Immagini della pagina
PDF
ePub

C. CRISPI SALUSTII

QUAE EXSTANT.

Recognovit, varias lectiones, e codicibus Basileensibus, Bernensibus,
Turicensibus, Parisinis, Erlangensi, Tegernseensi ceterisque,
quos Wassius, Havercampius, Cortius aliique Editores contu-
lerunt, collectas, commentarios atque indices locupletissimos

ADIECIT

FRANCISCUS DOROTHEUS GERLACH,
PHIL. DR. LITT. LATINN. IN ACADEMIA BASILEENSI PROFESSOR,
BIBL. ACAD. PRÆFECTUS.

VOL. III.

BASILEAE IN LIBRARIA SCHWEIGHAUSERIANA.

TYPIS ET SUMPTIBUS

AUGUSTI WIELANDI, TYPOGRAPH. ACAD.

MDCCCXXXI.

COMMENTARII ET INDICES

IN

C. SALUSTII CRISPI

CATILINAM, JUGURTHAM ET HISTORIARUM FRAGMENTA.

AUCTORE

FR. DOROTHEO GERLACHIO.

VOL. II.

Accedunt fragmenta Vaticana, Julii Exsuperantii de bellis
civilibus Marii Lepidi ac Sertori Opusculum et Varietas lec-
tionis e Codicibus Parisinis, Sangallensibus et Einsidelensi.

BASILEAE IN LIBRARIA SCHWEIGHAUSERIANA,

TYPIS ET SUMPTIBUS

AUGUSTI WIELANDI, TYPOGRAPH. ACAD.

MDCCCXXXI.

5

F.D. GERLACHIUS ARNOLDO LUDOVICO HEERENIO.

S. P. D.

Tibi potissimum, Vir Clarissime! hos Commentarios dedicare volui, duabus de causis; primum, quod mihi de historicis rebus agenti doctior et intelligentior veritatis existimator non erat quærendus; deinde ut meæ in te pietatis leve certe exstaret monumentum. Sed instituti operis ratio hæc est. Primum res gestas P. R. quæ Salustii fragmentis illustrantur, accuratius, quam adhuc factum erat, per annos digestas, breviter enarravi. Tum ipsa examinavi fragmenta, et reliquos rerum scriptores, tam Græcos quam Latinos priorumque interpretum conjecturas in auxilium vocando, quantum fieri potuit, illustravi, digessi et quo loco et ordine singula ponenda essent, exposui. Sequitur brevis totius operis Salustiani descriptio, quam facilius conjecturis quæsiveris quam firmis ad probandum argumentis docueris. Adjeci tres indices; unum fragmentorum, a Bardilio, doctissimo viro, summa cum diligentia confectum; alterum historicum, prioribus multo emendatiorem atque auctiorem; tertium Latinitatis, ad exemplum Wassiani et Cortiani institutum, sed melius dispositum, aliis

« IndietroContinua »