Immagini della pagina
PDF
ePub

BIBLIOTHECA OXONIENSIS

DOM MINA
INVS TIO
ILLV MEA

ΟΧΟΝΙΙ

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

LONDINI ET NOVI EBORACI

APUD HUMPHREDUM MILFORD

Copyright 1919 by

Oxford University Press American Branch

AB VRBE CONDITA

RECOGNOVERVNT

ET ADNOTATIONE CRITICA INSTRVXERVNT

CAROLVS FLAMSTEAD WALTERS

IN VNIVERSITATE LONDINIENSI LITTERARVM CLASSICARVM PROFESSOR
COLLEGII REGIS LONDINIENSIS SOCIVS

COLLEGII PEMBROCHIAE OXONIENSIS OLIM SCHOLARIS

ET

ROBERTVS SEYMOUR CONWAY

IN VNIVERSITATE MANCVNIENSI HVMANITATIS PROFESSOR HVLMEIANVS
Collegii de GONVILLIO ET CAIO CANTABRIGIAE OLIM SOCIVS
ACADEMIAE BRITANNICAE SOCIVS

TOMVS II. LIBRI VI-X

ΟΧΟΝΙΙ

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

M D CCCC XIX

OXONII

Excudebat Fridericus Hall

Typographus academicus

PRAEFATIO EDITORIS

§ 35. Vix necessarium uidebatur hic iterum commemorare quae primo in tomo diximus. Volebam tamen te admonere, lector beneuole, hic primum uel in lucem uel etiam in contextum ipsum Liuianum productas esse lectiones non modo codicum Floriacensis, Bambergensis, Oxoniensis, Einsiedlensis, Dominicani, Agennensis; sed etiam codicis Thuanei, cuius sunt hi quinque libri quasi proprii (cf. §§ 22 et 36 ()), nunc demum rationem in lectionibus constituendis habitam esse: praeterea lectiones codicum Medicei, Parisiensis, Harleiani, Leidensis a nobis stabilitas. His addendae sunt lectiones diu neglectae codicum Gelenianorum, de quibus in § 42 pauca disseram; in his citandis, ne in errorem per Geleni incertam dictionem caderemus, uisum est ipsissimis eius uerbis uti (e. g. antiquior lectio, sincera lectio); nec iam, ut in citando Beato Rhenano, ex editione Drakenborchiana, sed meo ex exemplo editionis Frobenianae 1535, cuius editores erant Rhenanus et Gelenius; et ubicumque nihil nisi uoces 'ed. Frob. 1535' scripserimus, uelimus cognoscas lectionem ibi citatam tum primum quoad sciamus in illa editione prelo uolgatam apparuisse, sed utrum ex Geleni codicibus necne deriuata sit nos nescire.

$36. Pauca de nostris codicibus si referimus uel priori praefationis parti adiungimus, fortasse tibi usui erunt. Ex toto codicum nostrorum numero soli MPDLAR ad finem huius Decadis cursum tenent incolumes et integri : (a) codicis Veronensis nihil post uoces Latinorum Herni 6. 7. 1 exstat;

[ocr errors]
« IndietroContinua »