Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[subsumed][subsumed][merged small][graphic]

QUUM UUM nostra hæc Tullianarum orationum editio plus quam medium cursum transegerit, et brevi in ipso fine sit acquietura, operæ pretium facturos legentibus nos arbitramur, si paullisper hic, emensum curriculum relegamus, et in primis quid hoc tomo quarto sit profectum respiciamus. Quamquam enim felici fato nobis contigit, ut, quidquid studentibus adjumento esset, in unum congestum eis suppeditare, et erutas e Germanicis Anglicisve capsis opes offerre licuerit; nescio tamen an plura umquam auxilia, plura quæ gravibus et literarum amantissimis viris digna essent, eorum oculis fuerint proposita, quam quæ hoc in volumine continentur. Præterquam enim quod Garatonii, Schützii, Beckii editionibus, ut in ceteris voluminibus, uti licuit, accessere etiam, quod ad Plancianam attinet, secundæ Garatonii ejusdem doctissimi viri curæ, quæ, quum mira arte auctæ et tractatæ, tum eo præsertim nomine commendantur, quod præstantissimi viri Gasp. Orellii Turicensis professoris adnotationes habeant. Quem librum, ut ingenti doctrinæ varietate refertum, nec omnino notum, ut qui sit recentior, magna ex parte exscripsimus, et quam plurima quæ ad sermonem, historiam, antiquitatem, aut codicum fidem pertinebant, inde hausimus et expressimus. Quæ nos eo magis adjuvere, quod in Planciana permulta adhuc depravatissima codices tradidere, nonnullaque etiam resident, quæ, conjecturis innixa fallacibus, certiorem medicinam efflagitent.

Fuit etiam alio et majore auxilio ad plerasque hujusce voluminis orationes uti, invento nempe Mediolani vetere scholiaste, quem quamvis Asconium esse doctissimus vir Niebührius merito negaverit, nemo tamen diffitebitur, vetustissimæ eum esse antiquitatis. IV. Cic. pars secunda.

a

Quum enim deperditarum Ciceronis orationum fragmenta complura in Ambrosiana Mediolani bibliotheca perdiu delituissent, exstitit vir acutissimus, Angelus Maius, qui abdita in antiquis palimpsestis codicibus, aliisque impositis scriptionibus obruta mira arte et diligentia erueret, et in communem usum proferret. Quem inventa sua narrantem audiamus licet: «Scrutanti mihi Ambrosianæ bibliothecæ forulos antiquissimum codicem occurrisse aio, quem quum diligentius, tantæ vetustatis aspectu perculsus, considerarem, sensi protinus esse unum ex iis qui palimpsesti vocantur. Atque hic originem tanti codicis altius repetere non ingratum fore lectoribus arbitror. Inter Apenninos montes in Liguria ad locum qui Bobium etiam antiquitus nuncupatus fertur, divus Columbanus anno post Christum natum 612 monachorum claustrum fundavit. Ea porro familia non morum tantummodo sanctimonia, verum etiam literarum scientiarumque studio, quantum tempora patiebantur, insignis evasit (1). Ei cœnobio studiisque monasticis præfuit sæculo post Christum decimo Gerbertus Gallus, qui deinde romanam sedem cum Silvestri II nomine tenuit, vir temporibus suis plane superior, mathematicæ, rhetoricæ, musicæ, medicinæ, omniumque pæne disciplinarum prudentissimus (2). Quum igitur illud monasterium in mediis Italorum tenebris aliqua literarum luce collustraretur, librorum supellectile carere non potuit. Bobiensis bibliothecæ catalogum sæculo fortasse decimo scriptum Ludovicus Muratorius publici juris fecit (3): in quo bene longo indice non rei sacræ solum scriptores, verum etiam grammaticos, historicos, oratores, poetas, et reliquæ profanæ literaturæ auctores non paucos deprehendes. Jam vero ineunte sæculo decimo septimo, quum Federicus Cardinalis Borro

(1) Tiraboscus, Storia della lett. ital, edit. Mutin. 1787, t. III,. 131. (2) Idem eodem tomo, pag. 261.

(3) Antiquit. Ital. med. æv. tom. III, dissert. 43, pag. 818,

« IndietroContinua »