Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO.

Harum editionum cum ea sit ratio quae uberiorem disputationem non admittat, praefandi negotio paucis defungar.

Ut Thucydidis verba quam emendatissima exhiberem, optimorum codicum auctoritatem, nisi si aut certa Graecitatis lex aut constans scriptoris usus aut luculenta sententiae necessitas aliud flagitaret, diligen ter sequendam esse statui. ubi tamen codicum scriptura vel aperte viciosa vel certe diligentissimo scriptore parum digna esse videretur, ibi si qua probabilis medicina sive ab aliis sive a me inventa esset, eam adhibere non dubitavi. quippe tironum commodis, quibus haec opera vel maxime destinata est, melius consultum putavi, si in corruptis locis ea dedissem quae aliquo modo intelligi possent, quam si codicum manifesta vicia retinuissem. ita factum est ut praeter coniecturas iam ab aliis editoribus in ordinem verborum admissas ipse primus aliquot reciperem vel aliorum iudicio comprobatas neo receptas tamen vel sua quadam veritatis specie commendabiles; quas quidem infra singulatim enumeravi.

Hanc igitur rationem cum tenerem, fieri quidem non potuit quin mea cum Bekkerianis, Popponianis, Kruegeriana editionibus, quorum virorum insignia in Thucydidem merita nemo me gratior admiratur, in plerisque consentiret, nec desunt tamen in quibus ab omnibus recentioribus discedendum putaverim, sive quod ii immerito codicum auctoritatem neglexisse sive quod ea servasse visi sunt quae genuina esse nullo pacto possem mihi persuadere; ubique autem ita egisse mihi videor, at et a nimia superstitione et a frivola audacia pari intervallo mea ratio distaret.

In interpunctione constituenda Bekkeri et Kruegeri parcitatem quam Popponis abundantiam imitari malui; neque vero in hoc genere

a *

OCT-41909 251148

putidam quandam constantiam consectandam duxi, quae saepe difficiliorum locorum intellectum impedit magis quam, quo omnis interpungendi utilitas refertur, faciliorem reddit. in orthographicis quoque ut plurimum Bekkeri editionem novissimam et Kruegeri exemplum expressi, nisi quod §úv, és (exceptis verbis quibusdam decompositis), Dagosiv et sim. cum Poppone constanter correxi, quoniam omnem fidem excedit, qui ut hoc utar sexcenties gov scripsisset eum quinquies sexiesve ovv praetulisse. praeterea in eo Bekkeri et Kruegeri orthographiam non sum secutus, quod in ξυμμίξαι et προσμίξαι acutum non mutavi; nam in hoc accentu veterum technicorum praeceptum (v. L. Dindorf. in Steph. Thes. v. μíoyw) mirum in modum cum Thucydidis codicibus consentit. quamquam quum idem praeceptum etiam ad alia verba pertineat, video iam ne in xŋoúğaɩ quidem (4, 68. 6, 50.), cuius accentus a recentioribus editoribus mutatus est, quidquam contra omnes codices novandum fuisse, unovέ vero etsi paucis libris suffragantibus cum Bekkero et Kruegero in xñovg mutandum. denique moneo in geminata littera canina spiritus signa aliquoties me invito resedisse.

[ocr errors]

Restat iam ut conspectum proponam eorum locorum, ubi haec editio a recentissimis et optimis discrepat. sunt autem hi fere: 1, 2. pro μετοικίας ἐς recepi μετοικήσεις Ullrichii (Progr. Hamburg. a. 1846 p. 106 sqq.) coniecturam cum mutationis lenitate commendabilem tum mihi quidem eo probatiorem, quod ipse iam abhinc annos undecim in libello quodam academico eandem proposueram. 1, 12. pro ἡσυχά oaoa cum optt. codd. scripsi ǹovzάoaoav, quae structura munitur simili accusativi usu 7, 34. ναυμαχήσαντες δὲ ἀντίπαλα μὲν καὶ ὡς αὐ τοὺς ἑκατέρους ἀξιοῦν νικᾶν. 1,33. pro xar' avtov cum bonis codd. non paucis scr. xat' avtoús. genitivas videtur ortus esse e proximo ἀλλήλων. 1, 51. articulum post al ɛïxooɩ vñɛs, quem optt. codd. ignorant, addere nolui; nam Thucydidis quidem usus eum non videtur flagitare. — 1, 53. pro ¿ußißάoavras ex optt. quibusdam codd. scr. ἐσβιβάσαντας. 1, 63. pro άnézeι cum oppt. codd. dedi άnɛïxɛ, cui non obstat quod praesens sequitur.· 1, 69. pro vvv Tε Stephani recepi coniecturam võv yɛ. 1,71. articulum ante éxitεzvýσews delevi cum oppt. codd. 1, 85. xal ante xqάtiota, quod optt. codd. omittunt, eieci. 1, 99. рго лобάyovres ex optt. codd. recepi лooσayayóvtes secutus Kaempfium interpret. German. not. 53. pro ξυμπάντων de Popponis coniectura scr. ξύμπαντες. — 1, 101. οὖν

