Immagini della pagina
PDF
ePub

L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere iussus; L. Valerium, si ita videretur, pro prætore in 11 provincia retinere, et provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret. Eidem prætori mandatum, ut duas decimas frumenti exigeret; 12 id ad mare comportandum devehendumque in Græciam curaret. Idem L. Oppio de alteris decimis exigendis in Sardinia imperatum; 13 ceterum non in Græciam, sed Romam id frumentum portari placere. C. Livius prætor, cui classis evenerat, triginta navibus 14 paratis, traiicere in Græciam primo quoque tempore iussus et ab Atilio naves accipere. Veteres naves, quæ in navalibus erant, ut 15 reficeret et armaret, M. Iunio prætori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos legeret. Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Græciam portaretur, missi, pro quo pretium solveret populus Romanus. Adeoque in 2 apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in 3 senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. In comparanda impigre classe 4 C. Livium prætorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. Nam quum cogerentur in classem, tribunos 5 plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt; senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decrevit, vacationem rei navalis his colonis non esse. Ostia et Fregenæ et Castrum 6 Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnæ et Sinuessa fuerunt, quæ cum prætore de vacatione certarunt. Consul deinde M'. Acilius ex senatus consulto ad collegium 7 fetialium retulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad præsidium aliquod eius nuntiari; et num 8 Etolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum.

3

4

9 Fetiales responderunt, iam ante sese,

quum de Philippo consulerentur, decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad præsi10 dium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam videri, quum legatis

toties repetentibus res nec reddi nec satisfieri æquum censuissent; 11 Ætolos ultro sibi bellum indixisse, quum Demetriadem, sociorum 12 urbem, per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano 13 inferendum traduxissent. Omnibus iam satis comparatis, M'. Acilius consul edixit, ut, quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primæ et tertiæ, ut ii omnes Brundisium idibus Maiis convenirent. 14 Ipse ante diem quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. Per eosdem dies et prætores in provincias profecti sunt.

Sub idem tempus et legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolemæo, [Ægypti rege,] Romam venerunt, Philippo pollicente 2 ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum; a Ptolemæo etiam 3 mille pondo auri, viginti millia pondo argenti allata. Nihil eius acceptum; gratiæ regibus actæ. Et quum uterque se cum omnibus copiis in Ætoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, 4 Ptolemæo id remissum; Philippi legatis responsum, gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M'. Acilio consuli non 5 defuisset. Item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium millia mille, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti; 6 id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese; et classem 7 [suorum] suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, præsens omne 8 daturos; Masinissæ legati, quingenta millia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Græciam, Romam trecenta millia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem 9 missurum. De frumento utrisque responsum, ita usurum 10 eo populum Romanum, si pretium acciperent. De classe Carthaginiensibus remissum, præterquam si quid navium ex

fœdere deberent; de pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.

5

Quum hæc Romæ agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant; sicut Epirotæ communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt. Elei auxilium adversus Achæos 2 petebant, quos post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho primum civitati suæ arma illaturos credebant. Mille 3 iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi; apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid offenderent Romanos. Petebant enim, ne se temere in 4 causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Græcia et primos impetus Romanorum excepturos; sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis præsidere Epiro, cupide eum omnes Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bello obiiceret. Hac legatione id agi apparebat, ut, sive, 6 quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic 7 quoque spes veniæ ab Romanis foret, quod, non exspectato longinquo ab se auxilio, præsentis viribus succubuissent. Huic 8 tam perplexæ legationi quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quæ ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur. In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem iræ adversus Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllæ necem et bellum a Quinctio Coroneæ propter Romanorum militum cædes illatum, re vera per multa iam sæcula publice 2 privatimque labante egregia quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. Obviam effusis undique Boeotia principibus 3 Thebas venit. Ibi in concilio gentis, quanquam

et ad

5

6

7

Delium impetu in præsidium Romanum facto et ad Chalcidem 4 commiserat nec parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem est exorsus, qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achæorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet. 5 Neminem, quid ageretur, fallebat; decretum tamen sub leni verborum prætextu pro rege adversus Romanos factum est. 6 Hac quoque gente adiuncta, Chalcidem regressus, præmissis inde litteris, ut Demetriadem convenirent principes Ætolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem 7 indictum concilio venit. Et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania, et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus, 8 interfuit ei consilio. Consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui aderant, voluntas tentanda videbatur. 9 In eo modo diversæ sententiæ erant, quod alii extemplo agendum, alii ex hieme, quæ tum ferme media erat, differendum 10 in veris principium, et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si cunctarentur. Quum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali 2 oratione avertit: „Si, ex quo traiecimus in Græciam, adhibitus essem in consilium, quum de Euboea, de Achæis deque Bœotia agebatur, eandem sententiam dixissem, quam hodie, quum de 3 Thessalis agitur, dicam. Ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacunque ratione censeo deducendos esse. 4 Nam quod ad Euboeam Bootosque et Thessalos attinet, cui dubium est, quin (ut quibus nullæ suæ vires sint, præsentibus adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad 5 impetrandam veniam utantur), simul ac Romanum exercitum in Græcia viderint, ad consuetum imperium se avertant, nec iis noxiæ futurum sit, quod, quum Romani procul abessent, vim tuam præsentis exercitusque tui experiri noluerint? 6 Quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri

futurum sit, quique eas vires afferat, quæ non accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed per se ipsæ nuper sustinere potuerint Romanos. Hoc ego adiuncto (absit verbo invidia) 7 qui dubitare de eventu possim, quum, quibus adversus Philippum valuerint Romani, iis nunc fore videam ut ipsi oppugnentur? Ætoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, 8 vicerunt, cum Philippo adversus Romanos pugnabunt; Amynander 9 atque Athamanum gens, quorum secundum Ætolos plurima fuit opera in eo bello, nobiscum stabunt. Philippus tum te quieto 10 totam molem sustinebat belli; nunc duo maximi reges Asiæ Europæque viribus adversus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe ætate ne uni quidem Epirotarum regi parem (qui quid tandem erat vobiscum comparatus?) geretis bellum. Quæ igitur res mihi fiduciam præbet, coniungi 11 nobis Philippum posse? Una communis utilitas, quæ societatis maximum vinculum est, altera auctores vos Ætoli. Vester enim 12 legatus hic Thoas inter cetera, quæ ad exciendum in Græciam Antiochum dicere est solitus, ante omnia hoc semper affirmavit, fremere Philippum et ægre pati, sub specie pacis leges servitutis sibi impositas. Ille quidem feræ bestiæ vinctæ aut clausæ 13 et refringere claustra cupienti regis iram verbis æquabat. Cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit. Quod si nihil eum legatio nostra 14 moverit, at nos, quoniam nobis eum coniungere non possumus, ne hostibus nostris ille coniungi possit, caveamus. Seleucus 15 filius tuus Lysimachia est; qui si eo exercitu, quem secum habet, per Thraciam proxima Macedoniæ cœperit depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua potissimum tuenda avertet. De Philippo meam sententiam habes; de ratione 16 universi belli quid sentirem, iam ab initio non ignorasti. Quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliæ Cisalpinæ oram bello ardere et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent; nunc quoque 17

« IndietroContinua »