HIS T O R I A R U M AB URBE CONDITA LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES, EX RECENSIONE ARN. DRAKENBORCHII. ACCEDUNT NOTÆ INTEGRÆ EX EDITIONIBUS J. B. L. CREVIERII. CUM INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO. . TOM. III. OXONII, E PRELO BARTLETT ET NEWMAN; (NUPERRIME COLLINGWOOD ET SOCIORUM;) et R. PRIESTLEY, LONDINI. T. LIVII PATAVINI HIS T O R I AR UM AB URBE CONDITA LIBRI. EPITOME LIBRI XXXI. BELLI adversus Philippum Macedonia regem, quod intermissum erat, repetiti caussa referuntur he. Tempore Initiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus cæsi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ud vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Karthaginiensibus datam, ' quingentesimo quinquagesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati aurilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut socia civitati ferri opem populus quoque juberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est : qui, exercitu 4 in Macedoniam ducto, equestribus præliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius prætor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Pænum, bellum in ea parte molientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et millia hominum triginta sex. Praterea expeditiones Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, adjuvantibus rege Åttalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius prætor. 1 Causæ referuntur] Sic vetus Si- 3 Quingentesimo quadragesimo angonii liber, et Campanus: melius quam no] Manifestum mendum. Corrigit vulgati, feruntur. Sigonius quingentesimo quinquagesi2 Cum aliis pluribus suis] Si reci- mo. Annus ille numerari debet ex damus, quod monet Perizonius Anim- calculo Dodwelli Liviano quingentesiadv. Hist. c. 9. vocem suis, nulla hic mus quinquagesimus secundus ab u. c. erit difficultas. Cum aliis pluribus, id 4 In Macedoniam] Sic veteres oinest cum turba eorum quos videbant nes editi. Gronovianæ editiones hise confluere ad templum. bent ad Macedonian : minus recte. VOL. III. р |