Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

PORTINI:

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXXVI.

Cap. I; Bellum cum Antiocho decernitur ineundum, et lætis sacri

ficiis victoria portenditur. — II ; Supplicatione facta ludisque magnis Jovi votis, provinciæ et exercitus decernuntur.

III; Coloni maritimi frustra vacationem petunt rei navalis, et fetiales de ratione belli Antiocho indicendi consuluntur. — IV; Philippi, Ptolemæi, Ponorum et Masinissæ legati Romam veniunt, pollicentes ad bellum hoc auxilia, pecuniam et frumentum. V; Interea Antiochus per hibernorum tempus sollicitat civitatium græcarum animos, et Chalcide audit legationes Epirotarum Eleorumque. — VI; In concilio Boeotarum Thebis habito hanc gentem sibi adjungit, et.Demetriade ¢um principibus Ætolorum, Amynandro et Hannibale de summa rerum Thessalorumque gente tentanda deliberat. -VIÍ; Hannibal suadet, ut ante omnia Philippi amicitia petatur, et bellum transferatur e Græcia in Italiam. - VIII; Antiochus autem nihil horum facit, et legendo ossa Macedonum circa Cynoscephalas jacentia nullam apud hanc gentem init gratiam, et Philippum ad id tempus dubium compellit ad arma cum Romanis jungenda. - IX; Mox, Thessalorum metu terrendorum causa, Pheras, Scotussam aliaque oppida capit, – X; et Larissam oppugnat; sed, Ap. Claudii strategemate deceptus, Demetriadem redit. — XI; In hibernis ipse cum militibus diffluit luxuria, et Chalcide filiam Cleoptolemi uxorem ducit. Principio veris ope Mnesilochi Acarnanum gentem sibi conciliat, - XII; et Medionem proditione capit; at frustra tentat Thyrium Leucademque. - XIII; Interim M. Bæbius proprætor et Philippus rex recipiunt oppida Thessaliæ, quæ Athamanes occupaverant.

XIV; Ibidem M'. Acilius Glabrio consul res prospere gerit, et Athamania omnis concedit in jus ditionemque Philippi. — XV; Antiochus undique destitutus et ab suis, morantibus in Asia, et ab Ætolis, vana promittentibus, jam Hannibalem, ut prudentem virum vatenique, admiratur, et intra saltum Thermopylarum sese recipit. XVI; Ibi castra permunit, et Ætoli vertices circa montium obsident. — XVII; Acilius ad easdem fauces admovet copias, et duobus legatis, M. Porcio Catone et L. Valerio Flacco, ad illa cacumina missis, milites paucis alloquitur. – XVIII, XIX; Postero die, pugna utrimque orta, totus pæne regis exercitus deletur. - XX; Consul per Phocidem et Boeotiam legiones ducit, et A. Atilius mergit capitque naves quasdam regias, frumento onustas. XXI; Antiochus Ephesum transmittit, et Chalcis cæteræque urbes in Eubea Romanis sine certamine traduntur. M. Cato, nuntius victoriæ , Romam venit: et M. Fulvius Nobilior, ex Hispania reversus, ovans Urbem ingreditur. XXII-XXIV; Ætoli quia nihil pacati responderant legatis Acilii, Heraclea oppugnatur et capta diripitur. Inter captivos est Damocritus , princeps Ætolorum, qui olim T. Quintio, decretum gentis , quo arcessendum censuerant Antiochum, poscenti, ferociter dixerat, se id in Italia, castris super ripam Tiberis positis, daturum. — XXV; Philippus oppugnatione Lamiæ absistere jubetur. - XXVI; Ætolis ab Antiocho mittitur pecunia, et auxilia promittuntur. XXVII, XXVIII ; Sed Heraclea capta franguntur eorum animi, et pacis petendæ oratores Hypatam mittuntur ad consulem, qui postulat, ut in fidem se permittant Romanorum, et Dicæarchum, Menestam Amynandrumque sine mora dedant. - XXIX; Animi Ætolorum indignitate et difficultate eorum, quæ imperata erant, exasperantur , et mox vana exspectatione implentur ab Nicandro, qui, ab Antiocho reversus et benigne exceptus a Philippo, Lamiam obsidente, consultantibus de pace romana supervenit. XXX; Acilius, OEtam et Coracem transgressus, ad Naupactum descendit, quo concurrisse Ætolos, ut inde totum belli impetum sustinerent, audiverat. —XXXI; Eodem tempore jussu T. Quintii tum Messenii, cum Ætolis sentientes, concilio achaico se iterum jungunt, tum Achæi solvunt obsidionem Messenes, XXXII; et Zacynthum insulam, fraude interceptam, Romanis tradunt. XXIII; Philippus autem, permittente Acilio, Demetriadem,

« IndietroContinua »