Immagini della pagina
PDF
ePub

ROMANI

DE PARTICULIS LATINÆ ORATIONIS

LIBELLUS UTILISSIMUS

POST CURAS

JACOBI THOMASII ET JO. CONRADI SCHWARZII

DENUO RECOGNITUS ET AUCTUS.

EX EDITIONE IN GERMANIA QUINTA

REPETENDUM

ANGLICAQUE INTERPRETATIONE (VICE GERMANICÆ)

INSTRUENDUM

CURAVIT

JACOBUS BAILEY.

LONDINI:

EXCUDEBAT A. J. VALPY, A.M.

SUMTIBUS RICARDI PRIESTLEY

ET

JOHANNIS R. PRIESTLEY.

1828.

HORATIUS TURSELLINUS

LECTORI.

EN tibi, Lector, opusculum de ratione colligandi connectendique inter se membra, et quasi artus orationis. Parva quidem res in speciem et exilis, sed ad usum magna, ac plane necessaria. Nisi vero obscurum est, quantum momenti habeant in corpore ad motum usumque membrorum molles ossium commissure, nervi, cæteraque, quibus artus omnes apti connexique inter sese continentur. Quippe sine his conjunctionibus, et quasi vinculis, non secus atque humanum corpus sine nervis, dissoluta, minimeque inter se apta, et cohærens languet oratio. Itaque non immerito fortasse Caligula ille Cæsar hoc nomine Senecam irrisit, quod ejus scripta arenam sine calce esse diceret. Neque vero exilitas ac tenuitas rerum, quæ in hoc libello tractantur, ab eo alienare te debet.

Quis enim ignorat gemmas, quamvis specie exiguas, precio et æstimatione ingentes haberi? Nimirum, et minutis rebus genere eximiis, dignitate præstantibus, usu necessariis sua laus, suum decus, suum precium est.

Ut quod elegantissimus Poëta apum solertiam explicare aggrediens, de carmine suo vere dixit, id verius fortasse de hoc studio solerter colligandæ orationis dici queat: In tenui labor: at tenuis non gloria.

Quamobrem si propositam habes veterem eloquentiæ laudem; incumbe in hanc curam, ut partes omnes orationis aptæ inter se nexæque cohæreant, mollesque commissuras, tanquam artus, habeant. His enim scite solerterque descriptis, tum demum eloquentiæ succus, sanguis, color, et quasi robur accedet.

J. C. SCHWARZII

PRÆFATIO TERTIÆ EDITIONIS.

QUANQUAM et muneris ratio et mea me voluntas a veteri humanitatis oblectamento avocat, quod desideriis amicorum libellos hujusmodi postulantium satisfactum videatur: tamen, quum bibliopola librum hunc recusum vellet, meamque operam expetisset,

« IndietroContinua »