Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

PRAEFATIO.

Cum Livii editionem a Baumgarten - Crusio olim adornatam Teubnerus, vir honestissimus, repetere constituisset , eamque recognoscendi curam ut susciperem a me petivisset, condicionem ultro oblatam recusare nolui, non quod ad rem arduam atque difficilem recte peragendam aliis me instructiorem putarem, sed quod non planie imparatus eram ad id quod requirebatur, ut oratio Liviana ex fontibus ab aliis apertis emendata et correcta ederetur. Poterat quidem ab hoc negotio susci piendo deterrere quod editio critica ab C.F.S. Alschefskio V. D. inchoata nondum absoluta est; sed cum in hac rerum nostrarum perturbatione vix sperari posset fore, ut opus praestantissimum brevi ad finem perduceretur, librarii autem rationibus nostrae editionis retardatio non conveniret, ad rem adgrediendum mihi esse putavi. Atque quod novo instrumento critico prorsus destitutus eram, id mihi agendum videbatur, ut non solum priorum editorum copias, ad quas Baumgarten-Crusio aditus patuit, denuo perscrutarer, sed eas etiam, quae nuper maiores et ampliores quam exspectari poterat congestae sunt, diligenter examinarem, iisque ad emendandam orationem uterer. Nam postquam intellectum est non posse certo fundamento niti emendationem operis Liviani, nisi antiquissimi libri manu scripti, prioribus editoribus non satis cogniti, accuratius inspicerentur et excuterentur, idque negotium susceperunt duo viri doctissimi et sagacissimi, summaque diligentia administrarunt, iam id effectum est, ut maxima certe pars annalium Livianorum qualis in optimis codicibus exhibeatur cognosoi possit, et via sit munita ad ea exquirenda et invenienda, quae in archetypo fuerint scripta. Neque enim dubitari potest, quin libri ab Alschefskio collati, qui primam decadem continent, Mediceum dico seu Florentinum (A), proximum illum a Vormaciensi (B), quo Rhenanus est usus, et Parisinum (C), geminum ut videtur Helmstadiensi (D), a I. F. Gronovio et Wernsdorfio inspecto, multo plus adferant ad genuina Livii verba restituenda quam ingens variarum lectionum farrago e recentioribus codicibus collecta; quam

a *

quam negari non potest ne in his quidem verae scripturae deesse vestigia, Leidensem I. (E) antem et Harleianum I. (F) ad optimos libros propius accedentes in prioribus libris, in posterioribus Lovelianum quartum (G) haud pauca habere, ex quibus vera Livii manus inveniri possit. In tertia autem decade quantopere dolendum sit, quod praeclara Alschefskii editio quasi in medio cursu substitit, vix dici potest ; quamquam ex iis etiam, quae V. D. in lucem edidit, multo accuratius quam antea quae verae lectionis sint fundamenta perspicitur. J.Th. Kreyssigium vero cum de universo opere Liviano tum de quarta et quinta decade et scripturis'e codice Bambergensi diligentissime enotatis et Laurishamensis antiquissimi, per plura saecula prorsus neglecti, collatione a Kopitario confecta nuper in lucem edita optime esse meritum nemo sane est qui ignoret. Neque vero praesidia critica tantum nostra aetate sunt aucta,

sed etiam qua ratione iis ulendum sit, rectius est perspectum. Nam postquam Imm. Bekkerus primus inter recentiores antiquissimos codices quamvis paucos magnae interpolatorum turbae praeferendos esse intellexit, neque tamen ea qua par erat constantia duces illos certissimos sequi aut voluit aut potuit, Alschefskius, accuratissima et codicum et veterum editionum cognitione instructus, et quid adhuc in Livio edendo peccatum a criticis, et quid quomodoque agendum sit, non verbo solum sed exemplo docuit et comprobavit. Cuius viri doctissimi rationem et consilium eo lubentius secatus sum, quod et ipse non posse nisi hoc modo opus Livianum integritati suae reddi iam diu perspexeram, et eos viros doctos, qui nostra aetate ad Livium emendandum aut explicandum studia sua contulerunt, Fabrum, Heerwagenum, Welzium alios idem sentire videbam. Quodsi non ubique ea probavi, quae Alschefskio placuerunt, non mirabitur is qui quales codices vel optimi sint, perspexerit. Ex quibus cum haud raro incertum esse possit, qui propius ad archetypi scripturam accedat, aut certiorem eius inveniendae viam demonstret, eorum inter se contentione instituta, alii aliud probabilius potest videri. Ita factum est, ut subinde ah Alschefskii sententia discedendum esse existimarem, aut priorum editorum auctoritatem sequerer, quod quae iis probata erant aut rationi Latini sermonis aut Livii consuetudini aut sententiae vel rei magis convenire videbantur.

