Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Io. NIC. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]

L5

.M18 V. 2

PRÆFATIO

Io. NICOLAI MADVIGII.

In Livii libris a vicesimo primo ad tricesimum iudicium de scripturæ veritate ab uno codice Puteaneo (P), unde ceteri, qui exstant, orti sunt, pendere, sic est a me post alios etiam firmius et constantius disputatum in emendationum Livianarum partis alterius proœmio (p. 199 sqq.), nihil ut addi nunc opus esse videatur; tantum, ubi is deficit (in libro XXI ab initio usque ad c. 41, 14, relictis duobus foliis, quæ continent c. 20, 8 ad 21, 13 et c. 29, 6 ad 30, 11, et in libro XXX a c. 30, 14, relicto uno folio, quod c. 37, 3 ad 38, 2 continet), in eius locum proximi sufficiendi sunt, in libro XXI Mediceus (M) et Colbertinus (C), in libro XXX Colbertinus et Bambergensis (B). Puteanei scripturas, quas Io. Fr. Gronovius, quum ex illo codice, adhibita sæpe coniectura sagacissima, hos Livii libros egregie emendaret, suæ ætatis more parum plene vulgaverat, integras edidit in libro XXI, XXII, XXIII Alschefskius, adiunctis Medicei et Colbertini, in ceteris libris Weissenbornius, discretis etiam diligentius correctionibus primæ, alterius, tertiæ manus; qui quum recte in Puteaneo fundamentum suæ editionis constituisset primusque post Gronovium (nam Alschefskius in hoc genere operæ vix numerandus est) plenis eius copiis uteretur, et apertos scribendi errores multos et graviora menda non pauca sustulit. Ab eius recognitione, qualis exempli Weidmanniani editione altera (librorum XXI-XXIII a. 1858, XXIV-XXVI a. 1861) continetur, quid nostra differat, indicabimus, significata nostræ scripturæ origine, et, quemadmodum in superiore volumine, inter parenthesis signa annotabimus etiam coniecturas et ab illo et a nobis receptas, quæ non iam a Drakenborchio, ut multæ et præclaræ Gronovii, in ipsa Livii oratione positæ

а

« IndietroContinua »