punk & 1827 THUCYDIDIS DE BELLO PELOPONNESIACO LIBRI OCTO. DE ARTE HUIUS SCRIPTORIS HISTORICA EXPOSUIT; EIUS Thucydidem velim legat studiosa iuventus assidue. Credite mihi, adolescentes qiloμadɛis, sive eloquentiam quaeritis, sive scien tiam civilem, sive historiae cognitionem, non potestis in alio auctore operam melius collocare. CASAUBONUS. VIRO ILLUSTRI DOCTISSIMO PLURIMUM COLENDO SÜVER N QUI EST REGIS BORUSSORUM POTENTISSIMI A CONSILIIS INTIMIS IN CIVITATE REGENDA SUMMISQUE DE ANTIQUITATIS STUDIIS ATQUE RE SCHOLASTICA MERITIS CONSPICU US Miraberis haud dubie, VIR ILLUSTRIS, audaciam meam, quod TIBI, literarum studiis in tota patria nostra prospicienti et ob tot tantaque gravissima negotia fere nunquam fruenti otio, librum minutis quaestionibus refertum, quae mihi ipsi inter scribendum saepe taedium parabant, atque iis solum, qui vel Grammaticam Graecam vel sermonem Thucydidis accurate cognoscere cupiant, aliquantum profuturae sint, haud veritus sum consecrare. Speravi tamen, fore, ut, quod libro ipsi deesset, et TUA insignis humanitas suppleret et praestantia scriptoris, quem defendere et illustrare sum conatus. Nam ut haec, quoniam ipsa maxima est, etiam res leves, sed ei, qui Thucydidis ingenium et dicendi genus plane perspicere studet, cognitu necessarias non sinet prorsus contemni; ita illa, etiamsi alias in hoc libro virtutes nullas invenerit, tamen operosi studii causa, quod in eo |