[ocr errors]

1, 100.

ante Tous év delevi cum optt. codd.

1, 128. ргo лɛ ex optt. codd.

scr. o, quod non video cur altero deterius existimetur. - 1, 144. ἐν ante τais oлоvdais uncis circumdatis in discrimen adduxi.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

-

2, 10.

pro παρείναι τοιάδ ̓ ἔλεξεν de Caroli Sintenis (Philol. I. p. 567 sqq.) coniectura scr. παρήνει τοιάδε. 2, 13. ἦν post ἐλάσσονος ab aliis uncis inclusum delevi. 2, 54. in el'xatov contra omnes paene codices augmentum addere religioni erat, quamquam nescio an iniuria, si quidem et veterum grammaticorum testimonia augmentum Atticis vindicant et 6, 92. optt. codd. id exhibent et vix credibile est Thucydidem in hac forma sibi non constitisse. 2,55. post ravτns cum codd. retinui, quippe quod mihi etiam praestare videatur adverbio ya Bekk., Popp., Krueg. recepto. 2, 57 init. pro dè cum optt. codd. scr. de te, ut tè pertineret ad IIɛloñovvýσioi; mihi enim haec quamvis insolita particularum de te vicinia non visa est aut viciosa esse aut casu exorta, praesertim cum Tè sententiae aptissimum sit. - 2, 63. pro ᾧπερ ἅπανTεs e compluribus bonis codd. et Dionysio Hal. recepi a vnèę änavras recte a Kruegero commendatum. — 2, 64. μèv post μïoos a multis codd. bonis omissum eieci. 2,74. articulum ante ẞaoilevs cum optt. codd. omnibus delevi. 2, 79. ἀποχωροῦσι ante δὲ ἐνέκειντο cum duobus codd. bonis mutavi in άvazoqovoɩ, motus huius usus constantia. 2, 96. nal kozatoι utλ. de Arnoldi coniectura constitui. 2, 100. 2λοι βασιλῆς ὀκτώ de Dobraei coniectura etsi paullo audaciore notavi ut 3, 12. ἐπ ̓ ἐκείνοις εἶναι de mea coniectura uncis circumsuspecta. dedi. vicium e continuis ortum puto. 3, 31. ἵν ̓ ὑφέλωσι κτλ. de Dobraei ac Popponis coniecturis constitui. 3, 37. of ante oux &§ omisi cum codd. paene omnibus, colo post dozouévovs posito, ut quae sequuntur epexegesin contineant. Eadem orationis forma extat 2, 60. nal μὴ ὁ νῦν κτλ. 3, 63. ἱκανή γε κτλ., ubi Reiskius temere ἣ insertum voluit, 6, 11. őnɛq võv vμɛïs xtλ. et in nostra edit. 4, 10., ubi iterum relativum o ante μɛvóvτav omnium paene codd. iussu eiecimus atque item parenthesis signis omissis post vouico colo interpungere poteramus, 3, 59. ubi colo post rade posito tolerabilem sensum effecisse videor, 4, 48., ubi eadem medela post diέ❤dɛıqov adhibita sententiae succurrere studui. 3, 49. δευτέρας codicum longe plurimorum et optimorum scriptura, quam nunc etiam Poppo deseruit, ita ferri posse visa est, si narà onovdǹv fortius voce acuitur et un cum Stephano bis cogitatur, quo ipsa voculae collocatio ducit. accedit quod paullo post άoαιev iterum ad navem secundam refertur. 3,56. pro ἔχωσι επ

« IndietroContinua »