DE BELLIS GALLICO ET CIVILI POMPEIANO, NEC NON A. HIRTII, ALIORUMQUE DE BELLIS ALEXANDRINO, AFRICANO, ET HISPANIENSI, COMMENTARII, SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN; LAW ET WHITTAKER; J. BOOKER; BALDWIN, EXCUDIT S. HAMILTON. C. JULII CÆSARIS COMMENTARIORUM DE BELLO GALLICO LIBER PRIMUS. I. GALLIA est omnis divisa in partes tres; quarum unam incolunt Belgæ; aliam Aquitani; tertiam, qui ipsorum linguâ Celta, nostrâ Galli appellantur. Hi omnes linguâ, institutis, legibus, inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgæ; propterea quod a cultu atque humanitate Provinciæ longissime absunt, minimeque ad eos mercatores sæpe commeant, atque ea, quæ ad effeminandos animos pertinent, important; proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt: quâ de causâ Helvetii quoque reliquos Gallos virtute præcedunt; quod fere quotidianis præliis cum Germanis contendunt; cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumnâ flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et B |