Immagini della pagina
PDF
ePub

NATURALIS HISTORIE LIBRI XXXVII.

EX EDITIONE GABRIELIS BROTIER

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICIBUS LOCUPLETISSIMIS

ACCURATE RECENSITI.

VOLUMEN NONUM.


LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1826.

133

159

C. PLINII SECUNDI

NATURALIS HISTORIE

LIBER XXXIV.

Eris metalla.

I. (1.) PROXIMA' dicantur æris metalla, cui et in usu proximum est pretium : immo vero ante argentum, ac pæne etiam ante aurum, Corinthio. Stipis quoque auctoritas, ut diximus. Hinc æra militum: tribuni ærarii, et ærarium, obærati, et ære diruti.d Docuimus, quamdiu populus Romanus ære tantum signato usus sit. Sed et alia vetus

b

CAP. I. 1 Ita codd. Harduini et Dalec. cum edd. Harduin. 1. 2. 3. et recentt. Proxime Gronov. et vulgg.-2 Gronov. et al. ante Harduin. obærati

NOTE

a Ut diximus] Lib. xxxIII. c. 13. et 48.

b Hinc ara militum] Apud Gruterum inscriptio vetus, AERA STIPENDIAQVE. Altera, pag. 565. MIL. AER. XII. ' miles ærum,' hoc est, stipendiorum, duodenum.' Tertia, p. 454. PRAEF. MILIT. AERARI.

e Tribuni ærarii] Festus: Erarii Tribuni a tribuendo ære sunt appellati. Erarium sane populus RomaDus in æde Saturni habuit.' Unde vetus inscriptio, apud Gruterum :

VIII. VIR. III. AERARI. SATVRNI. 'Octumvir tertium, Ærarii Saturni.'

d Obærati, et are diruti] Festus: 'Dirutum ære militem dicebant antiqui, cui stipendium ignominiæ causa non erat datum: quod æs diruebatur in fiscum, non in militis sacculum. Vide Notas et Emend. num.

1.

e Docuimus] Lib. xxxIII. c. 13. Sed et alia] Vide Notas et Emend. num. 2.

« IndietroContinua »