Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small]

I, C. D.

I. C. PROFESSORIS REGII

DE IURE BELLI

LIBRI TRES.

EDIDIT

THOMAS ERSKINE HOLLAND

I, C, D.

IURIS GENTIUM PROFESSOR CHICHELEIANUS

COLL. OMN. ANIM. SOCIUS

NECNON IN UNIV. PERUSIN. IURIS PROFESSOR HONORARIUS

Oxonii

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

MDCCC LXXVII

PRAEFATIO.

RENASCENTE nuperrime tam in Anglia quam in Italia Alberici Gentilis fama, uisum est fautoribus quibusdam nostratibus summi iuris consulti, praesertim Oxoniensibus, non modo locum sepulturae eius, adhuc neglectum, marmore et insculptis uerbis honestare, sed etiam libros eius DE IURE BELLI, opus ad historiam iuris gentium recte intelligendam maximi quidem momenti, hodie uero prorsus extra commercium et eruditis etiam hominibus paene ignotum, denuo in lucem edere.

Cui uoto cum alacri animo adnuissent preli Delegati in Uniuersitate Oxoniensi, et librum typis Academicis excudendum accepissent, equidem recusare non potui quin novam hanc magni operis editionem cura et studio meis quam maxime adiuuarem.

Munus suscepi non sine diligentia perficiendum, quum necesse esset locos citatos paene innumerabiles in ipsis libris unde ducti fuissent reperire, et, quod praetermiserat Gentilis, auctorum nominibus numeros qui titulos, capita, etc., denotarent nunc primum

b

« IndietroContinua »