Immagini della pagina
PDF
ePub

HISTORIARUM LIBRI

QUI SUPERSUNT OMNES

ET

DEPERDITORUM FRAGMENTA.

E X RECENSIONE
ARN. DRAKENBORCHII

AD CODICUM
BAMBERGENSIS ET VINDOBONENSIS

FIDEM PASSIM REFICTA

EDIDIT
IOANNES THEOPHILUS

KREYSSIG.

EDITIO STEREOTYPĄ.

TOMUS V. LIB. XXXIX-XLV.:

SUMTIBUS

LIPSIAE
ET TYPIS CAROLI TAUCHNITII.

1829.

Ladenpreis 8 Grorchen.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic]

T. LIVII PATAVINI H I S T 0.R I A R U M

L I B R I.

EPITOME LIBRI XXXIX. M. Aemilius consul, Liguribus subactis, viam a Placentia usque Ariminum perductam Flaminiae iun.rit. Initia luxuriae, introducta ab exercitu Asiatico, referuntur. Ligures, quicunque citra Apenninum erant, subacti sunt. Bacchanalia, sacrum Grae- . cum, et quidem nocturnum, scelerum omnium semina. rium, quum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, a consule investigatum, et multorum poen sublatum est. A censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quinctius Flamininus, T. Quinetii frater, eo quod, quum Galliam provinciam consul obtinuerat, rogatus in convivio a Philippo Poeno, quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat: sive , ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat, rogatus a meretrice Placentina , cuius amore deperibat. Exstat in eum M. Catonis oratio. Scipio Literni decessit. Et, tanquam iungente fortuna circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal, a Prusia Bithyniae rege, ad quem, victo Antiocho, confugerat, quum dederetur Romanis, qui ad exposcendum illum T. QuinT. Liv. Tom. V.

А

ctium Flamininum miserant, veneno sibi mortem conscivit. Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis interemptus veneno, quum ab iis bello captus esset. Coloniae Potentia, et Pisaurum, et Mutina, et Parma deductae sunt. Praeterea res adversus Celtiberos prospere gestas, et initia causasque belli Macedonici continet ; cuius origo inde fluxit, quod Philippus aegre ferebat, regnum suum imminui a Romanis, et quod cogeretur, a Thracibus aliisque locis praesidia deducere.

T. LIVII PATAVINI

L I B E R X X X I X. Dum haec (si modo hoc anno acta sunt) Romae aguntur, consules anibo in Liguribus gerebant bel. Jum. Is hostis velut natus ad continendam inter magnorum intervalla bellorum Romanis militarem disciplinam erat: nec alia provincia militem magis ad virtutem acuebat. Nam Asia, et amoenitate urbium, et copia terrestrium maritimarumque rerum, et mollitia hostium regiisque opibus, ditiores, quam fortiores, exercitus faciebat. Praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac negligenter habiti sunt. Itaque asperius paullo iter in Thracia, et exercitatior hostis magna clade eos castigavit. In Liguribus omnia erant, quae militem excitarent: loca montana et aspera, quae et ipsis capere labor erat, et ex praeoccupatis deiicere hosten: itinera ardua, angusta, infesta insidiis: hostis levis, et velox, et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret: oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosa.

que: inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet. Itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat: nihil, praeter arma et viros omnem spem in armis habentes, erat. Nec deerat unquam cum iis vel materia belli, vel causa; quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. Nec tamen in discrimen summae rerum pugnabatur.

II. C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit, et arma ademit. Ea quia non sincera fide tradebant, quum castigarentur, relictis vicis, in montem Auginum confugerunt. Confestim secutus est consul. Ceteri effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. Ita trans Apenninum abierunt. Qui castris se tenuerant, circumsessi expugnati sunt: Inde trans Apenpinum ductae legiones. . Ibi montis, quem ceperant, altitudine paullisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. Tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. Translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum; qui in agrum Pisanum Bo. nuniensemque ita incursaverant, ut coli non posset. His quoque perdomitis, consul pacem dedit finitimis. Et, quia, a bello quieta ut esset provincia, effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium. M. Aemilius alter consul' agros Ligurum vicosque, qui in campis aut vallibus erant, ipsis montes duos Balistam Suismontiumque tenentibus, doussit depopulatusque est. Deinde eos, qui in montibus erant, adortus, primo levibus proeliis fatigavit; postroniu çoactos in aciem descendere iusto proelio dericit: in quo et aedem Dianae vovit. Subactis cis Apenninum omnibus, tum transmontanos adortus (in his et Friniates Ligures crant, quos non adierat C.

« IndietroContinua »