Immagini della pagina
PDF
ePub

A LLU S T I I

OPERA QUAE EXTANT:

A C C E D U N T

ORATIONES ET EPISTOLAE

HISTORIARUM LIBRIS SUPERSTITES.

EDIDIT

C. H. WEIS E.

NOVA EDITIO STEREOTYPA.

LIPSIAE

SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHNI TII.

1840.

ts 5.219

Elarvard College Library

Git ci
W. M. BRIGGS, of Dedham,

16 Dec, 1895.

[subsumed][ocr errors]

Praefatio.

Postquam plerique iam scriptores classici per hos annos ex Caroli Tauchnitii officina novis typis exscripti prodiere, Crispum quoque Sallustium eodem ornatu induere placuit; quo quidem auctore vix ullus hodie frequentius lectitari videtur. Tanto magis etiam textui eius prospiciendum fuit, siquidem antiquior ille, qui ad Havercampii Langiique fere lectionem exscriptus erat, post tot tantasque in hunc virorum doctorum curas ferri iam vix amplius poterat. Igitur eam formam Sallustianae scriptionis summopere exhibere studui. mus, quae et cum praecipuis recentiorum in eum scriptorem lucubrationibus, et cum praestantissimis codicibus, et vero editionibus antiquis, in quibus Aldinam in primis sequendam duximus) quam maxime concineret, Gerlachiana minore pro fundamento posita. Apprimeque insignem operam collocavimus et in ipso textu a mendis omnibus puro praestando, et in interpunctione ac

curatissime constituenda, quippe qua distinctiore etiam, quam alias, in scriptore opus esse censeremus, qui efformandis ad latinae linguae facultatem ingeniis inter primos adhiberetur. Ex fragmentis Historiarum potiora, ut olim in editione, itidem Gerlachio praeeunte, adiecimus, omissis tamen epistolis ad Caesarem et invectivis Ciceronianis. Quae pariter atque opera duo integra quae extant, ut ad veram et linguae et historiae Romanae cognitionem lectores literarum humaniorum amantes probe inducant, quemadmodum speramus ita optamus.

Scr. m. Octbr. a. MDCCCXXXIX.

c. H. W

C. CRISPI SALLUSTII

DE

CONIURATIONE CATILINAE

HISTORI A.

1. Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius esse videtur, ingenii, quam virium, opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis, an virtute animi, res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto, et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

II. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit), diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant. Etiam tum vita hominum sine SALLUST.

A

« IndietroContinua »