Immagini della pagina
PDF
ePub

HISTORICORVM ROMANORVM

RELIQVIAE

COLLEGIT DISPOSVIT RECENSVIT PRAEFATVS EST

HERMANNVS PETER

VOLVMEN ALTERVM

IN AEDIBVS B. G. TEVBNERI LIPSIAE MCMVI

[merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Sterilitate rei saepe numero deterritus, fide promissae totiens retractus hoc opus, cuius priorem partem ante hos triginta sex annos in publicum edidi, tandem ad finem pertexui. nimirum cum adsiduitate et constantia scriptores etiam posterioris aetatis maximeque ecclesiastici peruoluendi erant, etsi exigua spes incitabat ex his numerum fragmentorum augendi. nam illorum studium uersandi in eis historiis, quae post Augusti principatum compositae sunt, legendis et tractandis praeter eas, quae etiam nunc supersunt, post breue tempus elanguit, paulatim exstinctum est, tenues autem sententiae paucioraque uerba, quae ex illis apud ecclesiasticos seruata sunt, si Augustini Varronianum exceperis, raro ipsorum doctrinae debentur, etiam rarius, quo longiore spatio is, cui debemus, ab auctoribus distabat, ita ut saepius per conplures manus quasi hereditate usque ad nostram memoriam propagata sint.

Itaque labore intermisso cum experiri statuissem, num multa me fugissent, omnibus fragmentis historicorum Romanorum a. 1883 emissis, si quid nouisset rectius, ut candidus. inpertiret, in inscriptione inuitaui. perpauca tamen adlata sunt. quae spes quamquam me fefellit, animum tamen atque fiduciam operis absoluendi hoc erexit et confirmauit. sed priusquam ad fragmenta retractanda adgrederer, multae difficultates et dubitationes explicandae erant, ex quibus disputationibus etiam duo uolumina (Die geschichtliche Litteratur über die römische Kaiserzeit bis Theodosius I und ihre Quellen, Lipsiae in aedibus Teubnerianis 1897) euaserunt, ad quae eos delegauerim, qui huius prooemia desiderauerint.

Nunc scriptores eadem ratione ordinatos proposui qua prioris uoluminis, nisi quod hic illic similitudini generis uel speciei plus tribui quam aetati, eademque instructa et adnotata fragmenta. nam primum omnia congessi, quae per annos

« IndietroContinua »