Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

LECTORIBUS.

Eius, quam Bredenkampius paraverat, Editionis exemplis divenditis, scholarumque magistris nullum, qui parabilis sit et adhibendus lectionibus, exstare textum conquerentibus, Hahnio, bibliopolae meritissimo, ipse auctor fui de Thucydide recudendo; quod consilium Wunderlichius, qui tunc in publicis scholis Historicum interpretabatur, et Schaeferus, Viri intelligentissimi, comprobaverunt. Thucydidis, intellectu haud facilis, textum, quamvis a viris xgurinotáros recensitum, adhuc gravibus scatere, mendis, animo perpendenti atque consideranti, meum omnino visum fuit, repurgare illum, utique iis, quae criticorum diligentia et eruditio divulgaverit. Sed, dum illis curis insudabam, bibliopola amicissimus litteris me edocuit, necesse esse, ut textus quam celerrime excuderetur. Consilio hac re mutato, textus ex editione Gottlebero - Baueriana, collatâ tamen Dukerianâ, nonnullisque mutatis, inprimis quod ad interpunctionem spectaret, exprimendus videbatur, et alteri tomo grata quaedam lectoribus subsidia adiicienda, quae Beckius, Litteratissimus Vir, editioni suae non iniunxerit, vel adhuc iniungenda promiserit. Ad Thucydidem vero intelli

[merged small][ocr errors]

gendum, Graecitatisque ac implicatam atque involutam verborum structuram et sententiarum obscuritatem perspiciendam Glossarium et interpretantibus et legentibus utile et necessarium plane esse, nullus est, qui ignoret, denegetque. Igitur iam cum Gottlebero Bauerus in adornando, Lexico Thucydideo versabatur, quorum operam cum sua ipsa coniuncturum, novamque parabiliorem editionem divulgaturum ann. MDCCCIV. (praef. p. IV. fin. T. H.) Beckius, V. Cl., promisit. Huic Glossario, secum etiam priorum editorum observationes firmas et huc facientes laturo, addam integras librorum Mstorum, quos Gail, Franco-Galliae decus, contulit, Variantes Lectt., quibus iam cum fructu usus est optimus Bredovius.

Caeterum lectores, harumque litterarum amantes grates maximas mecum agent Schaefero, Eruditissimo et Egregio Viro, qui, ut nitidissime et accuratissime prodiret editio haec, diligenter curavit, eumque, ut et Doctissimum Ahlwardtium, novam germanic. interpretationem parantem, mecum, quae annotarint, communicaturum meâ et lectorum caussâ spero.

Scr. Hildesiae d. ix. Septbr. MDCCCXIV.

Ο Λ Ο Ρ ΟΥ

ΞΥΓΓΡΑΦΗΣ ΤΟ

ΠΡΩΤΟΝ

EPITOME LIBRI I 1.

Epidamnii bello pressi, cum, Corcyraeis auxilium negantibus, Corinthiorum implorassent opem, colonos ab ipsis praesidiumque acceperunt. Cap. XXIV. XXV. Ob id Corcyraei Epidamnum circumsedent: ipsisque nauali acie Corinthiis victis, oppidum capiunt. XXIX. Cum vero vi maiore vltionem Corinthii pararent, Corcyraei ad societatem Atheniensium confugiunt, et, impetrato subsidio, nauali praelio cum Corinthiis decernunt: in eo Athenienses cum Corinthiis manus conseruerunt. II. Sic foedus violatum. LII. Potidaea ab Atheniensibus defecit. Eam Athenienses, praelio fusis Corinthiis, qui subsidio venerant, obsidione cingunt. LXII. Lacedaemonii, concilio sociorum aduocato, ruptum ab Atheniensibus foedus censent; bellum decernunt. LXXXVIII. CXXIV. Hinc cum, saepe missis vltro citroque legatis, non conueniret, Athenienses et ipsi, auctore Pericle, bellum iusserunt. Veteris praeterea Graeciae status, Atheniensis Reipublicae incrementa. LXXXIX. Pausaniaeque et Themistoclis interitus referuntur. CXXVIII. CXXXV.

ΘΟΥΚΥΔΙΔΗΣ Αθηναῖος ξυνέγραψε τὸν πόλεμον τῶν Πελοποννησίων καὶ Αθηναίων, ὡς ἐπολέμησαν πρὸς ἀλλήλες· ἀρξάμενος εὐθὺς καθιςαμένε, καὶ ἐλπίσας μέγαν τε ἔσεσθαι καὶ ἀξιολογώτατον τῶν προγεγενημένων· τεκμαιρόμενος, ὅτι ἀκμάζοντές τε ἦσαν ἐς αὐτὸν ἀμφότεροι παρασκευῇ τῇ πάσῃ, καὶ τὸ ἄλλο Ελληνικὸν ὁρῶν ξυνιςάμενον πρὸς ἑκατέρες, τὸ μὲν εὐθὺς, τὸ δὲ καὶ διανούμενον. κίνησις γὰρ αὕτη μεγίτη δὴ τοῖς Ελλησιν ἐγένετο, καὶ μέρει τινὶ τῶν βαρβάρων, ως δὲ εἰπεῖν, καὶ ἐπὶ πλεῖσον ἀνθρώπων. τὰ γὰρ πρὸ αὐτῶν, καὶ τὰ ἔτι παλαιότερα, σαφῶς μὲν εὑρεῖν διὰ χρόνο πλῆθος ἀδύνατα ἦν' ἐκ δὲ τεκμηρίων, ὧν ἐπὶ μακρότατον σκοπῶντί μοι

τα

A

« IndietroContinua »