 fuerant. ** ingressi sunt pacato agmine digressu deinde (Mg. Em. 481. Digressi sunt pacato agro deinde Cottonis. Ingressi sunt pacato agmine fide Cottonis) (Mg. Em. 482. M ed. post famam) | empto contenti esse aut in agmine contineri poterant, ne (Mg. coniectura dubia. M ed. euito contentio esse poterant aut in agmine contineri ne. Frob. I empto contenti esse poterant aut in agm. cont. ne. Particula aut ex extremis litteris verbi poterant ortum videtur. Potest etiam scriptum fuisse: contenti erant aut in agm. contineri poterant, ne —.) 3 (Quo quum subire Gron. Med. quo ubi ire) 8 hominum in Dardaniam, quo Clondico duce profecti (Mg. Em. 482. M ed. hominum Clondico duce profecti) | venerat, [Apolloniam] mediterraneam regionem (Mg. Em. 483) repetit (Frob. I) LIX, 2 (trecenos ed. Cervicorni pro tricenos) 7 (in fanis Dukerus pro in foris) | quæ in (Dukerus) 8 (lanx pro lana Cuperus, apposita pro opposita Sigon. ex Obsequ.. Interpunct. correxit Mg. Em. 483. Erat: decidit. De mensa oleas.)

M ed. fuerant. Frob. I fuerant.

post ad famam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Liber XXXVI.

P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de provinciis agerent, 2 res divinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret. Ea om- 3 nia sacrificia læta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. Hæc quum 4 renuntiata essent, solutis religione animis, patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho 5 rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem 6 pertulit. Tum senatus decrevit, ut consules Italiam et Græciam provincias sortirentur; cui Græcia evenisset, ut præter eum numerum militum, quem L. Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetve, ut eum exercitum 7 acciperet, quem M. Babius prætor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra Italiam permissum, ut, si res 8 postulasset, auxilia ab sociis, ne supra quinque millium numerum, Livius ex rec. Madvigii. VI

1

1

2

acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad 9 id bellum placuit. Alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Boiis iussus bellum gerere, utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eæque urbanæ legiones essent paratæ, quo senatus censuisset. His ita in senatu haud ad id, quæ cuius provincia foret, decretis, 2 tum demum sortiri consules placuit. Acilio Græcia, Cornelio Italia evenit Certa deinde sorte, senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore bellum iussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M'. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria. 3 Id votum in hæc verba, præeunte P. Licinio pontifice maximo, consul nuncupavit: „Si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani 4 confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia. pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit. 5 Quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto." Supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.

6

Consulibus sortitis provincias, extemplo et prætores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulæ Bruttii, M. Æmilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, 7 L. Æmilio Paulo Hispania ulterior. His ita exercitus decreti: A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri 8 omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L. Æmilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, præter eum exercitum, quem a M. Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est, ut novorum militum tria millia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duæ partes 9 socium Latini nominis, tertia civium Romanorum esset. Idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, 10 in Hispaniam citeriorem est missum. M. Æmilius Lepidus ab

« IndietroContinua »