Immagini della pagina
PDF
ePub

EX RECENSIONE

GUILIELMI DINDORFII.

VOL. I.

LIPSIA E

LIBRARIA WEIDMANNIA

G. REIMER.

A. MDCCCXXIX.

REGIA

MONACENSIS.

BAYE

STAMTR

BIBLIOTHEK

MUCNCNEN

PRAEFATIO.

In Aristide edendo hoc solum mihi propositum fuit ut verba Graeca ad libros scriptos, quibus bonis usus sum et antiquis, exigerem. Neque enim is scriptor est Aristides cui diutius quis immoretur, mirarique licet veterum magistrorum iudicium, qui huius sophistae declamationes in scholis summo studio tractarunt, tantisque laudibus extollere consueverunt quantis non potuere nisi qui sanam ab corrupta eloquentia discernere non didicissent. Qui si seposito Aristide ad oratorum Atticorum monumenta, quorum maxima pars neglecta interiit, operam convertissent, et recto iudicio usi fuisse viderentur neque irreparabilem antiquitatis studiis iacturam intulissent.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

IV.

T Laurentianus plutei LX, 3. Insunt declamationes triginta et una hoc ordine, 34. 35. 36. 37. 23. 24. 25. 26. 27. 28. 50. 20. 19: 41. 21. 44. 42. 51. 49. 15. 22. 48. 40. 16. 10. 2. 7. 4. 5. 18. 55. infuerunt septem' et quadraginta: nam quae nunc prima est numero insignita est. Est membranaceus saeculi decimi, foliis 188. quadratis, liber eximius, cuius ope vitia innumerabilia correxi et lacunas plures explevi.

4 Laurentianus plutei LX, 7. declamationes triginta' quattuor, 16. 10. 51. 20. 41. 21. 22. 15. 19. 50. 40. 18. 42. 52. 2. 7. 5. 14. 9. 6. 1. 17. 8. 3. 11. 12. 44. 43. 48. 23. 24. 25. 26. 27. Est membranaceus saeculi duodecimi foliis 202. quadratis.

[ocr errors]

Laurentianus plutei LX, 8. declamationes quinquaginta, 13. 45. 46. 47. 29. 30. 31. 32. 38. 39. 33. 34. 35. 36. 37. 52. 15. 20. 21. 22. 19. 42. 44. 43. 14. 16. 49. 40. 10. 11. 12. 51. 50. 9. 48. 2. 7. 18. 5. 4. 6. 1. 17. 8. 3. 23. 24. 25. 26. 27, Est membranaceus saeculi undecimi foliis trecentis forma maiore.

Atque hi quidem libri cum Iebbii editione sunt collati, relicui cum Canteriana Pauli Stephani: id quod meminisse lectores oportet, sicubi èx meo aliorumve silentio de codicum lectionibus coniecturam facere velint.

E Augustanus, nunc Monacensis.

Insunt decla-" mationes septem et viginti, 13. 47. 46. 45. 29. 30. 31. 32. 38. 39. 33. 34. 35. 36. 37. 51. 15. 22. 6. 14. 1. 17. 8. 3. 12. 43. 2.

G Baroccianus 63 partim bombycinus, partim chartaceus, foliis aliis traiectis, aliis abscissis. Insunt orationes duae, 13. et 46.

Het I Barocciani 68 et 107 chartacei, recentes, solam habentes epistolam de Smyrnae excidio (41), altero ex priori, ut videtur, descripto,

K Baroccianus 116 chartaceus, recens. Inest declamatio nona.

L Baroccianus 136 bombycinus, saeculi decimi tertii exeuntis, optimae notae liber. Continet Sopatri prolegomena et declamationes quattuor et viginti, 13. 45. 46. 47. 16. 14. 6. 1. 43. 2. 12. 17. 8. 3. 11. 10. 51. 20. 41. 21. 22. 19. 15. 50.

N Oxoniensis Collegii novi 259 partim bombycinus, partim chartaceus. Insunt Sopatri prolegomena et declamationes sex, 13. 45. 46. 20. 41. 21. Scriptus est ab pluribus manibus, quarum novissima Antonii. Damilae est, qui ultimo folio inscripsit αντώνιος δαμιλᾶς καὶ τοῦτο ἀνεπλήρωσε τὸ βιβλίον. Vide vol. II. p. 54.

[ocr errors]

O hyperoi Bodleiani 71 chartaceus, recens, mutilus. Orationes duar, 47. et 16.

P Laudiamns 11 bombycinus, saeculi quarti decimi. Insunt 52. et 14.

Codicibus Britannicis ante me usus est Iebbius, sed satis negligenter collatis: ego lectionis varietatem accuratissime enotatam habui in schedis quae ex Fabricii bibliotheca ad Kallium, ab Kallio ad Birgerum Thorlacium pervenerunt, virum eruditissimum, qui gratissimo hoc munere operam meam plurimum adiuvit. Eiusdem amicitiae codicis Augustani lectiones debeo nescio a quo collati et Scaligeri annotationum apographum, quae quum maximam partem, in emendandis erroribus typothetarum editionis Juntinae Occupatae sint, nova pauca praebuerunt, quod non fugit Reiskium, quem vide vol. III. p. 786.

[ocr errors]

Ab Iebbio duorum librorum, Coisliniani (M) et Moreliani (Q), lectiones sumpsi, quos ipse his verbis descripsit:,, Coisl. codex 323. bibliothecae Coislinianae, olim 239. bombycinus, XIV. vel XV. seculi. Fuit olim Catechumenorum Laurae S. Athanasii in monte Atho, ut in principio et fine scribitur. Continet Aristidis super rhetorica orationem. Vid. Montfaucon Biblioth. Coislin. p. Morell. Exemplar editionis Florentinae, olim Federici Morelli, cum MS. codice ex parte collatum." Praeterea lebbius Casauboni exemplari Iuntino usus est, sed perraro eius mentionem fecit.

444, 445.

« IndietroContinua »