Quos locos cum propter huius editionis rationem non omnes possim enumerare, et causas cur a recentissimo editore discesserim exponere, paucos tantum breviter recensere et consilium meum significare in animo est. Atque in praefatione quidem non potui quin ,,desidentisex P. all.

cdd. retinerem, quamquam in A. C. ,,dissidentis“ legitur, quod hoc verbum ab h. l. alienum videtur, et saepissime syllabae de et di confusae sunt. - Lib. I, 1. primo" quod in C. E. F. all. legitur reposui, „primum“ ex A. ab Alsch. et rell. edd. receptum ad accusativos „quem locum videtur accommodatum esse. Deinde „quidve quaerentes ex A.E. F. rovocavi; tria enim sunt quae rogantur, tria quae respondentur; atque causa profectionis a consilio distinguitur, cf. 5, 54 in., Verg. Aen. 1, 369. Tum „patria et domoe C. nolui recipere, ut omissa copula haec verba magis convenirent superioribus : quo casu profecti domo. Denique ,,ibi Latinum“ restitui, ne res gravissima et causa belli nimis obscuraretur. C. 4. quo iam ex A. non sustinui recipere, quod modo dictum est expositos esse, et rell. cdd. iam omittunt.

C. 5. aperire quod in C. legitur librarii emendationem esse putaverim; aperiri idem valere quod innotescere. C. 7. ,ibi dum“ quod ex cdd. Al. scripsit minus aptum esse in Annall. scholast. Darmstad. anni 1840 p. 67 exposui. Cum probari non possit omnia apparitorum genera ab Etruscis esse sumpta cap. 8. cum Gronovio et seclusi, et post est cum Heumanno et addidi, ut Heerwagen suaserat. Paulo post nescio an recte in A. ,,dederunt“ legatur, et c. 9: „circum; sed vereor ne ,,ac plerisque“ ortum sit ex iis quae praecedunt: ac posteris, scribendumque sit ah plerisque. Deinde: „Consualia vocatrevocavi, ubi A. solus ,,vocat“ non habet : etiam nominis origo a Romulo erat repetenda. G. 10. dubito num tantum sit C. tribuendum, ut et iam ex eo recipiatur. C. 14 servavi quidem cdd. scripturam: „circa densa obsita virgulta, sed num sana sint vehementer dubito. error inde ortus videtur, quod syllaba obs e v. obscuris“ alieno loco inferebatur; „,ita“, quod superest, pro intra aut inter potest esse scriptum. Paulo post iam antiquo tempore vera lectio obliterata est. suspicabar abierant verum esse, in „equisilatere „ecfusi“ cf. 1, 37 all. Non minus incerta sunt quae c. 17 leguntur: necdum a singulis

pervenerat ; quamquam enim possunt explicari, cf. Jahnü Annall. Suppl. Vol. I. p. 439, tamen verbo pervenerat nova plane significatio est tribuenda, ut aliqua evadat sententia. requiritur autem ut ratio significetur, qua a singulis non sit certatum, itaque putabam : per vim et arma aut hoc genus aliquid latere. Paulo post , quinum dierum“ scripsi, cf. 5, 19; 6, 4; Eutrop. 1, 1. Sex. Ruf. 2. Hand Turs. III. p. 311; et nescio an paulo ante ,,deni“ praestet. Extremo hoc cap.: ab Romulo dinumerelur“ in A. legitur, quod in duobus vix aptum esse potest, qua re ,ab Rom. divo numereturobscuratuni esse suspicor.

« IndietroContinua »